Table of Contents
De causa dei
Liber 1
Caput 2 : Quod Deus est omnium aliorum necessarius conseruator
Caput 3 : Quod Deus est necessaria causa efficiens cuiuslibet rei factae
Caput 4 : Quod qualibet creatura mouente, Deus necessario commouet
Caput 5 : Quod Deus non est mutabilis ullo modo
Caput 6 : Quod Deus habet distinctam scientiam omnium
Caput 7 : Obiicit contra sextum et soluit.
Caput 8 : Quod Deus habet volutionem et amorem communiter et specialiter ad quaecunque.
Liber 2
Liber 3
Caput 27
COnsequens autem dictis videtur de prouidentia indagare. Reci. tante namque Lactantio primi institutionum diuinarum aduersus gentes. 1. Democritus est autor sententiae ponentis omnia fortuito fieri, & confirmator Epicurus; vnde & Philosophus 2. Physic. 44. Sunt, inquit, quidam, qui coeli huius & mundanorum omnium causantur esse casum: a casu enim fieri volutionem, & motum discernentem in hunc ordinem, omne. Hi autem, sicut apparet ex primo De generatione & corruptione; & 1. Metaph. videntur fuisse Democritus & collega eius Leucippus, qui posuerunt omnia fieri ex corporibus indiuisibilibus, sed concurrentibus differenter, secundum // risutos diatigi, & tropi, id est, secundum figuram, ordinem, & positionem; huiusmodi autem concursum dixerunt fieri fortuito seu a casu, quos & imitans Epicurus similiter aestimauit. Quare & Isidorus 8. Ethic. 10. dicit, quod Epicurus dixit; Nulla diuina prouidentia instructum esse, aut regi mundum; sed originem rerum Atomis, id est, insecabilibus ac solidis corporibus assignauit, quorum fortuitis concursionibus vniuersa nascuntur: Asseruit autem & Deum nihil agere Iosephus quoque 10. Antiquit. Iudaicae vlt. dicit; Quod Epicurei prouidentiam vitae negant, & Deum res humanas curare non existimant, neque a beata incorruptibilique substantia pro stabilitate cunctorum, gubernari iudicant vniuersa, sed hunc mundum sine rectore, & sine cura aliqua ferri sponte confirmant. Alij vero non ita vniuersaliter, sed diuidentes dixerunt; Coelestia prouidentia gubernari, inferiora vero quaecunque fortuitis motibus agitari. Alij autem irrationabilius opinantes, opinionem contrariam protulerunt. Verum contra hos omnes, quin magis pro his omnibus ostendendum, omnia quae eueniunt a diuina prouidentia euenire, ac eius prouidentiae legibus ordinati. Quid enim est prouidentia, nisi procul videntia, seu praeuidentia intellectus, cum procul violentia, seu praeuolentia voluntatis: Deus autem habet scientiam omnium, sicut capitulum sextum docet, & illa est quaedam causa cuiuslibet rei factae, 17o artestante: habet quoque Deus volutionem ad omnia, sicut 8. 9. & 22. ostendunt, & neutra harum est noua per vicesimum tertium, & volutio Dei est efficax, nec potest frustrari per 10. Pater ergo omnia quae eueniunt a diuina prouidentia euenire. Item per cap. proximum, omnia sunt bona, quare & secundum priora a primo bono descendunt, & non perperam & improuide, sed prouide & discrete. Item, bonus paterfamilias omnia eum concernetia curat, & prouidet quatum scit & potest, nec quicqua relinquit inordinatum in domo, sed omnia suis locis & temporibus ordinat curiose; Vnde & Aristoteles I. Oeconomicae suae 3. ita dicit, Quotquot conuenit per se fieri, oportet & curam scilicet per se fieri, & sequitur, Oportet prius seruis Dominos surgere, & dormire vltimos, & nunquam sine custodia domum esse, sicut & ciuitatem; & quaecunque oportet facere, nec nocte, nec die omittere. Et infra, eodem, Domum etiam ad rerum custodiam construendum, pro nutrimentis, indumentis, alijsque rebus animatis, seruis, liberis; foeminis, masculis; extraneis, & ciuibus; ad salutem & ad sanitatem, pro aestate, frigida; pro hyeme, calida; & oportet vnumquodque in loco suo poni, Quanto magis ille magnus Paterfamilias, cuius magnitudinis non est finis, & sapientiae eius non est numerus, cuius & bonitas est immensa, totam magnam domum suam, cum omnibus eius contentis, omni tempore prouide gubernabit? Vnde Matth. 20. Simile est regnum Coelorum homini Patrifamilias, Vbi Chrysostomus, Homo Paterfamilias Christus est, cui coelum & terra quasi vna domus est; familia autem coelestium, terrestrium, & inferatum creaturarum. Item si Deus non omnia prouideret, hoc videretur imperitiae, impotentiae, malitiae, vel negligentiae, quae omnia longissime sunt a Deo: imo tam Deum quam alia magis decet, vt per ipsum omnia prouide gubernentur. Vnde Boetius 4. de Consolat. Philosophiae prosa sexta, Ita res optime geruntur, si manens in diuina mente simplicitas indeclinabilem causarum ordinem promat; hic veto ordo res mutabiles, & alioquin temere fluituras coercet, quo sit, vt tametsi nobis hunc ordinem minime considerate valentibus, confusa omnia perturbata quaeque videantur, nihilominus tamen suus modus ad bonum di rigens cuncta disponit. Cui concordat Augustinus I. de libero arbitrio 13. ita dicens, Aeterna lex est qua iustum est, vt omnia sint ordinatissima; & 3i. 7o. Quicquid tibi vera ratione melius occurrerit, scias fecisse Deum, tanquam bonorum omnium conditorem; & 4. super Gen. ad literam 14. Si Deus posset bona facere, nec faceret, magna esset inuidentia; Et de quantitate Animae 18. Iustitia Dei haec // vniuersitas sustentatur & regitur, qua factum est vt non modo sint omnia, sed ita sint, vt omnino melius esse non possint. Algazel quoque 3. Metaph. sententia septima ita dicit, Omne quod est, scilicet numerus stellarum, & mensura earum, dispositio terrae & Animalium, & quicquid est quod habet esse: secundum modum, quo est, fuit, quia ex omnibus modis essendi hic fuit conuenientior illi, & quicquid aliud possibile est praeter hoc, imperfectum est respectu huius quod nunc est: Completa igitur est cura cum completudine bonitatis. Item similiter videtur esse in omnibus entibus i/ vnius speciei, & generaliter in omnibus entibus omnium specierum, quia secundum Philosophum I. Oeconomicae suae primo capite; In minimis natura singulorum reperitur; sed ita est de hominibus, quod nisi haberent rectorem communem ipsos ad bonum publicum dirigentem, sed quilibet intenderet bono suo priuato, eorum respublica disponeretur pessime, vel periret; & licet in diuersis prouinciis haberent diuersos Principes & rectores, nisi adhuc ipsi haberent vnum superiorem communem Principem, & rectorem, contingeret error, qualis prior. Quomodo prouidentia indigens ab abundante congrue iuuaretur, nisi autoritate Principis communis ambarum? Omnium igitur Prouinciarum & hominum est naturaliter vnus Princeps, hoc enim est melius vniuersis. Omnia namque naturaliter bonum desiderant, sicut ex proximo huius patet, & maius bonum magis. Quare & Philosophus I. Polit. 1. dicit, quod in hominibus est principans & secundum naturam propter salutem. Et infra, eodem; probat quod Ciuitas est comunitas naturalis, quia est finis duarum comunitatum naturalium, scilicet dom & viciniae, & finis cuiuslibet rei est sibi naturalis. Secundo probat idem per hoc, quod ontimum & sufficientissimum cuiuslibet est sibi naturale, quia est finis eius; optimum autem & sufficientissimum dicit esse in communitate ciuili: Quare concludit sic dicens, ex his igitur manifestum, quod eorum quae natura ciuitas est, & quod homo natura ciuile Animal est, & per easdem rationes potest ostendi, quod omnium hominum deberet esse naturaliter vna comunitas ab vno Principe gubernata; quare & vniuersaliter omnium entium per similem rationem, & haec videtur determinatio Aristotelis, 12. Metaph. vlt. vbi arguit contra Pictagoricos ponentes numerum Mathematicum esse primum rerum principium, per hoc quia tunc substantia vniuersi esset inconnexa, nec entia mutuo sibi conferrent, & essent multa principia non subinuicem nec sub aliquo alio ordinata; sed hoc est contra naturalem dispositionem entium, & vniuersi. Non est ergo ita; & hoc est quod dicit his verbis, Entia non volunt disponi male, nec bonum pluralitas principatuum; vnus ergo Princeps; hic autem Princeps secundum totum suum processum ibi est Deus; & haec videtur ratio Damaceni I. sentent. 3. & Lumbardi I. sentent. dist. 3. multorumque Philosophorum & Doctorum alijs locis multis, Item partes A¬ nimalium & plantarum, & totius vniuersi sunt optime & vtilissime ordinate; huius autem causa non potest esse aliquod elementum, nec aliqua causa particularis, quare secundum Philosophum natura vniuersalis, quae est Deus. Et haec fuit ratio Antiquorum Philosophorum, a 9o & I0 capitulis Ii Metaph. capitulo proximo allegata. Vnde Auicenna 10. Metaph. 1. Cum volueris scire quod res vtiles quas intelligis, inducunt ad commoditates in natura, considera dispositionem vtilitatis membrorum in auimalibus & plantis, & quomodo vnum quodque eorum est causatum, & non est ibi causa naturalis vllo modo, sed principium eius est ex cura diuina, sicut etiam illa pendet ex cura. Scias etiam quod plus appropinquat vulgus, & tenet, & dicit, verum est; nec refugiunt hoc nisi illi qui volunt videri Philosophi, eo quod ignorant causas seu alias istorum. Aristoteles quoque in de Animalibus assignans causam dispositionis membrorum Animalium, dicit quod natura sic ordinauit propter melius & salutem Animalis, quod plane testatur eius Autoritas II. de Animalibus superius recensita, & in hoc omnes Phia losophi & Medici sunt concordes. Frequenter quoque supponit Aristoteles, quod natura semper facit id quod est melius. Vnde 2. de generat. penult. In omnibus inquimus, quod melius desiderate naturam semper; & 2. de Coelo 34. Natura semper facit contingentium quod optimum; & 50. Nihil, vt contingit, facit natura, & irrationabile est ipsam de animalibus curasse, & despexisse praetiosa, scilicet coelestia, sed videtur studiose factum quod facit: Et 59. Natura nihil irrationabiliter, neque frustra facit: Et supra 56. Neque animata, neque violenta feretur latione nullum ipsorum, coelestium scilicet corporum, velut futurum prouidente natura, quoniam non hoc modo se habente motu, nihil vtique erit: Circa hunc locum, & alijs locis multis, talia multa dicit. Et quod haec natura apud Aristotelem sit Deus, patet per eius verba, quae conuenire non possunt irrationali naturae, nec rationali alicui, nisi primae; quod & dictum suum ex libello de morte Aristotelis recitatum superius plane docet. Vnde I. Oeconomicae 1. dicit, Natura replet periodo procreationis prolis semper esse: cum per vnum nequeat, per speciem tamen, sicut praeordinata fuit a diuino vtriusque natura masculi & faeminae ad communitatem. Auerroes quoque super 2. de Anima comment. 34. dicit quod sollicitudo diuina cum non potuit facere generabile & corruptibile permanere secundum indiuiduum, miserta est in dando ei virtutem quae potest permanere in specie. Adhuc autem quid rectius aestimandum naturam vniuersalem, quam animam mundi communem? Haec autem est Deus, sicut praemissa 2o huius ostendunt, quod & multa similiter ibi tacta probare videntur. Amplius autem & principalis sententia per multa Philosophorum testimonia comprobatur. Arist. enim praeter superius allegata in De secreto secretor. 1. part. 23. dicit, quod Deus omnes impressiones, frigora, & calores in hyeme & aestate summa prouidentia ineuitabiliter stabiliuit. Idem in De mundo 13. Deo gubernante, semper immobiliter & diligenter regitur totus decor coeli & terrae diuisus secundum omnes naturas. Hoc etiam plane tenent Auicen. 8. Met. 9. & 10. & Algazel. 5. Phys. & 5. Met. Auerroes quoque super 12. Meta. commerit. 37. dicit, quod Deus habet curam & sollicitudine circa omnia entia, tam circa indiuidua, quam circa species, & comment. 52. dicit, quod principium voluntarij & naturalis oportet vt habeat intentionem actionis ordinatam ad ram causam; & sciendum quod haec est sententia Aristotelis in sollicitudine, & recitatis duabus opinionibus contrarijs, quarum vna posuit Deum habere sollicitudinem circa quodcunque; & alia, quod nulla est sollicitudo omnino, dicit; Et veritas est in hoc, quod sollicitudo est, & quod si aliqua sint sine sollicitudine, proueniunt ex necessitate materiae, non ex diminutione agentis; sed nulla proueniunt ex necessitate materiae nisi forsan sicut ipsemet loquitur, super 2. Phys. comm. 88. cum dicit, Illa quae inueniuntur in rebus naturalibus de necessitate non propter aliquid, vt mors Animalis, sunt propter materia, & illa que inueniuntur in eis propter aliquid, sunt propter formam; & tales priuationes licet aliquo modo intendantur a Deo, non tamen ita principaliter sicut habitus & forma: Hae namque propter illos intenduntur finaliter, non e contra. Vnde Sap. 1. Deus mortem non fecit: Et Eccles. 39. Fames & mors ad vindictam creata sunt. Adhuc autem Calcidius super 2am partem Timaei Platonis, sic ait, Priscorum hominum genus omnia que ad vsum hominum vitaeque facultatem agendam, diuino consilio & prouidentia demanant, auxiliantibus atque operantibus tam potentijs quam rationibus, haec ipsa quae auxiliantur deos putabat, propterea quod rudibus ani mis nondum insederat vera Dei sciscitatio. Erantenim Pastores, & Syluacedi, caeterique huiusmodi sine studio humanitatis; vbi & ad prouidentia affirmandam adducit Platonem, Pictagora, Orpheum, Lipponem, & Musaeum; totaque secta Stoicorum diuinam prouidentiam concorditer profitetur, teste Lactantio vbi prius. Ad hoc etiam faciunt multae Autoritates Philosophicae, & Theologice, 1o huius 2. 3. 4. 6. S, & proximo allegatae, quae de sollicitudine, prouidentia, gubernatione, & similibus faciunt mentione. Praeterea Aug. 8. super Gen. ad lit. a cap. 11. vsque ad fine ostendit, multumque diffuse opus diuinae prouidentiae bipartitum, creationis scilicet & administrationis, cui tota subiacet creatura; & 9. 24. idem & I. de lib. arbitr. II. Nihil rerum est quod non administret diuina prouidentia; et idem 2. 28. 34. & 3. 2. ac alijs libris, & locis non paucis, quorum vnum nunc tanga alijs praetermissis 5. de ciuit. Dei II. dicit ita, Deus qui fecit hominem rationale animal ex anima & corpore, qui eum peccantem nec impunitum esse permisit, nec sine misericordia dereliquit, qui bonis & malis essentiam cum Iapidibus, vitam seminalem cum arboribus, sensualem cum pecoribus, & intellectualem cum solis Angelis dedit, a quo est omnis modus, omnis species, omnis ordo, mensura, numerus, & pondus; & quicquid naturaliter est, cuiuscunque generis est, a quo sunt semina formarum, formae seminum, motus seminum atque formarum, qui dedit carni originem, pulchritudinem, valetudinem, propaginis foecunditatem, membrorum dispositionem, salutem, concordiam, qui & animae irrationali dedit memoriam sensum & appetitum, rationali autem mentem, intelligentiam, & voluntatem, qui non solum coelum & tertam, nec solum Angelum & hominem, sed nec exigui & contemptibilis animantis viscera, nec auis penulam, nec herbae flosculum, nec arboris folium, sine suarum partium conuenientia & quadam veluti pace dereliquit, nullo modo est credendus regna hominum, eorumque dominationes, & seruitutes a suae prouidentiae legibus alienas esse voluisse. Lactantius insuper, vbi prius, ostendit multipliciter & diffuse diuinam prouidentiam generalem. Huius autem Lactantij, & libri eius praedicti, qui continet 7. libros, beatus Ieronymus de viris illusti ibus 80o. & beatus Augustinus I8. de Ciuit. Dei 24. laudabilem faciunt mentionem Nulli igitur videatur eius Autoritas contemnenda. Isidorus etiam, vbi prius, recitat ab Epicuro nulla diuina prouidentia instructum esse mundum aut regi, tanquam haeresin seu errorem, sicut eius processus euidenter ostendit. Iosephus quoque 2. Antiquit. Iudaicae vlt. recitat Mosen sic dixisse, De Dei prouidentia desperare immensae vesaniae est. Item Psalmo I18. Ordinatione tua perseuerat dies, quoniam omnia seruiunt tibi. Et 146. Qui dat iumentis escam ipsorum, & pullis coruorum inuocantibus eum. Et 148. statuit ea in aeternum, & in saeculum saeculi, praeceptum posuit & non praeteribit. Et Sapient. 12. Non est alius Deus quam tu, cui cura est de omnibus: Totaque Scriptura Canonica veteris Testamenti & noui dicit creberrime Deum prouidere de rebus, curare, ordinare, statuere, disponere, praeparare, facere, gubernare, & multa similia, quae tam secundum facie literae, quam secundum expositionem sanctorum ad diuinam prouidentiam referuntur. Pro quibus omnibus sufficiat adducere vnum irrefragabile testimonium veritatis dicentis, Respicite volatilia coeli, quoniam non serunt, neque metunt, neque congregant in horrea, & pater vester coelestis pascit illa: Considerate lilia agri, quomodo crescunt; Non laborant, neque nent, neque Salomon in omni gloria sua coopertus est, sicut vnum ex istis; & faenum agri quod hodie est, & cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit, Mat. 6. Et infra 10. Nonne duo passeres asse vaeneunt, & vnus ex illis non cadet super terram sine Patre vestro: Quod omnes expositores Catholici ad diuinam prouidentiam referunt, quorum vnius nunc pro omnibus memorabor. Dicit siquidem Augustinus in sententijs Prosperi propositione 286. Cum Saluator dicit vnum passerem non cadere in tertam sine voluntate Dei, & quod foenum agri quod post paululum mittendum in clibanum est, ipse tamen formet ac vestiat, nonne confirmat, non solum totam istam mundi partem mortalibus rebus & corruptibilibus deputatam, verum etiam vilissimas eius abiectissimasque particulas diuina prouidentia regi, ne fortuitis perturbari motibus, ea quorum causas comprehendere non possumus, aestimemus.
On this page