Table of Contents
De causa dei
Liber 1
Caput 2 : Quod Deus est omnium aliorum necessarius conseruator
Caput 3 : Quod Deus est necessaria causa efficiens cuiuslibet rei factae
Caput 4 : Quod qualibet creatura mouente, Deus necessario commouet
Caput 5 : Quod Deus non est mutabilis ullo modo
Caput 6 : Quod Deus habet distinctam scientiam omnium
Caput 7 : Obiicit contra sextum et soluit.
Caput 8 : Quod Deus habet volutionem et amorem communiter et specialiter ad quaecunque.
Liber 2
Liber 3
Caput 23
POst haec autem reputo demonstrandum, quod tam scientia Dei, quam eius voluntas immutabilis sit omnino: Si enim haec mutaretur vel illa, commutaretur necessario ipse Deus, contra 5. cap. iam praemissum. Hoc etiam per rationes & autoritates illius capituli potest sufficienter ostendi, & ex abundanti per alias confirmari: Si namque scientia Dei aliquoties mutaretur, hoc maxime videretur circa futura, cum fiunt presentia, & sic in preteritum dilabuntur; sed hoc non est verum, quoniam ista nullo modo sunt causa diuine scientie; sed e contra, sicut superius est ostensum, quare semper eodem modo, nec quomodolibet aliter intrinsece hec cognoscit. Quare & Auicenna 8. Metaph. 6. & Algazel 3. Metaph. 1. Sent. 6. ostendunt Deum non sic scire singularia seu particularia, primo futura, secundo presentia, tertioque praeterita, quod secundum mutationem eorum aliquo modo mutetur; sed semper similiter, nec vnquam aliter vllo modo. Quapropter & idem Aui. 9. Met. 1. dicit; Necesse esse per hoc est, necesse esse omnibus suis modis, quia non potest esse ei aliqua dispositio futura, quae non erat. Quamobrem & Ammonius super iperihermenias vlt. Dij, inquit, vere existunt, & transmutationem neque secundum intellectum sustinere est possibile. Et infra; Cognoscere, inquit, contingentia, ipforum scilicet deorum natura est: propter quod haec quidem indeterminatam habentia naturam, posse quidem & euenire, & non euenire; illos autem velut modo nobiliori, quam sit ipsorum natura, cognitionem illorum preaccipientes, determinate & haec scire. Etenim res partibiles impartibiliter, & indistanter cognoscere ipsos est necessarium, & plurificata vnitiue, & temporalia aeternaliter, & generabilia ingenerabiliter. Non enim vtique sustinebimus, quod dicatur simul cum fluxu rerum cognitionem deorum decurrere, neque esse aliquid apud ipsos aut praeteritum, aut futurum, neque dici de ipsis; erat, vel erit, vt in Timeo assumpsimus, cum sint significatiua cuiusdam transmutationis; solum autem ipsum est, & hoc non ipsum quod connumeratur cum ipso erat, & cum erit, & codiuiditur cum ipsis; sed quod intelligitur ante omnem temporalem insinuationem, & quod significat ipsorum inuertibilitatem, & indecidentiam; quod quidem & magnus Parmenides omni intellectuali in esse denuntiat: Non enim erat, neque erit; est autem solum. Cui & concordanter Boetius 5. de Consol. Phil pros vlt. scribitita; Omne iudicium secundum sui naturam, quae sibi subiecta sunt, comprehendit; est autem Deo semper aeternus, ac praesentarius status; scientia quoque eius, omnis temporis supergressa motionem, in suae manet simplicitate presentiae; infinita quoque praeteriti ac futuri spacia complectens, omnia quasi iam geruntur, in sua simplici cognitione considerat. Itaque si praesentiam pensare velis, qua cuncta dignoscit, non esse spraesentiam quasi futuri, sed scientiam nunquam deficientis instantie, rectius aestimabis. Hoc idem etiam volunt concorditer omnes Philosophi & Theologi de eternitate loquentes, & de actionibus intrinfecis Dei aeternis, aeternitate non tempore mensuratis. Amplius autem Ecclesiast. 23. Domino, inquit, Deo antequam crearentur omnia sunt agnita, sic & post perfectum respicit omnia. Quod tractans beatus Aug. 15. de Trinit. 13. dicit ita; Vniuersas creaturas, non quia sunt, ideo nouit, sed ideo sunt, quia nouit, nec aliter sciuit creata quam creanda; non enim eius sapientie aliquid accessit ex eis, sed illis existentibus sicut oportebat, & quando oportebat, ille mansit vt erat. Ita enim scriptum est in libro Ecclesiastico; Antequam crearentur, omnia nota sunt ei, sic & postquam consummata sunt, sic inquit, non aliter. Eandem quoque sententiam roborat Dionysiis de diuinis nominibus, 7. sicut 15. recitauit. Adhuc autem & Aug. 6. de Trin. vlt. scribit ita; Cum decedant, & succedant tepora, non decedit vel succedit scientia Dei. No enim hec que creata sunt, ideo sciuntur a Deo quia facta sunt, ac non potius ideo facta sunt vel mutabilia, quia immutabiliter ab eo sciuntur. Idem de quaest. Orosij 22. Deus omnia ab aeterno, stabilito consilio suo, quae voluit, fecit, nec aliter facta, aliter facienda vidit; Eodem itaque modo videt facta, quo viderat facienda. Idem 5. super Gen. ad literam 18. Quomodo, inquit, nota Deo erant, quae non erant? & rursus, Quomodo ea faceret quae sibi nota non erant? Non enim quicquam fecit ignorans. Nota ergo fecit, non facta cognouit. Proinde antequam fierent, & erant, & non erant; Erant in Dei scientia, non erant in sua natura; Et infra, Ipsi autem Deo non audeo dicere alio modo innotuisse, cum ea fecisset, quam illo quo ea nouerat vt faceret, apud quem non est commutatio nec momenti obumbratio. Idem II. de Ciuit. Dei 21. Quid aliud intelligendum in eo quod per omnia dicitur; vidit Deus quia bonum est, nisi operis approbatio secundum artem facti, quae sapientia Dei est; Deus autem vsque adeo non cum factum est, tunc didicit bonum, vt nihil eorum fieret, si ei fuisset incognitum. Dum ergo videt; quia bonum est, quod nisi vidisset antequam fieret, non vtique fieret, docet bonum esse, non discit; & Plato quidem plus ausus est dicere, Deum scilicet elatum gaudio mundi vniuersitate perfecta; vbi & ipse, Non vsque adeo desipiebat, vt putaret Deum sui operis nouitate factum beatiorem, sed sic ostendere voluit artifici suo placuisse iam factum, quod placuerat in arte faciendum; non quod vllo modo Dei scientia varietur, vt aliud in eo faciunt quae nondum sunt, aliud quae iam sunt, aliud quae fuerunt. Non enim more nostro ille quod futurum est prospicit, vel quod praesens est aspicit, vel quod praeteritum est respicit, sed alio modo quodam a nostrarum cogitationum consuetudine longe alteque diuerso. Ille quippe non ex hoc in illud cogitatione mutata, sed omnino incommutabiliter videt, ita vt illa quidem quae temporaliter fiunt, & futura nondum sint, & praesentia iam sint, & praesentia iam non sint. Ipse vero haec omnia stabili ac sempiterna praesentia comprehendat, nec aliter oculis, aliter mente; Non enim ex animo constat & corpore, nec aliter nunc, aliter antea, & aliter postea, quoniam non, sicut nostra, ita eius quoque scientia trium temporum, praesentis videlicet & praeteriti, vel futuri varietate mutatur, apud quem non est immutatio, nec momenti obumbratio. Neque enim eius intentio de cogitatioue in cogitationem transit, in cuius incorporeo contuitu simul assunt cuncta quae nouit. Idem super illud Psalmi 138. Mirabilis facta est scientia tua ex me, dicit, quod Deus loquebatur ad Mosem per aliquam creaturam corporalem assumptam, non quomodo loquitur in substantia sua: Quomodo enim loquitur in substantia sua? Locutio Dei, verbum Dei est; verbum Dei Christus est; verbum illud non sonat & transit, sed semper incommutabiliter manet verbum, per quod omnia facta sunt, Cui verbo dicitur Ipsa est enim & sapientia Dei) Mutabis ea, & mutabuntur, Tu autem idem ipse es; Et alio loco de Sapientia cum scriptura diceret, In seipsa manens, ait, Iunouat omnia; Illa ergo sapientia stans, si dici debeat vel stans; dicitur autem propter incommutabilitatem, non propter immobilitatem, & eodem modo se semper habens, nullo loco, nullo tempore variata, nusquam aliter quam hic aut ibi; nunquam aliter quam nunc aut antea, Ipsa est locutio Dei. Idem4. de Trinit. 1. vnum est verbum Dei per quod facta sunt omnia, quod est incommutabilis veritas; Ibi principaliter atque incommutabiliter sunt omnia simul, non solum quae nunc sunt in hac vniuersa creatura, verumetiam quae fuerunt, & quae facta sunt. Ibi autem nec fuerunt, nec futura sunt, sed tantummodo sunt, & omnia vita sunt, & omnia vnum sunt, & quod magis mirum est, & vna est vita, sic enim omnia per ipsum facta sunt, vt quicquid factum est in his in illo vita sit, & facta non sit. Amplius si scientia Dei esset mutabilis, esset & aliquo modo mortalis, vt patet ex 50. huius praemissis: Quomodo ergo dicente Apostolo, Solus habet immortalitatem 1. ad Timoth. vlt. quomodo etiam alio Apostolo, & Euangelista docente; Quod factum est in ipso, vita erat 10. 1. qualis vita? mortalis? quis mortalium ita dicet? Nonne & hoc videtur contra Aug. proximo recitatum? qui & I. Confess. 6. Tu Domine semper viuis, & nihil moritur in te, quoniam ante primordia saeculorum, & ante omnia quod ante dici potest, tu es; & Dominus meus es, Dominusque omnium quae creasti; & apud te rerum omnium instabilium stant causae, & rerum omnium mutabilium immutabiles manent origines, & omnium itrationabilium & temporalium sempiternae viuunt rationes. Et infra 12i. libri 100. Tu aeternus es habens immortalitatem, quoniam ex nulla specie // motus mutaris, nec temporibus variatur voluntas tua, quia non est immortalis volutas quae alia atque alia est. Vnde & sumitur 183a. propositio sententiarum Prosperi, quae sic dicit, Vera aeternitas Dei est, qui solus habet immortalitatem, quoniam ex nulla specie // motus mutatur, nec temporalis est voluntatis. Non enim immortalis est, voluntas quae alia & alia est; Cur ergo non similiter de scientia sentiendum? Imo audi ip¬ summet super Ioan. Homilia 23. partis primae dicentem, Transi omnem mutabilem spiritum, transi spiritum qui modo scit, modo nescit, modo meminit & obliuiscitur, vult quod nolebat, non vult quod volebat, siue patiatur iam istas mutabilitates, siue pati, possit, transi haec omnia. Non enim inuenis in Deo aliquid mutabilitatis, non aliquid quod, aliter nunc sit, aliter paulo ante fuerit: Nam vbi inuenis aliter & aliter, facta est ibi quaedam mors; Mors enim est non esse quod fuit. Istam quoque sententiam confirmat Gregorius 18. Moral. 3I. sicut ex quinto huius apparet. Ex his autem arbitror immutabilitatem diuinae scientiae apparere, qua concossa, quis immutabilitatem diuinae voluntatis negabit? Nonne similis ratio est hinc inde? Nonne & quaedam Autoritates praemissae ipsam clare testantur?, Amplius autem si voluntas Dei esset mutabilis, & alternabilis successiue, possibile esset aliquem incipere esse saluandum, & aliquid esse futurum, & similiter definere absque positione in esse. B Ponatur enim quod Deus heri noluit positiue Petrum esse saluandum, & A esse futurum, sedi quod voluit oppositum, & quod hodie velit vtrumque; tunc per decimum heri Petrus, non, fuit saluandus, nec futurum, & hodie est saluandus, & E4 futurum, quod est impossibile manifestum. Et idem potest argui de desitione praedicta, supponendo opposita praemissorum. Item si voluntas Dei esset mutabilis, ipse nesciret certe futura contingentia: Non enim potest certitudinaliter illa scire nisi per aliquod certum, sicut decimo octauo est ostensum; nec Deus scit futura contingentia nisi per voluntatem suam, & si illa sit aiterbilis, suceessa siue, ipsa est incerta, sicut voluntas humana. Nam sicut nescio nunc quod cra, scribam, iper hoc quod nunc volo cras scribere, quia voluntas mea medio tempore potest matari; Ita videtur quod Deus nunc nesciat quod Antichristus erit, per hoc, quod nunc vult eum tote, si voluntas eius posset similiter alternari. Hoc enim dato, non sequitur, Deus nunc vult Antichristum fore in A tempore vel instanti, ergo Antichristus tunc erit. Potest enim post, praesens velle, ante A, habere nolle vel non velle respectu illius, & continuare illud vsque ad A, & semper; quod si ponatur in esse, sequitur veritas antecedentis, & oppositi consequentus. Hod etiam Autoritates sacrae testantur: vnde Psalmo 32. Consilium autem Domini in aeternum manet, Cogitationes cordis eius in generatione & generationem. Olossa, ig // est, non sunt mutabiles, sed aeternae, & praedestinatio eius immutabilis est, in qua omnia reposita sunt. Et sumitur haec Glossa ab Augustino super eundem locum Psalmi tractatu 1. dicente, Cogitatio. nes sapientiae eius non sunt mutabiles, sed manentes in saeculum saeculi. Simile est illud Psalmi II6. Veritas Domini manet in aeternum: & illud Psalmi 1I8. Initio cognoui de testimonijs tuis, quia in aeternum fundasti ea; & illud Apostoli 2. ad Timoth. 2. Firmum sundamentum Dei stat habens signaculum hoc, Nouit Dominus qui sunt eius. Et ad Hebr. 6. Volens Deus ostendere pollicitationis haeredibus immobilitatem consilij sui, interponit iusiurandum: Et Esaiae 46. Consilium meum stabit, & omnis voluntas mea fiet: & lerem. 31. In charitate perpetua dilexi te, ideo attraxi te, miserans; In charitate, inquit, perpetua, non nouella. Hoc idem expresse dicit Augustinus 3. de Trinit. 2. exponens illud Psalmi I2I. Ierusalem, quae aedifica tur vt ciuitas, cuius participatio eius in idipsum; per Idipsum, inquit, hoc loco, illud summum & incommutabile bonum intelligitur, quod Deus est, atque sapientia voluntasque ipsius, cui cantatur in alio loco, Mutabis ea, & mutabuntur, tu autem idem ipse es: & cap. 3. quod omnium visibilium, & // inuisibilium factorum causa est inuisibilis, & incommutabilis voluntas Dei. Et cap. 4. Deus vtitur omnibus siue incorporeis, siue corporeis rebus, siue rationalibus siue irrationalibus, siue bonis siue malis, ad incommutabile arbitrium sententiae suae. Et Enchitid 75. loquens de Tyrijs, & Sidonijs, quos Deus noluit saluos fieri, dicit, quod in resurrectione in clarissima luce sapientiae videbitur, quod nunc piorum fides habet, quam certa & immutabilis, & efficacissima sit voluntas Dei. Et 83. quaest. 27. Lex Dei incommutabilis manet, & omnia mutabilia pulcherrima gubernatione moderatur. Et 1. delibero arbitrio 13. Lex illa quae summa ratio nominatur, qua lex temporalis fertur & mutatur, est incommutabilis in tantum, quod ipsa variari non poterit vllo modo. Quod & sententiae Prosperi contestantur, quas ideo libenter allego, quia quoties eas allego, duos testes omni exceptione maiores adduco, Augustinum scilicet & Prosperum Aquitanicum, qui velut apes argutula sugens medullas de floribus operum Augustini in alueari sententiarum istarum, in fauos mellistuos componebat? Harum igitur sententiarum propositio 342a sic dicit; Lex omnium artium: cum sit omnino incommutabilis, satis apparet supra mentem nostram esse legem quae veritas dicitur. Nam haec est illa incommutabilis veritas, quae lex omnium artium recte dicitur, & ars omnipotentis Artificis, & propositigne 42. Mutabilium dispositionem immutabilis ratio continen: & 169. Cogitatio & recognitio Dei mutandarum rerum est incom¬ mutabilis ratio. Neque enim sicut hominem ita Deum, cuiusquam facti fui poenitet, cuius de omnibus omnino rebus tam fixa est sententia, quam certa praescientia. Et propositione 158. Quod in operibus prius dicitur aut posterius, no ad facientem, sed ad facta referendum est; Aeterna enim est, & incomutabilis voluntas eius, nec consilio alternatim variatur, in qua simul est quicquid in rebus creandis, vel ordinandis, aut precessit aut sequitur. Item Aug. 5 de Trin. vlt. Deus autem, absit, vt aliquem temporaliter diligat quasi noua dilectione quae in ipso ante non erat, apud quem nec praeterita tranfierunt, & futura iam facta sunt. Itaque omnes Sanctos suos ante mundi constitutionem dilexit, sicut praedestinauit; sed cum conuertuntur ad illum, tunc incipere ab eo diligi dicuntur, vt eo modo dicatur, quo potest humano affectu capi quod dicitur. Sic etiam cum iratus malis dicitur & placidus bonis, illi mutantur, non ipse, sicut lux infirmis oculis aspera, firmis lenis est, ipsorum scilicet mutatione, non sua. Idem 15. de Trin. 20. recitat diafecticam Eunomij Haeretici deridendam, qui posuit vnigenitum Dei verbum non esse filium naturae, sed voluntatis, accidentem scilicet Deo volens asserere voluntatem, qua gigneret filium; videlicet ideo, quia nos aliquid aliquando volumus, quodante non volebamus; quem redarguit statim dicens, Quasi non propter ista mutabilis intelligatur nostra natura, quod absit, vt in Deo effe credamus. Non enim ob aliud scriptum est, multae cogitationes in corde viri, Confilium autem Domini manet in aeternum, nisi vt intelligamus siue credamus, sicut aeternum Deum, ita aeternum? eius esse Consilium; ac per hoc immutabile. ficut ipse est. Quod autem de cogitationibus, hoc etiam de voluntatibus verissime dici potest. Multae voluntates in corde viri, voluntas autem Domini manet in aeternum. Hoc idem dicitur ab eodem multo diffusus 22. de Ciuit. Dei 2. distinguendo de voluntate Dei. Accipitur enim quandoque pro effectu voluntatis diuinae, & sic est mutabilis, quandoque vero pro illa fua voluntate, quae est sempiterna cum eius praescientia, & sic nunquam habet nouam voluntatem, sed semper eandem quae immutabilis perseuerat. Hoc idem ostendit multum diffuse supra 12. 17. & 14. Idem 8. super Gen. ad literam 17. de diuina prouidentia loquens, dicit, Deus omnipotens, & omnia tenens, incommutabili aeternitate, veritate, & voluntate, semper idem non per tempus, nec per locum motus, mouet creaturas per locum & tempus. Idem patet per eundem 5. de Ciuit. Dei 9. & alijs locis, & libris non paucis; & per Anselmum de Concordia 3. & 4. & 2. Cur Deus homo 17. alibique frequenter. Dicitque beatus Gregorius 26. Moral. 4. Omnipotens Deus etsi plerunque mutat sententiam, consilium nunquam. Et idem habetur in Glossa Esai. 38. vbi tractat de adiectione 15. annorum ad vitam Exechiae. Adhuc autem audi Augustinum vtramque simul sententiam egregie confirmantem 12. Confes. 15. sic dicendo, Veritas mihi dicit de vefa aeternitate creatoris, quod nequaquam eius substantia per tempora varietur, nec eius voluntas extra substantia sit; vnde non eum modo velle hoc, modo velle illud, sed simul &e semel, & semper velle omnia quae vult, non iterum & iterum, neque nunc ista, nunc illa, nec velle quod nolebat, aut nolle quod volebat, quia talis voluntas mutabilis est, & nullum mutabile est aeternum, Deus autem noster est aeternus. Item quod mihi dicit n aure interiore, expectatio rerum venturarum sit contuitus cum venerint, idemque contuitus sit memoria, cum praeterierint. Omnis porro intentio quae ita variatur mutabilis est, & omne mutabile aeternum non est, Deus autem noster aeternus est. Haec colligo atque coniungo, & inuenio Deum meum, Deum aeternum non aliqua noua voluntate condidisse creaturam, nec scientiam eius aliquid transitorium pati. Has quoque ambas sententias, de scientia, & voluntate Dei praedictas Ansel. Cant. Rob. Lincolniensis, Hugo de S. Victore, P. Lumbardus, alijque Doctores non pauci vnanimiter contestantur: Imponitur quoque Aegyptijs tanquam error, quod ipsi putabant voluntatem diuinam posse per sacrificia immutari.
Corollarium
COROLLARIVM. Et habet Corollarium, quod Deus nullum nouiter diligit neque odit, Nec magis aut minus vna vice quam aliaNec preces aut quaecunque merita bona vel mala flectant aut mutant voluntatem diui¬ nam in minimo huc vel illuc: Et quod omne saluandum aut damnandum, praemiandum vel puniendum sub quocunque gradius, voluit ab aeterno saluari vel damnari, praemiarj similiter vel puniri sub eodem gradu praecise, & hoc nedum voluntate Conditionali, aut indeterminata, sed ita absoluta & determinata, sicut vult in praesenti vel finali iudicio, aut post volet.
VNde sequitur manifeste, quod Deus nullum nouiter diligit neque odit; nec magis aut Vminus vna vice, quam alia: nec preces aut quaecunque merita bona vel mala flectunt aut mutant voluntarem diuinam in minimo huc aut illuc; & quod omnem saluandum aut damnandum, praemiandum vel puniendum sub quocunque gradu, voluit ab aeterno saluari vel damnari, praemiari similiter vel puniri, sub eodem gradu praecise, & hoc nedum voluntate conditionali aut indeterminata, sed ita absoluta & determinata, sicut vult in praesenti, vel in finali iudicio, aut post volet. Hoc autem totum ex praecedentibus sequitur manifeste. Sed ne in tam sublimi materia ex phantasmate capitis mei, tantillum videar somniare, Maiorum meorum testimonijs & rationibus hoc ostendam. Prima igitur pars huius & secunda patent per illud Apostoli ad Ephes. 1. Elegit nos ante mundi constitutionem, vt essemus sancti & immaculati in conspectu eius in charitate secundum propositum voluntatis suae; & ad Romanos 9. Cum nondum nati fuissent, aut aliquid egissent boni aut mali, vt secundum electionem propositum Dei maneret, dictum est, quia maior seruiet minori, sicut scriptum est; lacob dilexi, Esau autem odio habui. Hoc idem patet per Petrum Lumbardum 3. Sent. dist. 32. & per testimonia quae adducit. Tertia autem pars eius sequitur ex prioribus euidenter, potestque probari per responsionem saluatoris filijs Zebedaei, adorante matre eorum, & petente quatenus diceret, vt sederent, vnus ad dextram, & vnus ad sinistram in regno suo, qui sic illis respondit; Sedere ad dextram meam vel sinistram, non est meum dare vobis, sed quibus paratum est a x Patre, Mat. 20. Si tamen hoc possent preces & merita impetrare, ipse posset hoc dare. Hoc etiam patet per responsionem Samuelis, quam dedit Sauli; cum enim dixisset sibi Samuel; Pro eo quod abiecisti sermonem Domini, abiecit te Deus, ne sis Rex, rogauit eum Saul, vt portaret peccatum suum, reuertereturque cum eo, vt Dominum adoraret, qui recusans respondit; Triumphator in Israel, non parcet, & poenitudine non flectetur; Neque enim homo est vt agat poenitentiam. I. Reg. 15. Cumque Samuel lugeret Saulem, increpans eum Dominus, dixit ei; Vsquequo tu luges Saulem, cum ego proiecerim eum, ne regnet super Israel? infra 16. Simile est illud Ierem. 7. Proijciam vos a facie mea, tu ergo noli orare pro populo hoc, nec assumas pro eis laudem vel orationem, & non obsistas mihi, quia non exaudiam te. Et infra, eodem, II praecepit illud idem: vbi Olossa; Praecipitur Prophetae ne pro eis oret in quos est consummata sententia, ne videatur oratio eius infirma, & merito non exaudita. Ne assumas pro eis laudem, quasi ne replicando historiae veteris clementiam, qua misereri soleo, & Iaudando meam nitaris mutare sententia. Et infra 14. Post confessionem multiplicem peccatorum, & deuota orationem Ieremiae, Dominus dixit ei; Noli orare pro populo isto in bonum; cum ieiunauerint non exaudiam preces eorum, & si obtulerint holocausta & victimas non suscipiam ea, quoniam gladio & fame, & peste consumam eos. Nonne & hoc est quod Dominus plane docet Ezec. 14. per Noe, Danielem, & Iob, qui etsi fuerint in medio populi peccatoris, cui Dominus supplicia praedicebat, non liberarent filios, neque filias, sed se solos. Quare & Gregorius sicut recitatur in Canone 23. 4 4. Cum superna: sic ait; Cum indignatio sese, vt ita dixerim, medullitus mouet, hanc opinio humana non remouet, nec se cuiuslibet vtiliter deprecatio obijcit, cum semel Deus aliquid ab intimis irascendo disponit. Quibus concordat Aug. 2I. de Ciu. Dei 24. sic dicens; Si de aliquibus ita certa esset Ecclesia, vt qui sint illi etiam nosset, qui licet adhuc in hac vita sint constituti, tamen praedestinati sunt in aeternum ignem ire cum diabolo, tam pro eis non oraret, quam nec pro ipso. Simile etiam est illud Apostoli ad Hebr. 12. Esau cupiens haereditare benedictionem reprobatus est. Non enim inuenit poenitentiae locum, quanquam cum lacrymis inquisisset eam: Gen. 27. scribitur, quod eiulatu magno fleuit. Simile quoque est illud Num. 23. Non est Deus quasi homo vt mentiatur, nec vt filius hominis vt mutetur; dixit ergo, & non faciet? locutus est, & non implebit? Cui consonat illud 2. ad Tim. 2. Ille fidelis permanet, seipsum negare non potest: Glosta; Ille, scilicet Christus, permanet fidelis in dictis suis & vere fidelis quia non potest negare seipsum, qui est veritas; quod faceret, si dicta sua non impleret. Et ne hoc videretur libertati voluntatis diuinae in aliquo derogare, statim subiungit, Hoc autem quod seipsum negare non potest, laus est voluntatis diuinae; & est Augustini homil. 53. 1. partis super Iohan. qui etiam 15. de Trin. 14. Verbum, inquit, Dei falsum habere aliquid nunqua potest, quia immutabiliter sic se habet, vt se habet de quo est. Non enim potest filius a se facere quicquam, nisi quod viderit Patrem facientem. Potenter hoc non potest; Nec est infirmitas ista sed firmitas, quia falsa esse non potest veritas. Haec etiam pars 3. patet per beatum Greg. 1. dial. 2I. & allegatur in Canone 23. q4. Obtineri, dicentem; Obtineri nequaquam possunt quae praedestinata non sunt, sed ea quae sancti viri orando efficiunt, ita prae destinata sunt, vt precibus eorum obtineantur. Nam ipsa quoque perennis regni praedestinatio, ita est a Deo disposita, vt ad hoc electi ex labore perueniant, quatenus postulando mereantur accipere, quod eis omnipotens Deus ante saecula disposuit dare. Cui & concordat Aug. 10, de Ciu. Dei 12. ita dicens; lncommutabile consilium penes ipsum est, in cuius dispositione iam tempora facta sunt, quecunque futura sunt. Nam temporalia mouens temporaliter non mouetur, nec aliter nouit facieda quam facta, nec aliter inuocantes exaudit, quam inuocaturos videt. Nam & cum exaudiunt angeli eius, ipse in eis exaudit tanqua in vero non manufacto templo suo, sicut in humilibus sanctis suis, eiusque temporaliter fiunt iussa aeterna eius lege conspecta. Qui & supra 5i. 90. sic scribit, Non sunt frustra leges, obiurgationes, exhortationes, laudes, & vituperationes, quia & ipsas futuras esse praesciuit Deus, & preces valent ad ea impetranda, quae se precantibus concessurum esse praesciuit. Et infra 2Ii. 240. sic ait, Ecclesiae orat pro omnibus hominibus, nec tamen pro omnibus exauditur, sed pro his solis, qui etsi aduersantur Ecclesiae, ita sunt tamen praedestinati, vt pro eis exaudiatur. 150. quoque de Trinit. 130. vult hoc idem. Item si voluntas Dei possit per aliquas preces mutari, liceret, & pium esset orare pro Angelis, hominibusque damnatis, contra Augustinum 2I. de Ciuit. Dei 24. plane, & contra fidem Ecclesiae generalem. Item si sic, hoc maxime videretur per preces dignissimas sanctissimae matris suae, sanctorum Angelorum, & animarum sanctarum; sed p isti nihil audent velle, nec petere, neque possunt, nisi quod viderint Deum velle. Vnde Petrus Lumbardus 3. sentent. dist. 3I. Qui, inquit, in patria sunt, adeo iustitiae Dei addicti sunt, vt nihil eis placeat, nisi quod Deo placeat, ac per hoc illorum tantum salutem volunt, quos Deus saluari vult, cosque solos sicut se diligunt. Qui & 4. sentent. dist. 45. sic scribit, Deus dicitur exaudire preces quorundam non solum quando effectui mancipat, sed etiam quando innotescit curiae Angelorum & sanctarum animarum, quid inde futurum sit vel non, & quod cognoscunt in Dei voluntate esse, volunt & ipsi. Adeo enim voluntati addicti sunt supernae, vt nihil praeter voluntatem eius queant velle. Intercedunt ergo sancti pro nobis adDeum, & merito dum eorum merita suffragantur nobis, & affectu, dum vota nostra cupiunt adimpleri, quod tamen non faciunt, nisi in voluntate Dei implenda didicerint. Apparet igitur quod voluntas Dei per preces & bona merita non mutatur, quare nec per mala. Quarta vero pars patet per partes priores, & probationes earum, & quia si Deus aliud vel aliter vellet vna vice quam alia, voluntas eius, & ipse similiter mutaretur. Potest autem hoc idem specialiter sic probari: Quando Deus creauit naturam Angelicam & humanam, aliquid de ipsa finaliter intendebat absolute & determinate, (Illa enim sapientia quae attingit a fine vsque ad finem fortiter, & disponit omnia suauiter, non agit stultius seu vanius quam natura, & voluntas creata, quae agunt actiones determinatas propter finem determinatum, vt patet 2. Phys. diffuse;) & non intendebat quod tota staret, & beatitudine finaliter frueretur, quia tunc eius propositum frustraretur, quod capitulum decimum non permittit; & idem argumentum de Lucifero, Adam, & Iuda, & qualibet persona quae cecidit; vel damnatur. Vnde dicit Augustinus 5. contra Iulianum 6. Ex numero electorum nullus perit; caeteri autem mortales qui ex hoc numero non sunt, sed vasa irae facti sunt, ad vtilitatem nascuntur istorum: Non enim quenquam eorum Deus temere aut fortuito creat, aut quid de illis boni operetur, ignorat, cum & hoc ipso bonum operetur, quod in eis humanam creat naturam, & quod ex eis ordinem saeculi praesentis exornat. Deus ergo non intendebat statum cadentium, nec beatitudinem damnandorum, quare & vt per vigesimum secundum videtur, intendebat aliquo modo casum & damnationem cuiuscunque talis, quod & Psalmista videtur sentire Psalmo 103. cum sic dicit, Draco iste quem formasti ad illudendum ei, si per Draconem Lucifer designetur. Et Ecclesiastici 39. Sunt spiritus qui ad vindictam creati sunt, &c. Et supra, eodem 26. Qui transgreditur a iustitia ad peccatum, Deus parauit eum ad romphaeam; quibus & consonare videtur dictum Saluatoris de filio perditionis, scilicet Iuda, Ioan. 17. & Apostolus 2. ad Thess. 2. de homine peccati, filio perditionis, scilicet Antichristo; quanquam & ista a sanctis Patribus aliter exponantur. Haec etiam videtur sententia Apostoli ad Rom. 9. dicentis, Anno habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem, aliud vero in contumeliam? quod & statim exponit de vasis irae aptis in interitum, & vasis misericordiae in gloriam preparatis, quem locum Apostoli Augustinus S. I contra Iulianum recitat expressius pro ista sententia, secundum transtationem aliam in haec verba, Si autem voluit Deus ostendere iram, & demonstrare potentiam suam, attulit in multa patientia vasa irae, quae perfecta sunt in perditionem, &c.