Text List

Caput 44

Caput 44

CAP. XLIIII. De Praedestinatione secundum quid nominis.

POST haec autem De praedestinatione aliqua breuia breuiter sunt dicenda, de qua, quid nominis est sciendum. Nam secundum Philsophum 1. Elench. Qui nominum virtutis ignari sunt, paralogizantur & ipsi disputantes, & alios audientes; cui & concordans Apostolus 1. ad or. 14. ita dicit, Si nesciero virtutem vocis, ero ei, cui loquor barbabarus, & qui loquitur mihi barbarus. Dicitur ergo destinare secundum Grammaticos, mittere, deputare, signare, ascribere, ordinare, & istis vltimis modis loquitur sacra Scriptura. Vnde 2. ad Cor. 9. Vnusquisque prout destinauit in corde suo, &c. Glossa, destinauit, id est, praeordinauit, Et Sap. 5. Tanquam sagitta emissa in locum destinatum, &c. Quare & Praedestinare, & Praedestinatio dicitur eisdem modis. Vnde beatus Augustinus simili via incedens de Praedestinatione contra Pelagianos secundo definit Praedestinationem hoc modo. Praedestinatio est praemittendo, & praeuidendo, vel praeordinando futurum aliquid.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 44