Table of Contents
De causa dei
Liber 1
Caput 2 : Quod Deus est omnium aliorum necessarius conseruator
Caput 3 : Quod Deus est necessaria causa efficiens cuiuslibet rei factae
Caput 4 : Quod qualibet creatura mouente, Deus necessario commouet
Caput 5 : Quod Deus non est mutabilis ullo modo
Caput 6 : Quod Deus habet distinctam scientiam omnium
Caput 7 : Obiicit contra sextum et soluit.
Caput 8 : Quod Deus habet volutionem et amorem communiter et specialiter ad quaecunque.
Liber 2
Liber 3
Caput 33
Is autem non impertinenter coniungendum existimo, quod respectu cuiuscunque est Dei permissio, est & eius volutio actualis: Hoc siquidem ex capitulo proximo sequitur euidenter. Item per vicesimum secundum huius; Deus habet aliquem actum voluntatis respectu cuiuscunque permissi, & non actum nolutionis, quia, per decimum, tunc non fieret, quare nec esset permissum. Hoc idem & probant autoritates capitulo proximo allegatae, ad hoc quod nihil est iniustum simpliciter, l quia a Deo permissum; si tamen illa permissio nullum actum voluntatis haberet, non redderet quicquam iustum, sicut superius est argutum. Item dicit Augustinus Enchir. 75. Non sit aliquid nisi Omnipotens fieri velit, vel sinendo vt fiat, vel ipse faciendo. Et sequitur cap. 76. Nec dubitandum est Deum facere bene, etiam sinendo fieri quaecunque fiunt male; Non enim nisi iusto iudicio sinit, & profecto bonum est omne quod iustum est. Quamuis ergo ea quae mala sunt in quantum mala sunt, no sunt bona; tamen vt non solum bona, sed etiam vt sint mala bonum est. Nam nisi esset hoc bonum vt essent mala, nullo modo esse sinerentur ab omnipotente bono, cui sine dubio semper quam facile est quod vult facere, tam facile est quod non vult esse, non sinere, Ex quo videtur, quod Deus habet actum positiuum voluntatis, volendi actualiter vel nolendi circa quodcunque. Probat enim quod bonum est mala esse per hoc, quod alias non permitterentur ab omnipotente bono; quod etiam probat per hoc, quod quam facileest ipsum facere quod vult, tam facile est non sinere esse quod non vult, inuuendo quod quidlibet vult esse, vel non vult illud esse. Vel ergo intelligit ibi, non vult positiue, vt importat actum positiuum contrarium huius verbi, vult, vel pure negatiue. Si positiue, habetur propositum, scilicet quod ipse supponit istam disiunctiuam in Deo circa quodcunque, Deus vult hoc, vel non vult hoc positiue: si pure negatiue, tunc per hoc non probat, quia nisi bonum esset mala esse, mala non essent, nec sinerentur esse, quod tamen intendit, cum dicit; Tam facile est quod non vult esse non sinere, innuendo quod si mala esse non esset bonum, sed malum, Deus hoc nollet, & sic non fineret illa esse, quare nec ipsa essent. Si tamen intelligat, non vult, pure negatiue, sic posset esse medium in Deo inter vult & non vult actualiter positiue, sicut est in sapide, & homine dormiente; & sic non sequitur, non vult hoc, ergo A hoc non fit, sicut non sequitur de homine qui potest impedire aliquod factibile, vel etiam promouere,: non vult hoc, pure negatiue loquendo, ergo hoc non sit, nec // sinit hoc esse; imo potest fieri ab alio, licet ipse non velit, dum tamen actualiter positiue non nolit, quia tunc non impediet alium facientem. Item sicut per hoc, quod dicit, quam facile est ipsum quod vult facere, intelligit aliquem actum; sic videtur, quod per hoc quod dicit, tam facile est ipsum quod non vult esse non sinere, intelligat aliquem actum aeque facilem, & aequaliter efficacem, nolie videlicet positiue. Constat insuper quod ille sinit atque permittit, qui posset prohibere nec facit; quare & ille non sinit, qui potest prohibere & facit. Cum ergo dicit Augustinus, Quam facile est Deo quod non vult esse non sinere, per non sinere, intelligit prohibere, quod aliquem actum inportat; sed quem actum nisi nolle positiue, quod per 10un. tam efsicax est ad impediendum seu prohibendum, sicut velle ad faciendum quodcunque? Quod etiam in modo loquendi Augustini, non vult, importet aliquem actum positiuum contrarium volutioni, patet per eum infra, eodem, 80. sic dicentem: Quantum ad Angelicam & humanam creaturam peccantes attinet, quod Deus noluit, fecerunt; quantum vero ad omnipotentiam Dei nullo modo id efficere valuerunt. Si tamen hoc verbum, Noluit, solam negationem importaret, videtur quod Angelus & homo potuit facere quod Deus noluit, nec hoc eius omnipotentiae in aliquo derogaret. Item 1. cap. 80. infra, sic dicit, Miro & ineffabili modo non sit praeter voluntatem Dei, quod etiam contra voluntatem eius fit, quia non fieret, si non sineret; nec vtique nolens sinit, sed volens; nec sineret bonis fieri male, nisi omnipotens, & de malo facere posset bene. Idem 22. de Ciuit. Dei 4. Multa fiunt a malis contra voluntatem Dei: sed tantae est ille sapientiae, tantaeque virtutis, vt in eos exitus siue fines, quos bonos & iustos ipse praesciuit, tendant omnia, quae voluntati eius videntur aduersa. Item 26. contra Faustum, illud sane scimus factum quod Dei voluntas habet, quod autem Dei voluntas non habet, fieri de quoquam omnino non posse: Ergo Deus nedum permittit, sed actualiter vult fieri omne factum. Idem super illud Psal. 6I. Semel locutus est Deus, Deus suo consilio permisit filium suum occidi ab iniustis; Et infra, eodem, Deus non permisisset, nisi iustum esset; Iudicio permittit, mensura, numero, & pondere permittit. Permissib ergo Dei habet secum consilium, iudicium, mensuram, numerum & pondus, ergo &es actum aliquem voluntatis. Idem de bono perseuerantiae 56. allegat S. Gregorium sic dicentem; Vnius diuinitatis quaeso vos confitemini trinitatem; si vero aliter vultis, dicite vnius essentiae; & Deus vocem dari vobis a Sancto Spiritu deprecabitur, id est, rogabitur Deus, vt permittat vobis dari vocem, qua quod creditis, confiteri possitis. Illa tamen vox permissa vobis dari esset veraciter & proprie donum Dei: Ad hoc enim adducit ibi Gregorium, vt testetur, credere in Deum, &, quod credimus, confiteri, donum Dei esse. Item B. Greg. 6. Moral. II. super illud Iob 5. Qui comprehendit sapientes in astutia eorum, &c. ita dicit: Sepe enim nonulli humana sapientia inflati, dum desiderijs suis diuina iudicia contraire conspiciunt, astutis eius reluctari machinationibus conantur, & quo ad votum suum vim supernae dispensationis intorqueant, callidis cogitationibus insistunt, subtiliora consilia exquirunt; sed inde voluntatem Dei peragunt, vnde hanc immutare contendunt, atque omnipotentis Dei consilio dum resistere nituntur, obsequuntur, quia sepe & hoc eius dispositioni apte militat, quod ei per humanum studium friuole // resultat. Sapientes ergo Dominus in ipsa eorum astutia comprehendit, quando eius consilijs humana facta etiam tunc congrue seruiunt, cum resistunt. Et infra 12. Iustus namque & misericors mortalium acta disponens, alia concedit propitius, alia permittit iratus, atque ea quae permittit, sic tolerat, vt haec in sui consilij vsum conuertat. Vnde miro modo fit, vt & quod sine voluntate Dei agitur, voluntati Dei contrarium non sit; quia dum in bonum vsum mala facta vertuntur, eius consilio militant etiam quae eius consilio repugnant. Hinc enim per Psalmistam dicitur, Magna opera Domini exquisita in omnes voluntates eius. Sic quippe eius opera magna sunt, vt per omne, quod ab hominibus agitur, eius voluntas exquiratur. Hinc rursum dicit, Omnia quaecunque voluit, Dominus fecit, in Coelo & in terra. Hinc Salomon ait: Non est sapientia, non est prudentia, non est consilium contra Dominum. Restat ergo, vt in cunctis quae agimus, vim supernae voluntatis inquiramus, cui videlicet cognitae debet nostra actio deuote famulari, & quasi ducem sui itineris persequi, ne ei etiam nolens seruiat, si hanc superbiens declinat. Vitari enim vis superni consilij nequaquam potest, sed magna sibi virtute hanc temperat, qui se sub eius nutibus refraenat, eiusque sibi pondera leuigat, qui hanc subiecto cordis humero volens portat. Ex quibus ostenditur evidenter, quod respectu cuiuscunque est diuina permissio, est & diuina volutio actualis, quod & plene testatur eius Autoritas 2. Moral. 11. capitulo proximo recitata. Sed contra istud militare videntur multa dicta Sanctorum, distinguentium permissionem contra voluntatem diuinam, & dicentium eum multa permittereque non vult. nec amat. Vnde & Hosae. 8. Ipsi regnauerunt, & non ex me, Principes extiterunt, & non cognoui: & Ierem. 14. Falso prophetae vaticinantur in nomine meo, & non misi eos, & non A praecepi eis, neque locutus sum ad eos. Et infra 23. non mirtebam Prophetas, & ipsi currebant; non loquebar ad eos, & ipsi prophetabant. Item tunc quicunque qualitercunque intraret in ouile, Tin ecclesiam, intraret per ostium, quoniam per Deum & Christum, nec aliquis ascenderet aliunde, quod est contra illum bonum pastorem, Iohan. 10. Item tunc non esset nemesandum, & indigne ferendum, quod indigni in magnis dignitatibus praeferuntur, quod est contra communem consuetudinem & doctrinam Sanctorum. Vnde & Ecclesiastis 10. Est malum quod vidi sub Sole, quasi per errorem egrediens a facie Principis, positum stultum in dignitate sublimi, & diuites sedere deorsum: Vidi seruos in equis, & Principes ambulantes quasi seruos super terram. Item tunc nullus deberet de aliqua dignitate, vel aliquo statu quocunque deponi, Deus enim posuit eum ibi: Nec aliquis deberet scribere, Talis permissione diuina, talis, vel talis, sed prouidentia, vel voluntate, seu electione diuina Neque esset resistendum in aliquo cuilibet quidlibet facienti, quia illud ex voluntate & ordinatione Dei facit. Vnde & Roboam cum domo Iuda & Beniamin, volentibus pugnare contra Ieroboam & suos, vt reintegraret regnum diuisum, dixit ad eos Dominus per Semeiam Prophetam: Non ascendetis, neque pugnabitis contra fratres vestros; reuertatur vnusquisque in domum suam, quia hoc mea gestum est voluntate. 2. Paral. 1I. & 3. Reg. 12. Quibus consentit Apostolus ad Rom. 13. ita monens, Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit. Non est enim potestas nisi a Deo; quae autem sunt, a Deo ordinata sunt: Itaque qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit; qui autem resistunt, ipsi sibi damnationem acquirunt. Item tunc esset obediendum praecepto cuilibet cuiuscunque, & cuilibet suggestioni, & appetitui cuicunque; omnia enim ista nedum ex permissione, verum & ex volutione Dei procedunt. Pro istis autem facilius dissoluendis, sciendum secundum Philos. 3. Eth. 1. quod velle dupliciter dicitur, scilicet simpliciter, & secundum quid, sicut Mercator in periculo naufragij simpliciter vult salutem, sed quia fortassis hanc habere non potest nisi merces eijciat, vult eijcere merces suas; non autem vult hoc simpliciter, sed propter salutem. Vnde & Parab. 13. vult & non vult piger. August. quoque de spiritu & litera 26. ita dicit; Neque dici solet quispia voluntate fecisse si quid fecit inuitus, quanquam si subtilius aduertamus, etiam quod quisque inuitus facere cogitur, si facit, voluntate facit: sed quia mallet aliud, ideo inuitus, id est, nolens facere dicitur. Malo quippe / aliquo quis facere compellitur, quod volens euitare, facit quod cogitur; ac per hoc si facit, non quidem plena & libera voluntate, sed tamen non facit nisi voluntate. Dicunt etiam iura, quod coacta voluntas est voluntas: Fales autem operationes secundum Philos. vbi prius, sunt mixtae ex voluntario & inuoluntatio, & ideo quandoque denominantur ab vno illorum & dicuntur voluntariae, quandoque ab alio & dicuntur inuoluntariae, vel non voluntariae, ita quod secundum August: nunc allegatum, talis inuitus & nolens facere dicitun. Quare dicit Philos. 2. Topic. quod desiderium respectu alicuius desiderati potest esse triplex; aut vt finis, vt I/sanitas; aut vt eorum, quae sunt ad finem, vt consuere, vel conficere; aut vt eorum que sunt secundum accidens, velut in vino ad mixtum dulce. Non enim quoniam vinum, sed quoniam dulce; nam perse dulce desiderat, vinum autem per accidens. Si // enim austerum sit, iam non desiderat; per accidens ergo desiderat. Et 7. Ethic. 9. Si quis hoc propter hoc eligit aut persequitur, secundum seipsum quidem hoc eligit & persequitur, secundum accidens autem quod prius; simpliciter autem dicimus quod secundum seipsum. Et secundum eundem 6. Metaph. 4. Accidens videtur propinquum non enti; & ideo Plato non male posuit sophisticam circa non ens, quia cirea ens per accidens;quare & nulla est speculatio circa illud; nec vlla scientia actiua, factiua, vel, Theologicastustiosa est deeo. Et 2. Physiy4. sic dicit, Quoniam maxime proprie dicimus Medicum aliquid facere, aut pati, aut fieri ex medico, si secundum quod Medicus, hoc patiatur aut faciat, manifestum quod ex eo quod non est, aliquid fieri, & hoc significat in quantum non est Ideoque Autores; & Doctores Philosophici & Theologici, doquentes frequenter, vt decet, proprie, & in propositionibus non per accidens, sed simpliciter & per se veris, dicunt volentem aliquid tantum per accidens dicto modo, non velle illud vel nolleQuare & Philosophus 8i Ethic. 3. dicit, quod amicitiae propter atile, & propter delectabile sunt amicitiae secundum accidens. Et infra 9. 1. propter haec inquit, videlicet vtile & delectabile, amicitia existente dissolutio fit, cum non fiant, quorum /l gratia amabant. Non enim ipsos amabant, sediexistentia? Et quid est amare, nisi velle bonum amato, dicente Philosopho 8. Ethic. 3. Amantes autem? ad inuicem volunt bona adinuicem; Cui & concordanter Auselmus de Casu diaboli 74 3. Qui vult aliquid propter beatitudinem, non aliud vult quam beatitudinem, // cum multis alijs Autoritatibus 26. huius ad hoc idem adductis. Sic & Deus simpliciter vult Electos saluari, & aeterna beatitudine praemiari; sed quia decet, quod merita eorum praecedant, ordinauit eis tyrannos rebelles & multiplices inimicos, sicut Senacherib, Nabuchodonosor & alios, tanquam virgas furori sui, vt sic visitaret in virga iniquitates eorum, & in verberibus peccata eorum, sicque eos misericorditer castigaret, vel innocentes a peccatis taliter praeseruaret, vel etiam virtutes eorum vtiliter exerceret. Quid enim mereretur patientia humilium & iustorum, nisi eam tribularet & pungeret iniuria malignorum, quae omnia ex superioribus satis patent? quare & tales persecutores iustorum non vult Deus simpliciter esse vel persequi, sed tantum secundum quid & per accidens propter Electos; ideoque dicitur frequenter Deum nolle illos, nec operas eorum, sed tantum permittere, sicut infirmus, qui vt curetur, debet secari, vel vri, non dicit, volo, sed dicit, si sic oportet, permittam. Non dicit, volo, quia non vult simpliciter, vult tamen secundum quid & per accidens, scilicet gratia sanitatis, qui etiam modus loquendi habetur in sacra Scriptura expresse Gen. 47. dicente Ioseph Aegyptijs, Accipite & serite agros vt fruges habere possitis, quintam partem Regi dabitis, & quatuor reliquas permitto vobis in fementem & cibos, liberis & familijs vestris. Dixit, permitto: nec dubium quin voluit eos habere quatuor reliquas partes pro se & suis, sed principaliter magis voluit habere quintam partem ad vsus Regis, cuius negotijs specialiter intendebat. Et Tobiae 2. loquens Scriptura de excaecatione Tobiae, sic dicit: Hanc autem tentationem ideo permisit Dominus euenire illi, vt posteris daretur exemplum patientiae ipsius, sicut & sancti Iob; Ecce dicit, quod Dominus permisit, & tamen voluit illam tentationem, quia fuit bona, & nullo modo mala per culpam, quod patet testante Raphaele infra, eodemae 2. Quia inquit, acceptus eras Deo, necesse erat vt tentatio te probaret. & hoc non fuit nisi ex voluntate diuina. Deus ergo hanc voluit non tame simpliciter & propter se, sed secudum quid & per accidens, in quantum scilicet fuit occasio patientiae in Tobia, & posteris boni exempli. Patet ergo quomodo respectu eiusde diuina permissio & eius actualis volutio non repugnant. Per hoc patet ad primum de Hosea, quod Regnauerunt & non ex me, scilicet volente simpliciter, licet secudum quid & per accidens, vt est dictum; vel aliter. Regnarunt, & non ex me, quantum scilicet in eis fuit, quia forte contra conscientiam propriam, & contra iustitiam humanam & legalem, licet non contra iustitiam simpliciter quae est diuina, sicut capitulum proximum ostendebat probando, quod nihil est iniustum simpliciter. Ad alia vero de Ieremia & Iohanne patet per indem quod Indigni prelati non sunt indigne ferendi, sed digne quoad diuinam iustitiam, quae sic disponit; possunt tamen indigne ferri quantum ad iustitiam propriam; si ascenderint minus iuste, nobis tamen subditis tutum reputo & salubre, ne murmuremur faciliter contra qualescunque praelatos, sed ipsos supportemus humiliter propter Deum, qui praeposuit eos nobis: Si enim sint muti vel mali, hoc forsitan est in poenam peccatorum nostrorum, qui tales meremur habere. Vnde Iob 34. Regnare facit, hominem hypocritam propter peccata populi: Super quod dicit beatus Gregorius 25. Moral. 15. Nullus, qui talem rectorem patitur, eum accuset, qui nimirum sui fuit meriti peruersi rectoris subiacere ditioni. Culpam ergo proprij magis accuset operis, quam iniustitiam gubernantis Et infra, eodem 16. Sic ergo secundum merita subditorum tribuuntur personae regentium: Quandoque vero subditi propter peccata sua nedum malum praelatum suscipiunt, sed quod est magis mirabile, is quem bonum susceperant, permutatur in malum. Quare dicit Gregorius inferius vbi prius: sic pro qualitatibus subditorum disponuntur acta regentium, vt saepe pro merito gregis etiam vere boni derelinquat vita Pastoris. Ille, Deo attestante, Iaudatus Dauid Propheta, tumore repentinae elationis inflatus, populum numerando peccauit, & tamen vindictam populus, Dauide peccante, suscepit. Cur hoc? quia videlicet secundum merita ploebium disponuntur corda Rectorum: Iustus vero Iudex peccantis vitium ex ipsorum animaduersione corripuit, ex quorum causa peccauit; sed quia ipse, sua scilicet voluntate superbiens a culpa alienus non fuit, vindictam culpae etiam ipse suscepit. Nam ira saeuiens quae corporaliter populum perculit, Rectorem quoque populi intimo cordis dolore prostrauit. Praelatus etiam bonus admissus & permanens bonus continue, propter subditorum peccata, quandoque a praedicationis & correptionis officio redditur obmutescens. Vnde Dominus Ezechieli sic dixit, Linguam tuam adhaerere faciam palato tuo, & eris mutus, nec quasi vir obiurgans, quia domus exasperans est. Vbi Glossa super verbum exasperans, quasi diceret, Tantae amaritudinis sunt, & contra Deum contentionis, vt non obiurgationem tantum mereantur audire. Ex quo patet, vbi multitudo fuerit peccatorum, indignos peccantes esse. qui a Domino corrigantur. Corrigant ergo prius subditi vitam suam, & contra Praelatos suos non murmurentur; sed deuote pro eissbominum deprecentur, in cuius manibus corda sunt Regum, & omnium Praelatorum. Neque procedit quod arguitur consequenter, quia sicut Deus posuit Praelatum in alto, ita, si deponatur, eum deponit. Ipse enim est, qui deposuit potentes de sede, nec posuit eum ibi pro suo perpetuo, sed ad tempus, sicut dedit regnum Nabuchodonosor, & semini eius post eum, non pro semper, sed donec veniret tempus terrae eius, & ipsius, sicut ex Ieremiae vicesimo septimo, prius fuerat allegatum; non intelligendo per tempus terrae eius & ipsius, tempus durationis regni in aliqua magna, maiori, seu maxima coniunctione necessario praetaxatum, quae innouat sectas & regna, (sicuti mentiuntur Astrologi mentientes, qui nedum tempora magnorum regnorum praefinire conantur, sed etiam tempus fidei Christianae, Albumazar de coniunctionibus attestante) sed tempus a Domino praestitutum. Ipse enim mutat tempora & aetates, transfert regna, atque consticuit, Dan. 2. & regnum a gente in gentem transfertur propter iniustitias, Ecclesiast. 10. Et sicut a gente in gentem, ita de tribu in tribum, de persona in personam, cuius testes sunt Saul & Dauid, sicut superius tangebatur. Et sicut transfert regna, ita & minores quastibet dignitates. Quia igitur aliqui minus digni, quandoque occupant dignitates, & hoc quantum ad eos attinet, scilicet secundum humanam & inferiorem iustitiam minus iuste, quamuis quantum ad diuinam & superiorem iustitiam aliquo modo iuste, bene possunt isti Iudices, secundum humanam & inferiorem iustitiam iudicantes, eo quod circa futura ignorant diuinam & superiorem iustitiam, scilicet Dei iustissimam voluntatem, velle eos deponi, licet forsan non penitus absolute, sed cum ista conditione expressa vel tacita; Si placitum fuerit coram Deo, & sic vlterius agere ad depositionem talium Praelatorum; & si contingat sic agi eosque deponi, hoc totum sit secundum diuinam & superiorem iustitiam, vt est dictum. Hoc autem totum confirmare videtur autoritas Augustini ad Simplicianum praescripta vicesimo quinto huius. Quintum argumentum potest in caput arguentis similiter retorqueri. Si enim quia aliqui scribunt; Talis permissione diuina talis vel talis, ideo pura permissione non voluntate Dei est talis vel talis: Simili ratione, quia aliquibus semper scribitur; Tali diuina prouidentia vel electione diuina, vel Dei gratia summo Pontifici, Episcopo, siue Regi, omnes tales diuina prouidentia & gratia praeferuntur, & nullus eorum pura permissione diuina, cum tamen aliqui eorum sint, aut esse possunt mali, sicut & in minoribus dignitatibus constituti. I tem si quia Aliquis scribit, Permissione diuina talis, propterea pura permissione Dei est talis, cum omnes in caeteris paruis dignitatibus constituti semper sic seribant, omnes semper pura Dei permissione sunt tales, & nullus eius volutione seu electione, aut prouidentia actuali, quod ratio non permirtit, cum inter eos sint multi sancti & boni, ac Deus ita curet pusillum gregem vt magnum, sicut praeced entiadocuerunt. Quia tamen Dei permissio minor videtur quam eius gratia, prouidentia, electio, seu voluntas, ideo Minores. humilitatis causa sic scribunt. Ad sextum vero de non resistendo cuilibet facienti, dicendum sicut ad quartum de depositione Praesidentium erat dictum: quoniam sicut Deus vult aliquem quodlibet facere, ita vult sibi resisti, si sibi ab aliquo resistatur &c, sicut ibi. Et si tu arguas, ergo frustra ordinauit primam actionem, quam ordinauit similiter destrui per secundam; vnus enim aedificans, vnus destruens, quid prodest illis nisi labor? Ecclesiastici tricesimo quarto. Respondeo, quod sic posset probari, quod non ignis & aqua nec vlla contraria deberent esse in Mundo: Nam vnum contrariorum impedit & destruit alterius actionem; imo, quod est magis mirabile, boni Angeli quandoque mutuo sibi resistunt, & inuicem praeliantur; vnde Dan. decimo Princeps Regni Persarum restitit mihi viginti & vno diebus; Et infra eodem, Et nunc reuertat vt praelier aduersus Principem Persarum, quiambo Angeli boni fuerunt, vt patet per Gregorium, & recitat ibi Glossa. Et aliqua est bona voluntas et iusta, contraria tamen quodam modo voluntati diuinae; vt patet de bono filio, qui patrem suum vult viuere, quem Deus vult mori, vt patet per Augustinum Enchirid. 10. & recitat Lumbardus primo Sententiarum distinct. 48. 1. & 22. de Ciuitat. Dei 2. dist. duplici voluntate Dei, vna essentiali & aeterna, qua vult Deus, alia temporali qua alios facit velle, de hac secunda sic dicit; Secundum hanc voluntatem qua Deum velle dicimus, quod alios efficit velle, a quibus futura nesciuntur, multa vult, nec facit. Multa enim volunt fieri Sancti eius ab illo inspirata sancta voluntate, nec fiunt, sicut cum orant pro quibusdam sancte pieque quod orant non facit, cum ipse in eis hanc orandi voluntatem sancto Spiritu suo fecerit. Quod & Dominus testabatur expresse cum dixit Dauidi; Quod cogitasti in corde tuo aedificare domum nomini meo, bene fecisti, hoc ipsum mente tractans. 3. Reg. 8. Illa ergo voluntas seu cogitatio placuit Deo, & tamen opus in quod tendebat, finaliter non placebat. Statim enim subiunxit, veruntamen non edificabis mihi domum. Vbi dicit & Glossa, argumentum, quod voluntas actus placet, & si non actus. Ex omnibus istis patet, quod licet Deus aliquid ordinet, non oportet quod velit nihil sibi resistere, nec illud destruere; imo ipse omnia agentia & resistentia, generantia & corrupentia, & vniuersaliter omnia contraria ordinauit, eisque tam agendo quam resistendo, generando & corrumpendo & generaliter faciendo, & non faciendo proprios constituit terminos quos nullatenus praeteribunt. Ad vltimum patetsper lidem: Praecepta namque tyrannorum, suggestiones diaboli, & appetitus carnis vult Deus fieri, non vt eis obediatur ab omnibus, sed ad punitionem peccatorum, vel ad humiliationem & ad praecauendum peccata, vel eriam ad exercitationem virtutum, & cumulum meritorum, Nec mirum; Ipse enim Deus, aliquando praecipit aliquid, & prohibuit aliquid, nec tamen voluit hoc fieri, nec illud non fieri, vt patet Genes. 22. de Abraham, cui praecepit filium immolare, nec tamen eum voluit immolari: sed ad probandum fidem Abrahae sic praecepit. Et Matthaei nono de duobus caecis illuminatis, quibus dixit, Videte ne quis sciat; illi autem excuntes diffamauerunt eum in totam terram illam, nec tamen in hoc secundum Patrum sententiam peccauerunt. Et hoc est quod docet Lumbardus I. sententia distinctione 45. & 47. manifeste. His tamen nequaquam obstantibus, inficiari non potest, quin ratio permissionis & volutionis propriae, scilicet actualiter positiuae in Deo & hominibus sit diuersa, non tamen contraria. Homines namque volunt aliqua fieri, quae & fieri permittunt, non tamen volunt quicquid permittunt, neque permittunt quicquid volunt: Nullus enim proprie permittere dicitur semetipsum quippiam operati, sed alium quem posset impedire si vellet. Quare & simili ratione videtur, quod Deus non quicquid vult, permittit; imo quicquid permittit fieri a quocunque, vult illud fieri ab eodem: Ipse namque voluntatis efficit illud, idem sicut Sum. huius; & gum, perspicue manifestant.
On this page