Table of Contents
De causa dei
Liber 1
Caput 2 : Quod Deus est omnium aliorum necessarius conseruator
Caput 3 : Quod Deus est necessaria causa efficiens cuiuslibet rei factae
Caput 4 : Quod qualibet creatura mouente, Deus necessario commouet
Caput 5 : Quod Deus non est mutabilis ullo modo
Caput 6 : Quod Deus habet distinctam scientiam omnium
Caput 7 : Obiicit contra sextum et soluit.
Caput 8 : Quod Deus habet volutionem et amorem communiter et specialiter ad quaecunque.
Liber 2
Liber 3
Caput 22
CAEP. XXII. Quod Deus habet volutionem vel rolutionem actualems. distinctam, contra obiectum quodlibet voluntatis, A
COnsequens autem dictis videtur; ostendere, quod diuina voluntas habet volutionem vel nolutionem actualem, proptiam & distinctam circa p quodcunque obiectum voluntatis bonum vel malum, verum vel fictum, possibile vel impossibile, praesens, praeteritum, & futurum. Hoc autem quantum ad omnia talia quae sunt posteriora voluntate diuina per capdecimum octauum ostendetur: Omnia namque talia scit complexe esse CCO Cx& &E Px talia, & hoc non potest nisi praeuia voluntate per aliquem actum suum. Item si non esrita, aliquod est obiectum circa quod Deus no habet actum aliquem voluntatis, & certum est quod potest habere; ergo ipse est in potentia, & quasi dormiens respectu talis obiecti; quare & potest esse actualior, nobilior, & perfectior quam sit modo. Modo ergo non est actualissimus, nobilissimus, & perfectissimus, quod prima suppositio, & 3a pars co¬ rollarij, primi vetant Actus enim priori est potentia, definitione, perfectione; & tempore. sicut ex 9. Metaph. 13. & post constat; vbi dicit, Auerroes comment. 16. Signum eius quod actus est, complemontum & perfectio est, quoniam actus est operatio, & operatio est complementum, & perfectio operantis; & ideo actus in lingua Graeca significat id, quod significat complementum & perfectio; & commont. 17. dicit, quod primus motor est actus purus, in quo non est potentia omnino, & super 12. Metaph comm. 38. dicit, quod illud, quod mouet primum motum, cum sit actus purus sine aliqua potentia, impossibile est vt habeat aliquam dispositionem ab eaquam habet. Item si in Deo esset potentia, illa esset bona, & omni tali potentia actus suus est melior & honorabilior, vt probatur 9. Metaph. 19. Item sicut intelligere in actu se habet ad intelligere in potentia; sic & velle, vel nolle in actu, ad velle vel nolle in potentia: sed intelligere in actum perfectius est quam intelligere in potentia; quare & velle & nolle in actu, perfectius est quam haec in potentia; ergo per primam Suppositionem, & tertiam partem Corollarij primi, ista tribuenda sunt Deo, Nonne 12. Metaph. 5i. per hoc probat Philosophus, Deum intelligere in actu, non in potentia, sub his verbis, Si non intelligat, quid vtique erit insigne venerabile, sed habet quemadmodum Lvt sit / dormiens; vbi Auerroes, Necesse est, si est Intellectus, vt semper sit alterum istorum duorum, aut secundum dispositionem, in qua sciens non vtitur sua scientia, aut in qua vtitur; si detur primum, est quasi dormiens, & non inuenitur in eo dispositio nobilis, & hoc est inconueniens. Item foelicitas consistit in vsu, non in possessione; in operatione, non in habitu, sicut probat Philosophus I. Eth. 12. per hoc quod habitus potest inesse nullum bonum facienti, vt dormienti, sed operatio non; & idem habetur supra 5. & infra vlt. vbi & allegat dicentes, Nihil differre secundum dimidium vitae foelices a miseris; Deus autem est foelicissimus, quare & actualissimus. Hoc autem totum patet expressius 10. Ethic. 12. vbi probat Philosophus quod foelicitas est operatio speculatiua, per hoc quod dij sunt maxime beati & foelices, & hoc operando non dormiendo, & haec operatio eric inecessario speculatiua; vbi dicit Auerroes, Deus gloriosus, & Angeli, nobilioris sunt status & foelicitatis, quam caetera entia; Ideo actum habent: non decet enim vt sint dormientes. Nonne ideo Algazel 3. Metaph. sentent. 7a dicit, quod, Iuinecesse esse nihil est in potentia, & Dionysiis de diuinis nominibus 7o deducit ad hoc tanquam ad impossi bile, quod Deus vacat alicubi, sicut I5um huius plenius recit auit. Annon & Prophera Psal. 120. dicit de Domino, Ecce non dormitabit, neque dormiet qui custodit Israelem, multum videlicet aut modicum otiando, ab opereue vacando? In beatitudine quoque futura Angelorum & hominum, nulla erit otiositas, cessatio, neque vacatio intellectus, aut etiam voluntatis, sicut tam rationes quam Autoritates nos docent, sed actualis & perfecta operatio. vtriusque iugiter perseuerans: quomodo ergo de Deo tunc, & nunc, & semper beatiori incomparabiliter infinite, non similiter aestimandum? Item talis dispositio in intellectu, voluntateue nostra habet quandam indifferentiam, potentialitatem, & imperfectionem annexam, quare & in Deo umiliter: Non est ergo ponenda in eo teste prima Suppositione, & tertia parte Corollarij primi huius;, & propter istam rationem, Iohannes super 1. sent. dist. 39. qu 3. sententiam istam tenet; Dicit enim, quod, Libertas voluntatis nostrae, quae est indifferens ad actus oppositos, habet necessario auquam imperfectionem annexam, quia potentialitatem passiuam, & mutar hilitatem, & ideo talis libertas non est ponenda in Deo. Item Deus circa quodcunque obiectum habet momoriam, & Intelligentiam, sicut ex capit. &o patet. Si ergo circu aliquod obiectum non habet aliquem actum voluntatis, memoria, intelligentia, & voluntas erunt: inaequales in Deo, cum tamenan nobis sint aequales, sicut 10i de Trin. penult. & 25i. 23n declaratur, & iffiretur etiam quaedam inaequalitas indiuinis personis, quibus haec approptiantur a Partibus orthodoxis, Nonne etiamili sic esset, auqua potentiarum illarum non esset summs perfecta, contra tertiam, partem, & quartam Corollarii primi huius? Amplius autem, si Deunniuem ffentum voluntatis obiectum nullum actum haberet, & potest habere, videtur quod possit aliquo modo mutari contra quintum istius, sicut si nullum actum intellectus nec voluntatis habeter circa aliquod obiectum omnino, & posset habere circa quodcunque, & poneretur in essemvb deretur mutatus: Sic etenim est e contra; quoniam si ab omni actu tali cessaret, apparerque in aliquo transmutatus. Adhuc autem nisi Deus de necessitate fabeter aliquem actum voluntatis circa quodcunque eius obiectum, posset nullum, actum voluntatis habere circa Antichristum, neque vt foret, neque vt non foret; quare &, vt videtur secundum I4o huius praemissaa Antichristus neque esset futurus, neque non esset futurus, & ita dealijs contradictorijs postetioribus vniuerlis. Item si non derogaret in aliquo perfectioni voluntatis diuinae, circa vnum, obig ctum nullum actum habere, ita nec circa aliuo, & alia vniuersa. Item tunc eadem ratione intellectui diuino non repugnabit in aliquo circa vnum obiectum, nullum actum cognitionis habere, nec circa aliud, & sic de singulis fingillatim & omnibus pariter; quare no derogaret sue perfectioni in aliquo, quod semper esset tanqua dormiens Dominus, tanquam potens crapulatus a vinoFortassis autem nequaquam opinandum videtur, quod Deus ex cognitione, seu volutione obiectorum, aliquam perfectionem acquirat; sed quia est summe perfectus, ideo tales perfectas operationes producit; sicut non ideo Sol est perfectius lucidus, nec lux eius perfectior, quia perfecte illuminat medium, sed quia est perfecte lucidus, & lux eius perfecta, ideo perfecte illuminat; si tamen istae operationes perfectae subtrahentur a Deo, Deus esset imperfectior, non propter subtractionem alicuius perfectionis sibi acquisitae per illas, sed propter subtractionem potentiarum perfectarum, summae actualitatis, & suae omnipotentiae, a quibus vel a qua operationes istae procedunt; sicut si illummatio medij dispositi non fieret a Sole, Sol esset imperfectior, non propter subtractionem alicuius perfectionis quam acquisiuit ex illuminatione, sed per subtractionem lucis illius, per quam illuminare deberet. Nec ex hoc sequitur aliqua absurda necessitas in voluntate diuina, sicut necin eius Intellectu, sed virtus, efficacia, actualitas, & bonitas infinita, quae nec vult, nec potest imperfici, otiari, nec in minimo dormitare; sicut etiam eandem voluntatem nulla sequitur indigna necessitas, si immutabiliter amet & velit essentiam diuinam, personas, Christum, & promissam gloriam saluandorum futuram, & praeteritam saluatorum; sed superdigna stabilitas, & liberrima communicatio bonitatis.
Corollarium
COROLLARIVM Et habet Corollarium, quod Deus vult omne verum, & non vult positiue, sed respuit omne falsum. Quod si Deus vult aliquod antecedens, vult quodlibet eius consequens, & non vult posi¬ tiue omne sibi repugnans Quod quorumlibet repugnantium vnius habet velle, alterius vero nolle. Quod ad Deum velle quodcunque, consequitur ipsum nolle eius oppositum, & e contra Quod ad Deum non velle quodcunque affirmatiue vel negaciue fignificatum, consequitur ipsum oppositum eius velle. Quod ad Deum non nolle quodcunque, consequitur ipsum oppositum eius nolle. Quod ad Deum nolle positiue quodcunque consequitur ipsum nolle idem etiam priuatiue, & similitere conuerso. Quod quicquid qualitercunque est, Deus vult illud sic esse, & quicquid qualitercur¬ que non est, Deus non vult illud sic esse.
EX his autem & alia quaedam abscondita, dignissima tamen visu lucide consequuntur. Primo, quod Deus vult omne verum, & non vult positiue feu respuit omne falsum. Secuudo, si Deus velit aliquod antecedens, vult quodlibet eius confequens, & non vult positiue omne sibi repugnans. Tertio, quod quorumlibet repugnantium seu incompossibilium vnius habet Deus velle, alterius vero nolle. Quarto quod ad Deum velle quodcunque; consequitur ipsum nolle eius oppositum, & e contra. Quinto, quod ad Deum non velle quodcunque affirmatiue vel negatiue fignificatum, puta A esse, vel A nonr esse, consequitur ipsum Sppositum eius velle. Sexto, quod ad Deum non nolle quodcunque affirmatiue vel negatiue prolatum, consequitur ipsum oppositum eius holle. Septimo, quod ad Deum nolle positine quodcunque, consequitur ipsum nolle idem etiam priuatiue, & similiter e contrario. Octatio, quod quicquid qualitercunque est praesens, praeteritum, vel futurum, verum vel falsum, postibile vel impossibile, necessarium vel contingens, Deus vult illud sic esse; Et quicquid qualiter cunque non est, Deus non vult illud sic esse. Prima pars Corollarif fiuius consequitur manifeste; Si enim, vt docet Capitulum, Deus habet aliquem actum voluntatis circa verum quodcunque, & circa hullum verum habet actum nolendi, quia tunc per 10. huius illud non esset verum; Non enim ita esset realiter sicut significat; habet ergo circa verum quodcunque actum volendi. Altera vero particula huius partis simili modo patet; Si namque docente Capitulo, Deus habet actum voluntatis circa quodcunque falsum, & circa nullum falsum, scilicet rem falso significatam, habet actum volendi, quia tunc per 10. huius realiter & veraciter ita esset. Circa falsum ergo quodcunque habet Deus actum nolendi, nolutionem scilicet quod sit ita realiter sicut significat. Secunda pars Corollarij sequitur ex priori, & partes huius secundae correspondenter ex partibus huius primae, duabus notissimis maximis coassumptis, Si antecedens est verum, & consequens; Et omne repugnans vero est falsum. Tertia pars euidenter sequitur ex prima, cum hac regula logicali; Omnium repugnantium, & incompossibilium vnum est verum, alterum vero falsum. Quarta sequitur ex tertia manifeste, hoc vero notorio suffragante, Deus nihil simul vult & non vult: Quinta, & sexta per tertiam demonstrantur. Prima pars septimae huius patet ex illo notorio in ostensione quartae partis praemisso; falsa vero pars eius plenarie sequitur ex tertia parte huius. Octaua patet ex prima, quia partes correspondenter ex partibus: Quicquid enim qualitercunque est, verum est sic esse. Quare per primam primae, Deus vult illud sic esse: & quicquid qualitercunque non est, falsum est illud sic esse; quare per 2. primae Deus non vult illud sic esse.