Table of Contents
De causa dei
Liber 1
Caput 2 : Quod Deus est omnium aliorum necessarius conseruator
Caput 3 : Quod Deus est necessaria causa efficiens cuiuslibet rei factae
Caput 4 : Quod qualibet creatura mouente, Deus necessario commouet
Caput 5 : Quod Deus non est mutabilis ullo modo
Caput 6 : Quod Deus habet distinctam scientiam omnium
Caput 7 : Obiicit contra sextum et soluit.
Caput 8 : Quod Deus habet volutionem et amorem communiter et specialiter ad quaecunque.
Liber 2
Liber 3
Caput 28
HIC autem pro ista materia plenius pertractanda facienda est inquisitio quaedam breuis de Fato. Multi namque asserunt Fatum esse; Multi quoque ac maxime Doctores Catholici negant Fatum. Stoici siquidem teste Boetio super 1. peri hermenias vlt. asserunt Fatum esse, & omnia geri Fato: quod & Augustinus 5. de Ciuit. Dei 8. & 9. similiter attestatur quibus & consentiunt multi Philosophi & PoeteQuibus e contrario Augustinus I. part. super Iohan. homilia 37. Osi cor tuum non esset fatuum, non crederes Fatum; quod & supra homilia 3I. similiter reprobat, & condemnat: Qui & 2. super Gen. ad literam25. dicit, quod Fatum est a sanitate Fidei respuendum. Idem etiam de quaestionibus veteris & nouae legis, Quaest. 115. magno luctamine destruit fatum astrorum, & artis Matheseos, quia si ponatur, destruit liberum arbitrium in hominibus & in Deo, & Christum & eius facta necessitati supponit. Qui insuper 2. contra Faustum agens de stella Christi Magos ducente, reprobat fatum stellarum a Christo, & ab hominibus vniuersis. Beatus quoque Gregorius, homil. 10. quae est de Epiphania, de eadem stella loquens, sic dicit; sciendum quod Priscillianistae haeretici, qui nasci vnumquemque sub constitutionibus stellarum putant, hoc in adiutorium fui erroris assumunt, quod noua stella exijt, cum Dominus in carne apparuit, cuius fuisse fatum eandem stellam putant. Sed absit a fidelium cordibus, vt esse aliquid fatum dicant, quod & rationibus multis redarguit consequenter. Ieronymus etiam lib. 11. super illud Esaiae; 8. In diebus illis aegrotauit Ezechias, &c. Fati, inquit, quaestio soluitur, ac necessitatis vincula, atque causarum, quod nequaquam dies mortis singulis praestituta sit, sed voluntate Dei, & ignotis mortalibus causis, vel viuat aliquis, vel moriatur; praesertim cum & in ista vita, nunc mortis necessitas differatur, & post mortem resuscitatos plurimos legerimus. Ambrosius insuper in suo Hexameron, agens de opere 4. dici diffuso processu fatum redarguit & refellit. Oregorius quoque Nicenus, vt allegatur in Glossa, Mat. 2 arguit contra ponentes fatum per hoc, quod tunc orationes essent insipientes, & natura contingentis destrueretur, nec esset liberum arbitrium voluntatis. Idem vult Chrysostomus super illum locum Matthaei & multi Catholici tractatores. Quibus & concordat ille Ouidius Naso Pelignensis, I. de Vetula, vbi agit de Iudo deciorum, & illum damnat, eo quod non innititur ratione, sed casu fortuito deciorum, hominumque fortura, seu fato, sic dicens; Nec scis fortunas hominum, &c. Si Fatum ponas, fatui qui Fata sequuntur. Nam posito fato, libertas arbitrij non esset, sed libertas est aliquid, Nihil ergoEst Fatum Fatuum; Fatui qui Fata sequuntur. Horum autem, vt vtat verbis Philosophi, I. Ethi. 12. hoc quidem multi, & veteres dicunt, hoc autem pauci & gloriosi viri. Neutros autem horum rationabile peccare in vniuersis sed vnum aliquid vel plurima dirigere. Ad illam ergo, quae magnos studiosis affert fructus, scientiam diuidendi secundum traditionem Peripateticae disciplinae recurro. Fatum igitur secundum Doctorum sententiam dupliciter dicitur; vno modo vis communis Astrorum, quae generaliter omnia quae fiunt in mundo ineuitabiliter necessitate regulat, & coercet; specialiter autem virtus quaedam siderea consistens in constitutione siderum, hora qua quis conceptus est aut natus, quae & omnium futurorum circa tunc natum, necessitatem imponit. Aliter autem dicitur Fatum a fando, a famine scilicet seu fatione Iouis secundum Stoicos, & alios ethnicos Philosophos & Poetas, qui apud eos fuerat summus Deus, quod apud Catholicos potest dici Fatio, Famenue Dei. Fatum siderum seu astrale, presertim si necessitatem importet, non est ponendum, sicut praemissa circa 32. partem, & 39. corollarij primi docent; & sic Doctores superius recensiti, imo & omnes Doctores catholici concorditer Fatum damnant. Si tamen fatum siderum nequaquam necessitatem, sed quandam dispositionem, & inclinationem in hominibus ad quosdam actus importet, non videtur penitus abnegandum: Fatum vero diuinum est proculdubio concedendum. Nonne scriptum est in exordio creaturae; Dixit Deus, Fiat Iux, & facta est lux? & ita de caeteris creaturis? & alibi; Ipse dixit & facta sunt: Omnia enim quaecunque voluit, fecit, quia voluntas eius perfecta; istud autem fatum diuinum est maxime voluntatis diuinae, quae est efficax rerum causa, sicut praecedentia docuerunt. Haec autem distinctio patet per Augustinum; de Ciuit. Dei, 1. 8. & 9. vbi & primo membro reprobato diffuse dicit de secundo, quod Stoici omnem connexionem seriemque causarum, qua fit omne quod sit, Fatum appellant, quod totum Dei summi tribuunt voluntati & potestati, qui veracissime creditur cuncta praescire, & nihil inordinatum relinquere; sed ipsam praecipue Dei summi voluntatem, cuius potestas insuperabiliter per cuncta porrigitur Fatum appellare probantur, quoniam Iouem appellant, quem summum Deum putant, a quo connexionem dicunt pendere Fatorum. Et infra 9. Omnia, inquit, fato fieri non dicimus, imo nulla fieri fato dicimus, quoniam fati nomen, vbi solet a loquentibus poni, id est, in constitutione fiderum, qua quisque conceptus aut natus est, quoniam res ipsa inaniter asseritur, nihil valere monstramus; ordinem autem causarum, vbi voluntas Dei plurimum potest, neque negamus, neque fati vocabulo nuncupamus, nisi forte vt fatum a fando dictum intelligamus, id est, a loquendo. Non enim abnuere possumus esse scriptum in literis sanctis; Semel locutus est Deus, duo haec audiui, quoniam potestas Dei est, & tibi Domine misericordia, quia tu reddes vnicuique secundum opera eius: Quod enim dictum est; Semel locutus, intelligitur immobiliter, hoc est incommutabiliter est locutus, sicut nouit incommutabiliter omnia quae futura sunt, & quae ipse facturus est. Idemque supra eiusdem 1. Prorsus, inquit, diuina prouidentia regna constituuntur humana, quae si propterea quisquam fato tribuat, quia ipsam Dei voluntatem vel potestatem fati nomine appellat, sententiam teneat, linĀ¬ guam corrigat. Cui concordat Isid. 8. Eth. 45. dicens; Fatum dicunt Gentiles esse, quicquid dij fantur, quicquid Iupiter fatur; a fando igitur Fatum dicunt, id est, a loquendo, quod nisi hoc nomen iam in alia re soleret intelligi, quo corda hominum volumus inclinare, Fatum a fando possumus rationabiliter appellare: Non enim possumus abnuere, &c. verba Augustini praemissa. Adhuc autem est alia distinctio a Fato bimembris: Vno enim modo accipitur Fatum actiue pro famine seu fatione voluntatis diuinae seu Dei omnia disponentis: alio modo passiue, sicut & nomen magis sonat pro effectu & dispositione passiua huius fati ipsis rebus dispositis inhaerente. Primum membrum patet per Augustinum 5. de Ciuitate Dei 8. adhanc partem Senecam, Homerum, & Stoicos allegantem: Allegat enim a Seneca istos versus; "Duc me summe Pater, altique poli dominator, Quocunque placuit; nulla parendi mora est. Assum impiger, fac nolle, comitabor gemens, Malusque patiar facere quod licuit bono Ducunt volentem fata, nolentem trahunt:" Ab Homero autem allegat hos versos, quos Cicero vertit in Latinum: "Tales sunt hominum mentes, quali Pater ipse Iupiter antiferas lustrauit lumine terras." Dicitque Augustinus, quod per hos versus quos Stoici allegant pro opinione sua de Fato, apertissime declaratur, quid sentiant esse Fatum, quoniam Iouem appellant, quem summum Deum putant, a quo connexionem dicunt pendere Fatorum. Vnde videtur quod Aristoteles 2. de Anima 148. iniuste reprehendit Homerum, imponens sibi, quod ipse opinatur intelligere esse corporeum, vt sentire, quia dixit vt recitat, quod talis intellectus est in terrenis hominibus, qualem ducit in die Pater virorum deorumque. Non enim per Patrem virorum atque Deorum intellexit Solem vel aliquid corporeum, vt Aristoteles tacite innuit, & sui expositores dicunt expresse, sed ipsum Icuem tam hominum quam aliorum Deorum summum Patrem, vt patet per versus eius praedictos, istam sententiam sapientes. Nec debet obstare quod dicit lumine, quasi velit dicere quod Iupiter hoc faciat aliquo materiali lumine mediante: Potest enim intelligere congrue per hoc lumen intellectum agentem, qui teste teipso 3. de Anima 18. Iumini comparatur; Vnde & Psalmista 35. In lumine tuo videbimus lumen. Hoc etiam Primum membrum huius distinctionis de Fato patet per Philosophum in De mundo vlt. exponentem tria statuta Fatorum, sicut & Isidorus 8. Eth. 45. praeteriti Atropos, futuri Lachesis, praesentis Clotho, & dicentem, Perficitur autem fabula, scilicet de triplici Fato, non inordinate. Sunt autem haec omnia nihil aliud nisi Deus, quemadmodum & strenuus ait Plato: Vnde patet quod haec opinio etiam sit Platonis. Secundum vero membrum distinctionis praemissae patet per Philosophiam 4. de Consol. Phis prosa 62. sic Boetium informantem; Omnis generatio rerum, cunctusque mutabilium naturarum progressus, & quicquid aliud aliquo mouetur modo, causas, ordinem, formas ex diuina mentis stabilitate fortitur. Haec in suae simplicitatis arte composita multiplicem rebus gerendis modum statuit, qui modus cum in ipsa diuinae intelligentiae puritate conspicitur, prouidentia nominatur; Cum vero ad ea quae mouet atque disponit refertur, Fatum a veteribus appellatum est, quae diuersa esse facile liquebit. Nam prouidentia est ipsa diuina ratio, in summo omnium Principe constituta, quae cuncta disponit; Fatum vero inhaerens rebus mobilibus dispositio, per quam prouidentia suis quaeque nectit ordinibus. Prouidentia namque cuncta pariter quamuis diuersa, quamuis infinita complectitur; Fatum vero singula digerit, in motu, locis, formis, ac temporibus distributa, vt haec temporalis ordinis explicatio in diuinae mentis adunata prospectu, prouidentia sit; eadem vero adunatio digesta atque explicata temporibus, Fatum vocetur, quae licet diuersa sint, alterum tamen pendet ex altero. Ordo namque fatalis ex prouidentiae simplicitate procedit, sicut enim artifex faciendae rei formam mente percipiens mouet operis effectum, & quod simpliciter praesentarieque prospexerat, per temporales ordines ducit: Ita Deus prouidentia quidem singulariter stabiliterque disponit facienda; Fato vero haec ipsa quae disposuit, multipliciter ac temporaliter administrat, Siue igitur famulantibus quibusdam prouidentiae diuinae spiritibus fatum exercetur, seu anima, seu tota inseruiente natura, seu coelestibus siderum motibus, seu Angelica virtute, seu daemonum varia solertia, seu aliquibus horum, seu omnibus fatalis series texitur, illud certe manifestum est immobilem. simplicemque gerendarum formam rerum esse prouidentiam; Fatum vero eorum quae diuina simplicitas gerenda disposuit mobilem nexum, atque ordinem temporalem; quo sit vt omnia quae Fato subsunt, prouidentiaeque subiecte sunt, cui etiam ipsum quoque subiacet Fatum. Ex his autem videtur quod Boetius tantummodo ponit Fatum secundum effectum, non autem secundum efficientiam voluntatis diuinae, sicut Theologi, & Philosophi supra dicti. Videtur etiam quod voluntatis arguat Stoicos in expositione primi peri hermenias Aristotelis, vbi agit de futuris contingentibus, eo quod posuerunt omnia prouenire a Fato: Ipsi enim loquebantur de Fato secundum efficaciam voluntatis diuinae, vt ex praedictis apparet. Quare & ab omni errore reali, etsi non vocali forsitan sunt immunes, sicut praecedentia docuerunt. Haec enim vox Fatum apud Catholicos est suspecta, licet res ipsa sit sincera. Ostenso ergo quomodo Fatum sit, vel non sit, & quid sit, iam restat ostendere quale sit. Primo igitur ostendendum est, quod Fatum a fando, seu famine Dei dictum, est quodammodo causa cunctorum, quae fiunt naturaliter voluntate, vel aliter quouismodo; hoc siquidem proximum huius probat. Quod autem omnia voluntaria a Fato proueniunt, scilicet a fando seu connexione causarum, per proximum & nonum huius apparet. Omnes etiam qui loquuntur de Fato, tantum vel magis ponunt ipsum in rebus humanis voluntarijs, quam alijs quibuscunque. Quod & patet 5. de Ciuitat. Dei 6. & 9. vbi dicit Augustinus; Non est autem consequens vt si Deo certus est omnium ordo causarum, ideo nihil sit in nostrae voluntatis arbitrio; & ipsae quippe nostrae voluntates in causarum ordine sunt, qui certus est Deo, eiusque praesentia continetur; quoniam & humanae voluntates humanorum operum causae sunt. Atque ita qui omnes rerum causas praesciuit, profecto in eis causis etiam nostras voluntates ignorare non potuit, quas nostrorum operum causas esse praesciuit: Qui & infra, distinctis tribus speciebus generibusue causarum, per fortuitum, naturale, & voluntarium, & iterum per causam quae facit, & non fit; quae facit & fit, & quae sit magis quam facit; & his omnibus speciebus ad voluntatem diuinam reductis, subiungit: Quomodo igitur ordo causarum, qui praescienti certus est, Deo id efficit, vt nihil sit in nostra voluntate, cum in ipso causarum ordine magnum habeant locum nostrae voluntates. Contendat ergo Cicero cum eis qui hunc ordinem causarum dicunt esse fatalem, vel potius ipsum Fati nomine appellant, quod nos abhorremus praecipue propter vocabulum, quod non in re vera consueuit intelligi. Quod vero negat ordinem omnium causarum esse certissimum & Dei praescientiae notissimum, plus nos quam Stoici detestamur. Quapropter & voluntates nostrae tantum valent, quantum Deus eas valere voluit, atque praesciuit, & ideo quicquid valent certissime valent, & quod facturae sunt, ipsae omnino facturae sunt, quia valituras ac facturas ille praesciuit, cuius praescientia falli non potest; quod etiam capit. 10 expressius manifestat: Cui concordat Autoritas Boetij supra dicta, sed infra eadem prosa expressius ita dicit; Haec fati feries seu prouidentia actus fortunasque hominum indissolubili causarum connexione constringit.
On this page