Table of Contents
De causa dei
Liber 1
Caput 2 : Quod Deus est omnium aliorum necessarius conseruator
Caput 3 : Quod Deus est necessaria causa efficiens cuiuslibet rei factae
Caput 4 : Quod qualibet creatura mouente, Deus necessario commouet
Caput 5 : Quod Deus non est mutabilis ullo modo
Caput 6 : Quod Deus habet distinctam scientiam omnium
Caput 7 : Obiicit contra sextum et soluit.
Caput 8 : Quod Deus habet volutionem et amorem communiter et specialiter ad quaecunque.
Liber 2
Liber 3
Caput 37
CAP. XXXVII. Contra quosdam Pelagianos dicentes hominem posse ex se tan¬ tum debite praeparare, quod si faciat, Deus dabit sibi gratiam Iuam gratis.
SVNT adhuc alij opinantes quod homo non potest ex se mereri proprie gratiam; potest tamen se debite praeparare, & tunc Deus sibi dabit gratiam suam gratis: sicut in naturalibus, cum materia fuerit debite praeparata, inducitur statim forma. Haec autem praeparatio vel iuuat in aliquo, vel non iuuat: Si non iuuat, non praeparat, nec disponit; si iuuat, est aliquo modo laudabilis & meritoria, & aliqua causa gratificationis contra duo capitula proxima; & sic redeunt contra hunc errorem omnia argumentaffcta hic & ibi. Item secundum hoc, principium fidei est a nobis, supplementum vero a Deo, quod recitat Augustinus & reprobat, de Praedestinatione Sanctorum 2. dicens: Si non pertinet ad Dei gratiam, quod credere caepimus, sed ilud potius quod propter hoc nobis additur, ac per hoc principium fidei nostrae priores damus Deo, vt retribuatur nobis supplementum eius; sed quis dicat eum qui iam caepit credere, ab illo, in quem credidit, nihil mereri? Vnde sit, vt iam merenti, caetera dicantur addi retributione diuina, ac per hoc gratiam Dei secundum merita nostra dari, quod obiectum sibi Pelagaius, ne damnaretur ipse, damnauit. Et de praeparatione potest argui similiter omni modoSimili modo arguit de gratia & libero arbitrio capitulo 12. 17. 18. Item ipsa praeparatio est gratuitum donum Dei, vt oun & 2oum capitula manifestant, quod & 27um cum I0o & eodem Xoo domprobabit, & satis patet per summum Autorem nostrum Iohan. 15. sic dicentem, Sine me nihil potestis facere, & per Discipulum suum Paulum 2. ad Corinth. 3. confitentem; Fiduciam talem habemus per Christum ad Deum, quod non sufficientes simus cogitare aliquid a nobis, quasi exnobis, sed sufficientia nostra ex Deo est. Et I. ad Corinth. 4. Quid habes, quod non accepisti? si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis? Et ad Rom. II. Quoniam ex ipso, & per ipsum, & in ipso sunt omnia; Vnde & Augustinus virtute istarum autoritatum suffultus procedit peri totum librum de Praedestinatione Sanctorum, ostendens quod principium fidei, complementum, & finis, & totum penitus est a Deo. Vnde capit. 7. dicit de Electis gratis consecuta est electio, quod consecuta est, non praecessit eorum aliquid quod priores darent, & retribueretur illis, quod probat per illud Psalmi superius allegatum, Pro nihilo saluos fecit illos; Et infra 14. Omnis haec ratio, qua defendemus gratiam vere esse, id est, non secundum merita nostra dari, quamuis euidentissime diuinorum // tesrimonigis eloquiorum asseratur, tamen apud eos, qui nisi sibi aliquid assignent quod priores dent & retribuatur eis, ab omnis studio pietatis reprimi se putant, laborat aliquanto in aetate maiorum vtentium voluntatis arbitrio, sed vbi venitur ad paruulos, & ad ipsum mediatorem Dei & hominum, hominem Iesum Christum, omnis deficit praecedentium gratiam humanorum assertio meritorum. Idem de bono perseuerantiae 67. Attendant, quomodo falluntur qui putant esse a nobis, vt peramus, quaeramus, & pulsemus; Et hoc esse dicunt, quod gratia praeceditur merito, vt sequatur illa, cum accipimus petentes, & inuenimus quaerentes, aperiturque pulsantibus, nec volunt intelligere, etiam hoc diuini esse muneris vt petamus, quaeramus atque ppulsemus. Accepimus enim Spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus Abba pater:ad quod etiam allegar beatum Ambrosium, sic dicentem, Et orare Deum, gratiae spiritualis est, sicut scriptum est, Nemo dicit, Dominus Iesus, nisi in Spiritu Sancto. Item tunc recipere gratiam esset volentis & currentis, contra Apostolum ad Romanos 8. quoniam eius est se debite praeparare. Et confirmatur per Augustinum Enchirid. 23 super hac autoritate Apostoli disputantem, & ipsam praeparationem voluntatis nostrae Deo totaliter tribuentem, vt erat contra eraorem proximo allegatum. Idem patet per eum de duabus animabus 15. & recitatur 2. Sentent. Petri dist. 26. dicentem, quod voluntas vt non admittat malum & adipiscatur bonum, praeuenitur & praeparatur Der gratia, quod & cgnfirmat per illud Apostoli. Non volentis, neque currentis, &c. Idem patet per eundem 1. Retractat. 25. & de praedesti¬ natione Sanctorum quarto, dicentem, quod Deus praeparat voluntatem; & infra sexto. Licet credere vel non credere sit in arbitrio voluntatis humanae, tamen in electis praeparatur voluntas a Domino: Et inferius septimo; Cum multi audiunt verbum veritatis, alij credunt, alij contradicunt, cum in alijs praeparatur, in alijs non praeparatur voluntas a Domino. Et De gratia & libero arbitrio, vicesimo primo; Formamur & creamur in operibus bonis, quae non praeparauimus nos, sed praeparauit Deus omnipotens, vt in illis ambulemus. Nonne & regalis Propheta dicit Deo; Praeparans montes in virtute tua, Psalm, sexages: quarto. montes, scilicet in statu vitae excelsos, sed ipse praeparans montes, non montes seipsos, & hoc virtute tua, non sua. Quare & infra; Flumen, inquit, Dei repletum est aquis; hoc est secundum Augustinum, populus Dei repletus est Spiritu Sancto, id est, spiritualibus donis eius. Parasti cibum illorum, scilicet spiritalem, quoniam ita est praeparatio eius. Vbi Psalterium Romanum, quod Augustinus exponit, sic habet: Quoniam ita est praeparatio tua: super quod Augustinus; Non quia te promeruerunt, quibus peccata donasti, merita enim illorum mala erant) sed tu propter misericordiam tuam, quia ita est praeparatio tua; ita parasti cibum illorum. Quomodo etiam praeparauit se Paulus crudelissime saeuiens contra Christum ad Christ gratiam promerendam? quomodo Matthaeus? & quomodo alij sic miles? Nonne quosdam infirmos legimus Dominum curauisse, a quibus, aut pro quibus non fuerat deprecatus, neque qui se in aliquo praeparabant, ex misericordia sua sola? Nonne & homo misericors, pius, & bonus, sciens & potens sic faceret? Cur ergo non Deus in omnibus melior infinite? & si infirmitates corporales sic sanet, cur non similiter, imo potius spiritales? Nonne anima plus est quam corpus? similior Creatori & charior Redemptori? Sed obijcient forsan isti, quod illud Psalmi 9. Praeparationem cordis audiuit auris tua: & Parabol. 16. Hominis animum est praeparare, & Domini gubernare linguam; & I. Reg. 2. Ipsi praepa rantur cogitationes. Item orationes & eleemosynae Cornelij non dum baptizati, nec fidelis, ascenderunt in memoriam in conspectu Dei; quare praecepit sibi per Angelum, vt Simonem accerseret, qui accersitus & veniens ipsum Cornelium baptizaut, vt patet Act. 10. Ergo propter illam praeparationem per orationes & eleemosynas meruit baptizari. Item in tali adulto baptiuando ante baptismum sunt multae cogitationes, & deliberationes de baptizari, & tandem consensus, & hac tota praeparatione completa, datur gratia baptismalis. Primum autem istorum nihil concludit, quoniam ita Deus exaudit orationes nostras, quae tamen non sunt tantum nec primo a nobis, sed a Deo in nobis. Accepimus enim spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus Abba pater, ad Rom. 8. quod exponens Apostolus ad Gal. 4. dicit; Misit Deus spiritum Filij in corda nostra clamantem Abba pater, id est, clamare nos facientem, sicut patet per expositiones Sanctorum, & per Augustinum de bono perseuerantiae, 66. per quem cum beato Ambrosio, cap. 67. responsio tota patet, sicut erat superius allegatum. Ad aliud cum allegant, quod Hominis est animum praeparare, & Domini gubernare linguam: verum est certe, sed non solius hominis est animum praeparare, sed etiam Domini, sicut superius est ostensum: Ideo vtrumque istorum est Domini. Quis enim ignorat maius esse, & melius animum praeparare ad sapienter loquendum, quam eloqui praeparata? Quoniam secundum Catonem; Sermo datur cunctis, animi sapientia paucis. Et quis, non dico Christianus, sed vel Pelagianus audeat sibi ipsi tribuere quod melius est & maius, Domino vero Deo quod deterius est & minus? Vnde Iacob. 1. Omne datum optimum, & omne donum perfectum de sursum est, descendens a Patreluminum. Et Augustinus de verbis Apostoli serm. 15. Eris opus Dei, non solum quia homo es, sed etiam quia iustus es: melius est enim hominem iustum esse, quam hominem esse. Si hominem te fecit Deus, & iustum tu tefacis, melius aliquid facis, quam Deus fecit. Idem super illud Psalmi, 144. In iustitia tua exultabunt. Nemo Deo tribuat quod est, & sibi quod iustus est; Melius enim tribuis tibi quam Deo; melius enim est iustum esse, quam hominem esse. Et Bernardus de gratia, & libero arbitrio, 10. Absit vt naturae voluntatis ipsi perfectionem, Deo autem tantum creationem tribuamus, cum longe nimirum melius sit esse perfectam, quam factam; & cum dictum ipsum nefas videatur Deo quod minus, nobis quod excelsius sit attribuere. Augustinus quoque 12. de Ciuit. Dei ocarguit isto modo; Si boni Angeli fuerint prius sine bona voluntate, eamque in se ipsi Deo non cooperante fecerunt, ergo meliores a seipsis quam ab si ipso facti sunt. Absit autem, si non poterunt seipsos facere meliores, quam eos ille fecerat, quo nemo melius quicquam facit, profecto & bonam voluntatem, qua meliores essent, nisi operante adiutorio creatoris habere non possent. Qui & I. contra Pelagium & Coelestium de gratia Christi, & de peccato originali 22. redarguens Pelagium aestimantem cogitationem immitti a Deo, sed dilectionem esse a nobis, sic ait;; Cogitationem & dilectionem, sicut sunt discernenda discernat, & cum sit vtrumque donum Dei, sed vnum minus, alterum maius, non hic iustitiam nostram per laudem iustificatoris nostri extollat, vt horum duorum quod minus est diuino tribuat adiutorio, quod autem maius est humano vsurpet arbitrio; & si consenserit, nos gratia Dei accipere charitate, non sic sentiat, tanquam vlla meritoria bona nostra praecesse rint. Nam vnde merita bona tunc habere poteramus, quando Deum non diligebamus? Vt enim acciperemus dilectionem, qua diligeremus, dilecti sumus, cum eam nondum haberemus. Hoc Ioan. Apost. apertissime dicit, non quod dilexerimus Deum, sed quia ipse dilexit nos; optime omnino atque verissime. Noneenim haberemus, vnde eum diligeremus, nisi hoc ab illo, cum prior nos diligeret, sumeremus, Quid autem boni faceremus, nisi diligeremus? aut quomodo bonum non facimus, si diligam?? Etti enim Dei mandatum videtur aliquando a non diligentibus, sed a timentibus fieri, tamen vbi non est dilectio, nullum opus bonum imputatur, non recte bonum opus vocatur, quia omne quod non est ex fide, peccatum est, & Fides per dilectionem operatur. Quia tame Salomon B videtur ponere differentiam aliquam inter animum praeparare, & linguam gubernare; sciendum quod gubernare est alicuius rectoris superioris, respectu alicuius inferioris per illum directi; Agere autem est cuiuscunque causae actiuae siue superioris siue inferioris, & ideo potest dici, quod ignis calefacit ferrum; sed fabri est gubernare, & moderati calorem & calefactionem: sic & hominis est animum praeparare, non tamem solius, sed sicut causae inferioris actiuae cum causa superiori actiua, & in virtute illius qui est Dominus; sed Domini solius tanquam supremi rectoris est gubernare linguam, tamen homine subagente, sicut fabri est gubernare malieum sonos varios concitantem. In manu enim Dei & nos & sermones nostri. Multum etiam congrue diceretur, Domini // est animum // gubernare, & hominis praeparare linguam. Illud autem I. Reg. 2 Ipsi praeparantur cogitationes, intelligit Glossa sic, id est, cogitationi eius, quasi diceret, Nullae cogitationes latent eum, & hoc videtur praetendere totus versus: Recedant, inquit, vetera de ore vestro, quia Deus scientiarum Dominus est, & ipsi praeparantur cogitationes. De Cornelio vero dico, quod quantamcunque bonam praeparationem habuit, accepit iam gratis a Deo, sicut praecedentia docuerunt. Nec etiam erat penitus infidelis. Quomodo enim Deum orasset, & pro eius amore eleemosinas erogasset, nisi aliquo modo credidisset in eum? non tamen habuit plenam fidem, vel non reuelatam in omnibus, sed velatam, & his modis respondit Aug. obijcientibus eandem instatiam, de praedestinatione Sanctorum 8. Solet, inquit, dici, Ideo credere meruit, quia vir bonus erat, & antequam crederet, quod de Cornelio dici potest, cuius acceptae sunt eleemosynae, & exauditae orationes antequam credidisset in Christum, nec tamen sine aliqua fide donabat & orabat. Nam quomodo inuocabat, in quem non crediderat? sed si posset sine fide Christi esse saluus, non ad eum aedificandum mirteretur architectus Apost. Petrus, quamuis nisi Dominus aedificet domum, in vanum // laborauerunt aedificantes eam. Quicquid igitur & antequam in Christum crederet, & cum credidisset, bene operatus est Cornelius, totum dandum est Deo, ne forte quis extollatur. Ad ultimum patet per indem; omnes enim tales cogitationes fiunt gratis a Deo, sine quo nihil possumus facere, cum non sufficientes simus cogitare aliquid a nobis, quasi ex nobis. Pro quo dicit Aug. de praedestinatione Sanctorum 2. Quis non videat prius esse cogitare, quam credere? Nullus quippe credit, nisi prius cogitauerit esse credendum. Quamuis enim raptim, quamuis celerrime credendi voluntatem, quaedam sanctae cogitationes ante volent, moxque illa ita sequatur, vt quasi coninctissima comitetur, necesse est tamen, vt omnia quae creduntur, praeueniente // cogitatione credantur. Quod ergo ad religionem pertinet atque pietatem, no sumus idonei cogitare aliquid quasi ex nobismetipsis, sed sufficientia nostra ex Deo est. Verum licet ista ita se habeant, non est tamen intentionis meae negare omnem praeparationem & dispositionem praeuiam charitati, & gratiae in adultis: Scio enim quod timor seruilis, timor poenae, timor incommodi, amor commodi, & virtutes morales, multum retrahunt a peccato, inclinant ad opera bona, & sic ad charitatem & gratiam, & ad opera vere grata praeparant & disponunt, sicut satis ostendunt autoritates quamplurimae 3. sentent. Petri dist. 34. scriptae. Nullus tamen aliquid horum potest, nec se quouismodo disponere sine Deo specialiter id agente, sicut praecedentia manifestant. Veruntamen collatio gratiae non semper sequitur praeparationem huiusmodi, sicut nec ipsam gratiam collatam perseuerantia, praedestinatiue ad vitam, sicut praehabita clare docent.
On this page