Table of Contents
De causa dei
Liber 1
Caput 2 : Quod Deus est omnium aliorum necessarius conseruator
Caput 3 : Quod Deus est necessaria causa efficiens cuiuslibet rei factae
Caput 4 : Quod qualibet creatura mouente, Deus necessario commouet
Caput 5 : Quod Deus non est mutabilis ullo modo
Caput 6 : Quod Deus habet distinctam scientiam omnium
Caput 7 : Obiicit contra sextum et soluit.
Caput 8 : Quod Deus habet volutionem et amorem communiter et specialiter ad quaecunque.
Liber 2
Liber 3
Caput 43
POst haec autem videtur agendum de iustificatione iniusti, & poenitentia salutari, circa quam multiplex versatur opinio, principaliter autem duplex; quarum vna est Pelagianorum, quae ponit peccatorem primo naturaliter poenitere, & per hoc secundo gratiam & iustificationem mereri, recipere, & habere: Alia est aliorum quorundam, quae dicit Deum primo naturaliter gratis infundere gratiam peccatori, ipsumque secundo salubriter poenitere. Prima autem istarum dupliciter vaTriatur: Nam quidam Pelagianorum affirmantgratiam praecedere naturaliter iustificationem: Quidam vero e contra; Primi namque ponunt peccatorem primo naturaliter poenitere: secundo per hoc recipere gratiam, & tertio per hanc iustificari: Alij autem e contra dicunt peccatorem primo naturaliter poenitere, secundo per hoc iustificari, & sic tertio recipere gratiam. Et isti adhuc vlterius bifarie diuiduntur: Aliqui namque putant, quod solus peccator per contritionem reccatum suum expurget, & sic iustificet femetipsum: Alij vero existimant, quod Deus hoc facit, propter meritum tamen contritionis temporaliter & naturaliter antecedens. Est ergo opinio Pelagianorum generaliter tantum vna, specialiter autem trina. Has autem eorum opiniones communem, & proprias multis testimonijs Scripturae sacrae, & alijs astruere moliuntur. Talia namque, vt refert Augustinus De gratia & libero arbitrio, vndecimo, Pelagiani colligunt de Scripturis; quale est, Conuertimini ad me& ego conuertar ad vos, vt secundum meritum conuersionis nostrae ad Deum, detur nobis gratia eius, qua ad nos & ipse conuertatur. Et Dominus vobiscum, cum vos estis cum eo; &, Si quae sieritis eum, inuenietis eum, & similia. Qui & De praedest. Sanctorum 13. ita scribit; Cum dicis tur, inquiunt Pelagiani; Si credideris saluus eris, vnum horum exigitur, alterum offertur; quod exigitur in hominis, quod offertur in Dei est potestate. Quis etiam, sicut dicunt, ignorat poenitentiam esse remissoriam peccatorum, & causam iustificationis iniusti, & recoficiliationis, & aceptationis diuinae? quare & priorem tempore vel natura remissione peccati, iustificatione iniusti, & acceptatione diuina: hoc enim ostendunt communiter vetus testamentum & nouum; omnes Doctores Catholici de poenitentia pertractantes, iuraque diuina, canonica, & humana. Vnde lerem. 18. Repente, inquit Dominus, loquar aduersum gentem, & aduersum regnum, vt eradicem, & destruam, & disperdam illud: si poenitentiam egerit gens illa a malo suo quod locutus sum aduersum eam, agam & ego poenitentiam super malo, quod cogitaui vt facerem ei. Item Ionae 3. Vidit Deus opera eorum, quia conuersi sunt de via sua mala, & misertus est Deus super malitiam, quam locutus fuerat, vt faceret eis, & non fecit. Glossa. Quotidie populis comminatur Deus, vt agant poenitentiam; quod si conuersi fuerint, ipse quoque conuertit sententiam, & populi conuersione mutatur: Vnde & Augustinus super illud Psalmi 50i. lncerta & occulta sapientiae tuae manifestasti mihi, Ad hoc incertum Niniuitae poenitentiam egerunt, & certam misericordiam meruerunt. Idem de vera & falsa poetentia 1. sic ait. Quanta sit appetenda gratia poenitentiae omnis Autoritas clamat, omnis beatorum vita conatur ostendere. Languores enim sanat, leprosos curat, mortuos suscitat, sanitatem auget quam conseruat, claudis gressum, aridis copiam, caecis restituit visum, vitia fugat, virtutes exornat, mentem munit & roborat, omnia sanat, omnia reintegrat, omnia laetificat, temperat successus, constringit impetus, moderatur excessus, ignorans se per hoc recognoscit, quaerens semper hanc inuenit, haec est quae homines ad Angelos ducit, & creat uram reddit creatori. Ista ouem perditam monstrauit quaerenti; & decimam drachmam obtulit anxianti, haec dissipatorem filium ad patrem reduxit, & vulneratum a latronibus custodi curandum reseruauit, in hac omne bonum inuenitur, per hanc omne bonum conseruatur; fugat tenebras, inducit lucem, excoquit omnia, ipsa ignis consumens. Item medicina praecedit medicatum, poenitentia est medicina sicut patet per autoritatem proximam Augustini; Qui & infra 13. Credat, inquit, paenites hanc scilicet poenitentiam esse medicinam. Qui & de poenitentia 1. dicit, Quam sit vtilis & necessaria poenitentiae medicina, &c. Qui & infra 8. dicit, Peccata medicamento poenitentiae desiccari: Quare & Ecclesiae tota orat, Sana me Domine medicamento poenitentiae Deus. Item Ambrosius sicut allegatur in glossa super illud Lucae 5. Non veni vocare iustos, sed peccatores ad poenitentiam; Vsurpatores, inquit, iustitiae non vocantur ad gratiam: Nam si gratia ex poenitentia, vtique qui fastidit poenitentiam abdicat gratiam. Item Chrysostomus sicut allegatur in glossa super illud Lucae 3. Praedicans baptismum poenitentiae, Venit, inquit Ioannes hortans illos poenitentiam agere, vt per poenitentiam effecti meliores atque contriti, ad recipiendum veniam satagant: Apte ergo cum dixisset, quod venit praedicans baptismum poenitentiae, adiecit, In remissionem peccatorum, quasi diceret, Idcirco suadebat illis paenitere, vt subsequentem veniam facilius impetrarent, credentes in Christum: Nam nisi poenitentia ducerentur; nequaquam exposcerent gratiam. Item Psalmista, Dixi, inquit, Confitebor aduersum me in iustitiam meam Domino, & tu remisisti impietatem peccati mei Psal. 31. Prius ergo dixit in corde, & proposuit confiteri, & post tempore vel natura, & propter hoc peccati impieras est remissa. Vnde Aug. illud exponens, Magna, inquit, res; dixi, pronunciabo, non dixit pronuntiaui, & tu dimisisti; dixi, pronuntiabo & tu dimisisti; quia eo ipso quod dixit pronuntiabo, ostendit quod nondum ore pronuntiauerat; sed corde pronunciauerat hoc ipsum dicere pronuntiabo, pronuntiare est, ideo tu dimisisti impietatem cordis mei. Cui & concordat Cassiodorus idem exponens: Dicitque Ioannes Chrysostomus sicut allegatur in canone de poenitentia dist. 1. Nunc autem. Si recorderis peccatorum tuorum, & frequenter ea in conspectu Dei pronunties, & pro eis clementia eius depreceris, citius illa delebis. Item sicut allegatur supra, eadem, & 4. sent. dist. 17. Non potest, inquit, quisquam gratiam Dei recipere nisi purgatus fuerit ab omni forde peccati, seu ab omni peccato per poenitentie confessionem, per donum baptismi salutaris, seu etiam per baptismum. Item Exec. 18. Si, inquit Dominus, impius egerit poenitentiam ab omnibus peccatis suis, &c. vita viuet; Et infra, Cum auerterit se impius ab impietate sua, &c. Ipse animam suam viuificabit, Considerans enim & auertens se ab omnibus iniquitatibus suis quas operatus est, vita viuet. Item Propheta, Lauabo, inquit, per singulas noctes lectum meum lacrymis meis Psal. 6. Super quod Aug. Lectum lauabit per singulas noctes, vt tantis lachrymis impetret efficacissima de Dei misericordia medicinam. Item Psal. 84. planissime dicitur, Iustitia ante eum ambulabit, & ponet in via gressus suos, Quod August. exponens, Iustitia, inquit, illa est in confessione peccatorum; veritas enim ipsa est; Iustus enim debes esse in te, vt punias te; Ipsa est prima hominis iustitia vt punias te malum, & faciat te Deus bonum. Quia ergo ipsa est prima hominis iustitia, ipsa sit via Deo, vt veniat ad te Deus, Ibi iili fac viam in cofessione peccatorum. Vnde & Ioannes cum baptizaret in aqua poenitentie, & vellet ad se venientes poenitere de suis prioribus factis, hoc dicebat; Parate viam. Domino, Rectas facite semitas eius. Placebas tibi in peccatis tuis, o homo, displice tibi quod eras vt possis esse quod non eras: Parate viam Domino; praecedat ista iustitia vt confitearis peceata, veniet ille & visitabit te, quia ponet in via gressus suos: est enim vbi ponat gressus suos, est vbi ad te veniat. At antequam confitereris peccata, intercluseras a te viam Dei; non erat qua ad te venisset; confitere vitam & aperis viam, & veniet Christus, & ponet in via gressus suos, vt re informet vestigijs suis. Item Psalmo 103. Confessionem & decorem induisti, confessionem primo, & per illam decorem secundo, quod & testatur expositio Augustini. Quis etiam nesciat illam historiam Euangelicam famosissimam, de Magdalena foelicissima peccatrice, quae perhibet ipsam feruenti dilectione, & lachrymis plurimis remissionem peccatorum & veniam, diuinamque amicitiam meruisse. Vnde Luc. 7. Remittuntur, inquit Dominus, ei peceata multa, quoniam dilexit multum. Et infra, dixit autem ad mulierem, Fides tua te saluam fecit, vade in pace; In pace, inquit Theophilus, id est, in iustitia; nam iustitia est pax hominis ad Deum. Vnde & Apostolus ad Rom. 2. Factores legis iustificabuntur. Et lacobi 2. Videtis quoniam ex operibus iustificatur homo, non ex fide tantum. Item Petrus 4. sent. dist. 14. Poenitentia, inquit, longe positis a Deo necessaria est vt appropinquet; vbi & allegat a Ieronymo quod poenitentia est secunda tabula post naufragium, quia si quis vestem innocentiae in baptismo perceptam corrumpit peccando, poenitentiae remedio reparare potest. Prima tabula est baptismus vbi deponitur vetus homo, & induitur nouus; secunda poenitentia qua post sapsum resurgimus, dum vetustas reuersa repellitur, & nouitas perdita resumitur. Post baptismum prolapsi per poenitentiam renouari valent, sed non per baptismum; additque Petrus, de poenitentia dicitur & sacramentum & virtus mentis: Est enim poenitentia interior & exterior; exterior sacramentum est, interior virtus mentis est, & vtraque causa salutis est, & iustificationis. Hoc idem videtur & ratio confirmare; nam si gratia iustificans gratis detur Cante contritionem, & poenitentiam tempore vel natura, non oportet peccatorem amplius conteri, nec vlterius poenitere, cum iam sit iustificatus & iustus. Item si Deus vnum peccatorem non pro aliquo merito praecedenti, sed pure gratis iustificet, cur non alium, & alium, & sic omnes. Item si Deus pure gratis nunc quenquam iustificet, cur potius nunc quam alias post, vel ante. Item specialiter pro opinione secunda sequitur manifeste; Iste habet gratiam, ergo est sine peccato mortali, & non conuertitur, quia aliquis sine gratia posset esse sine peccato, sicut forsitan Angeli & primi homines in sua creatione fuerunt; hoc ergo est naturaliter prius illo. Rursum, si habere gratiam sit prius naturaliter deletione peccati, potest esse sine illa; potest ergo peceator simul esse in gratia & in peccato mortali. Hunc autem generalem Pelagianorum errorem, 3gum & sequentia generaliter dirigunt & reducunt: Ostendunt enim nullum posse mereri primam gratiam vllo modo. Item qui conteritur & poeniter de peccatis, vel hoc facit iuste, bene, meritorie, & Iaudabiliter, sicut debet, vel aliter: Si aliter non meretur iustificationem nec amicitiam iusti Dei: si iuste & bene, iam prius habet iustitiam, charitatem, & gratiam iustificantem, ex qua ficut ex causa efficiente naturaliter praecedente, & velut originali radice procedit, & pullulat huiusmodi iustus actus, sicut ex 39o, 4Co. & 4Io constat; speci aliter autem ex dictis Anselmi de Concordia 9. de veritate 12. & August. ad Simplicianum 24. & rursum Anselmi de casu diaboli 17. & 12. ac de Concordia 9. & vlt. & Augustini de Fide ad Petrum 18 & 2I praemissis 39. huius. Qui & super illud Psalmi 110. Confessio & magnificentia opus eius, sic ait, Quid magnificentius quam iustificare impium? sed opus fortasse hominis praeuenit istam magnificeentiam Dei, vt cum fuerit peccata confessus iustificari mereatur, non inquit ex operibus, ne forte quis extollatur. Ipsius enim sumus figmentum creati in Christo in operibus bonis: Iustitiam enim homo non operatur nisi iustificatus: Credens autem in eum qui iustificat impium, a fide incipit vt bona opera, non praecedentia quod meruit, sed consequentia quod accepit, ostendant. Ostensum est etiam 40o huius plane, non esse fructum bonum, qui de charitatis radice non surgit; vnde & Ose. vlt. Ex me, inquit Dominus, fructus tuus inuentus est; Glossu, Omnis operatio, & veteris & noui Testamenti obseruatio ex meo puocessit dono; dicitque August. super illud Psalmi 50. & Sp. Sum tuum ne auferas a me; est autem S. Sanctus in confitente; iam ad donum 8. Sancti pertinet quia tibi displicet quod fecisti; immundo spiritui peccata placent, sancto displicent. Quamuis igitur adhuc veniam depreceris, tamen ex ea parte qua ribi displicet malum quod comisisti, Deo coniungeris: Hoc enim & tibi displicet, quod & illi: Iam duo estis ad expugnanda febre tuam, & tu, & medicus: quia ergo no potest esse confessio peccati, & punitio peccati a seipso in homine, cum quisque sihi irascitur, & sibi displicet sine dono S. Sancti, noncest, nec ait S. Sum tuum da mihi, sed ne auferas a me. Item qui poeniter, vel poenitet amore iustitiae, vel timore poenae, aliaue ex causa: si amore iustitiae, amore scilicet gratuito Dei super omnia propter Deum, iam prius natura habet charitatem & gratiam, vnde diliget ita Deum, sicut proximo est argutum: si timore poenae aliaue de causa, puta propter commodum proprium, & non amore iustitiae supradicto, quomodo per hoc iustificationem & amicitiam Dei meretur, sicut 39. plenius Philosophice & Theologice docebatur? Intentio namque recta efficit opus rectum, & ipsam secundum Philosophum 6. Eth. 10. efficit rectam virtus; Nulla autem virtus est recta sine charitate & gratia, quae efficit gratum Deo, sicut /l idem 39. monstrat. Quis enim dubitat in dilectione Dei super omnia gratuita propter ipsum, & proximi propter Deum totam legem & Prophetas pendere, cum Mat. 22. veritas hoc testetur? Quare & dicit Apostolus, Finis precepti est charitas de corde puro, & conscientia bona, & fide non ficta. Et i. ad Tim. 1. Vnde & Augustinus Ench. penult. Omnis inquit, praecepti finis est charitas, id est, ad charitatem refertur omne praeceptum. Quod vero ita fit, vel timore poene vel aliqua intentione carnali, vt non referatur ad illam charitatem, quam diffundit Spiritus Sanctus in cordibus nostris, nondum sit quemadmodum fieri oportet, quamuis fieri videatur. Charitas quippe ista Dei est & proximi, & vtique in his duobus praeceptis tota lex pendet & Prophetae. Adde Euangelium, adde Apostolos; Non enim aliunde vox ista est, finis praecepti est charitas. Quaecunque ergo mandat Deus, & quaecunque non iubentur, sed speciali consilio monentur, tunc recte fiunt, cum referuntur ad diligendum Deum, & proximum propter Deum; quod & plane testatur eius autoritas I. contra Pelagium & Coelestium de gratia Christi, & de peccato originali 22. quam 37. huius habet. Qui & de Spiritu & litera 13. Mandatum, inquit, si sit timore poene, non amore iustitie, seruiliter sit non liberaliter, & ideo nec fit; Non enim fructus bonus est, qui de charitatis radice non surgit. Porro autem si assit fides que per dilectionem operatur, incipit condelectari legi Dei secundum interiorem hominem, quae delectatio non literae, sed Spiritus donum est, etiam si alia lex in membris adhuc repugnat legi mentis, donec in nouitatem, quae de die in diem in interiore homine augetur, tota vetustas mutata pertranseat, liberante nos de corpore mortis huius gratia Dei. Ex isto autem loco videtur transumi regula illa luris in fine si Decretalium, quae ascribitur Augustino sic dicens; Qui ex timore facit praeceptum, aliter facit quam debet, & ideo iam non facit. Item quicunque salubriter poenitet, hoc facit ex grato Dei amore naturaliter praecedente. Nam popter aliquem finem hoc facit; si propter Deum, diligit Deum gratis propter se, quod non potest nisi praehabita charitate, sicut 39. patet: si propter alium finem, non salubriter paenitet, nec vitam meretur, sicut ex eodem 39. & alijs praemissis patet. Item per Corollarium 41. huius, Deus operatur, & praeoperatur in homine quodlibet opus bonum, & per indem Corollarium hoc facit per gratiam gratis infusam, & prius naturaliter operantem voluntate humana, quare & omnem contritionem & poenitentiam salutarem. Item si quis, vt dicunt, per contritionem meretur remissionem peccati mortalis, meretur similiter remissionem poenae aeternae debitae pro peccato, vel secundum totum, vel secundum partem eius infinitam duratione, quia saltem meretur transtationem illius poenae aeternae in poenam aliquam temporalem; & si hoc meretur in vno instanti vel breui momento, vna vice scilicet poenitendo; si alio instanti, vel tempore, scilicet alia vice simili modo poeniteat, merebitur plena remissionem poenae cuiuslibet temporalis, cum poena quaelibet temporalis sit incomparabiliter minor aeterna; sicque superflueret poenitentia quae in Ecclesiae poenitentibus solet imponi in vita praesenti, & etiam ignis purgatorius post hanc vitam: Sequitur etiam quod quaelibet contritio quantumcunque remissa vel breuis tollat omnem culpa venialem, & omnem poenam debita veniali, vel etiam venialibus quibuscunque cum sufficiat tollere omnem culpam mortalem, & poenam aeternam debitam pro mortali, seu portionem eius aliqua infinitam, quae sunt incoparabiliter his maiores, quod nullus nescit esse contrarium rationi, & Catholicae veritati. Imo & sequitur euidenter quamlibet contritionem quantumlibet tepidam, & remissam, dum tamen circumstantijs debitis fulciatur, mereri plena remissionem quanticunque peccati mortalis, quoad culpam, & quoad poenam quamcuque aeter mitata omne peccatum mortale quoad culpam deleat seu excludat, & ipsi Pelagiani, & alij communiter confitentur, quod & tam rationibus, quam Autoritatibus multipliciter posset ostendi? Sed quia vix aliquis haesitat super ista, sufficiat vnica ratione, & vnico, imo trino testimonio hoc probare. Omnis namque talis contritio procedit a charitate & gratia, quae omne peccatum mortale perimit & excludit. Iohannes quoque Chrysost. de reparatione lapsi, & allegatur in Can. de penit. dist. 3. Talis; & 4. Sent. Petri dist. 14. Talis, inquit, crede mihi, talis est erga homines pietas Dei, nunquam spernit poenitentiam, si ei sincere & simpliciter offeratur; etiam si ad summum quis perueniat malorum, & tamen inde velit reuerti ad virtutis viam, suscipit libonter, amplectitur, facit omnia quatenus ad priorem reuocet statum, quod¬ que est adhuc prestantius & eminentius, etiamsi non potuerit quis explere omnem satis¬ faciendi ordinem, quantulamcunque tamen & breui quantumlibet tempore gestam non respuit poenitentiam, suscipit etiam ipsam, nec patitur quamuis exiguae conuersionis perdere mercedem. Amplius autem & sequitur contra istos, quod quantulacunque contritio deleat omne peccatum mortale plenarie quoad poenam: Ponatur enim Petrum habere A peccatum, cui debeatur B poena aeterna, & per Ccontritionem mereri remissionem A quoad culpam, & quoad Dpoenam, partem B infinitam, & non quoad totum B: Ponaturque Paulum habere duo similia peccata vel plura, & similiter conteri pro suis multis, sicut Petrum pro suo vno; Tunc Paulus per suam contritionem meretur sibi remitti vnam parte infinitam vnius poenae eternae aequalis B debitae pro vno suo peccato, & aliam partem infinitam alterius poenae aeternae aequans Bdebitae pro alio suo peccato, quae duae partes simul iunctae excedunt, imo & quodammodo infinite excedunt totum B. Si ergo Paulus per suam contritionem // tantam remissionem sibi meretur, & Petrus per suam aequalem; multo rationabilius & dignius meretur sibi remissionem totius Blonge minorem, maxime cum Petrus sit innocentior & dispositior ad merendum. Vt autem hoc idem breuius & clarius ostendatur, supponatur veritas ista nota; Omnium duarum poenarum vniformium & similium specie habentium principium & non finem, inaequalium in intensione & duratione, intensior quantumlibet quantumcunque duratione sit minor seu breuior, est simpliciter tamen maior. Veruntamen, ne quis dicat hanc suppositionem non esse satis notoriam, ecce demonstratio eius breuis; sit R vna poena ignis vniformis intensa incipiens in Linstanti futuro interminabiliter duratura; & Malia poena similis vniformis remissior, incipiens in N instanti praesenti aeternaliter permansura. & igitur non est, aequalis M, nec minor, ergo maior. Si namque aduersarius dixerit R esse ae qualem M, sit O pars M, incipiens in L& ex tunc aeternaliter duratura, & Preliqua pars illius; Qvero pars intensiua X imaginaria vel vera, vt aliqui opinantur, aequalis O & R residua pars R, cum ergo R & M sint aequales, si ab eis demantur aequalia, puta O & &, partes residuae sunt aequales, sicut cuilibet per se patet, & Euclides primo Elementorum suorum hoc pro manifesto supponit. Pergo & R sunt aequales, quod esse falsissimum nullus nescit, cum Psit omni modo finita, R vero infinita secundum durationem, & vniformis per totum, sicut lucide sequitur ex praemissis, quod & potest ostendi faciliter esse falsum. Quia vel P& R sunt aequalis intensionis vel non: si sic Pest aequalis omnino parti finite Rtantae in duratione, quanta est P; est enim similis specie, & aequalis ei intensiue, & similiter extensiue; quare & illa pars R est aequalis suo toti, cum sint aequales tertio, puta P. Si autem P & R non sint intensionis aequalis, vna harum est intensior: si Rremittatur ad aequalitatem P, vel intendatur P ad aequalitatem R, & tunc non erunt aequales, sed Rmaior P, sicut iam proximo docebatur; multo magis ergo nunc Rest maior. Si autem Psit intensior, hoc non est infinite sed tantum finite. Ponatur ergo exempli gratia quod in aliqua proportione multiplici, puta in decuplo, vel centuplo, vel in alia, sicut placet, & diuidatur Pin partes intensiuas aequales secundum numerum denominationis proportionis datae, puta in decem, vel centum, & tunc quaelibet illarum erit intensionis aequalis cumR, coniunganturque singulae in longum secundum durationem, & sit Ttota poena vniformis congregata ex eis: Tunc Test finita simpliciter in duratione vt constat, & intensionis aequalis cum R, ergo minorR, sicut superius monstrabatur, quod & in quantitatibus continuis permanentibus potest facillime demonstrari. Adhuc autem sensibilius forsitan sic ad idem; Ppoenae intensae potest aliqua poena similis specie remissior, sed prolixior, finita tamen duratione anterius & posterius adequari omnibus ponderatis: aliqua namque talis poena potest esse maior in poenalitate, punientior, & fugibilior illa simpliciter, omnibus scilicet ponderatis; quare & aliqua ei aequalis, talis videlicet, quae quanto ex remissione est seuior, tanto ex duratione sit grauior. Huic quoque poenae secundae remissiori seu prolixiori potest & simili ratione aliqua tertia poena remissior hac secunda, sed prolixior, finita tamen duratione ante & post similiter adaequari, quae si ponatur, necessario est aequalis ipsi P, cum ambae ponantur aequales poenae secundae. Huic etiam tertiae poene potest sumi quarta remissior, sed prolixior simili modo aequalis; & huic quartae quinta, & ita deinceps, donec veniatur ad aliquam aeque intensam, imo & minus intensam R poena, finitamque tempore hinc & inde, quae secundum praemissa necessario erit aequalis P, & minor R; quare & P similiter minor R necessario comprobatur. Si autem falsigraphus non desinat proteruire, dicendo Pnon excedere R in aliqua proportione multiplici, sed alia qualicunque; intendatur P vel remittatur R, donec fiat proportio multiplex inter illas, &c. sicut supra. Si vero dicatur in primis X esse minorem M, & M maiorem R, intendatur E, vel remittatur M vniformiter, donec sint poenae aequales, quantitate durationis priori seruata, &c. sicut prius. Nulli enim est dubium, quin R possit per solam intensionem fieri maior poena simpliciter, A quam sit M & Mper solam remissionem minor quam sit R. Aliqua namque intensio vniformis per totum R plus auget R quam vna extensio omnino finita per vnum tempus vtrobique finitum, sicut ex praecedentibus clare patet; sed aliqua extensio R finita puta ab Lad N vel vltra, auget R vltra M, sicut certissime constat cunctis; quare & aliqua intensio similiter ipsum auget: Si ergo R nunc sit minor poena quam M; & potest per solam intensionem fieri maior poena, potest similiter fieri & aequalis, & idem contingit de Mper remissionem, & recisionem ad Lvel vltra. Item aliter sic ad idem, Si E sit minor poena quam M. seruetur intensio & vniformitas eius prima, & extendatur versus N continue donec sit aequalis poena simpliciter omnibus adaequatis cum M, hoc enim potest. Potest namque sic per solam extensionem versus N fieri maior poena: Si enim sic extendatur ad N quis non videt & esse maiorem poenam quam M, cum sit aequalis extensiue & maior intensiue? Extendatur ergo X cum intensione & vniformitate priori ad aliquod certum instans, ita quod sic fiat aequalis poena cum M omnibus ponderatis; tunc illud instans non potest poni N nec prius N, quia tunc R esset notorie maius M, sicut nunc proximo docebatur; nec potest poni inter N & I sicut erat superius demonstratum: Patet ergo suppositio praeaccepta. Quae & potest insuper ostensiue sic breuiter demonstrari: X componitur praecise ex O& R;M vero ex O & Pi & Qest aequale O, & Rmaius P, sicut nullus ignorat, sicuti etiam superius monstrabatur; est ergo totum E maius toto M; est enim pars R aequalis M, illa videlicet quae componitur ex O& vna parte Raequali P, sicut cunctorum oculis elucescit, patetque per illud commune principium per se notum, Si aequalibus aequalia addas, tota fient aequalia, quod ideo Euclides primo elementorum suorum inter communes animi conceptiones enumerat: Si ergo pars R est aequalis M, cum E sit maius illa parte, sicut illud vulgatum principium, Omne totum est maius sua parte lucide manifestat, est similiter maius M sicut omnibus clare patet, sicuti etiam 7unm. 5i. elementorum Euclidis clare demonstrat, Si, inquiens, duae quantitates aequales ad quamlibet tertiam comparentur, earum ad illam erit vna proportio: item illius ad ambas proportio vna. Patet igitur veritas praelibata; Retento igitur casu praemisso de Petro, & Aeius peccato, & B poena eius aeterna, & Ccontritione eiusdem, & Dparte infinita? Bper Cremissa; Ponatur Paulum habere E peccatum maius A, cui & debeatur F poena aeterna similis specie Bsed intensior, & sic maior, & per & contritionem aequalem Cmereri remissionem Hpartis infinitae E; igitur per veritatem praemissam, H est maior poena quam B: Si ergo Paulus per & contritionem meretur quod maius est, videlicet remissionem H, multo magis Petrus per Ccontritionem aequalem meretur quod minus est, videlicet remissionem totius B poenae maximae, cum ipse sit melior, innocentior, & habilior ad merendum. Quis enim iustus creditor Dominus siue Iudex illud recusat a suo debitore oblatum pro solutione debiti minoris, quod non de gratia sed de iure sufficit pro solutione maioris, quod & ab alijs debitoribus non de gratia, sed de iure acceptat pro plena solutione maioris, maioris inquam, non in minimo, sed quantum volueris cogitare, sicut faciliter potest ostendi. Item ponatur, quod Petro debeatur poena aequalis pro aliquo peccato illi parti poenae remissae Paulo per suam contritionem, & quod Petrus aequaliter conteratur: Petrus ergo per suam contritionem meretur remissionem plenariam poenae suae: Quaelibet ergo contritio sufficit ad remissionem plenariam cuiuslibet culpae & poenae. Item medietas intensiua C contritionis in Petro, & quaelibet parua pars eius, seu alia contritio quantumcunque remissior fulta circumstantijs requisitis mereretur deletionem A quoad culpam, & quoad partem infinitam, Blicet minorem D; quare & altera medietas Cin Petro, seu tota Ccontritio, quae est in duplo, vel quantum vis intensior & melior illa contritione remissiori predicta, multo magis meretur remissionem paruae partis Bresiduae, imo & aliquid magnum vltra. Alias etenim contritio illa tota non plene remuneratur a Deo, nec etiam aliqua pars illius. Cuiuslibet enim partis signatae medietas mereretur remissionem A quoad culpam, & quoad partem infinitam B. & cur non meretur vna medietas quantum altera? Cur ergo non meretur remissionem paruae partis poenae residuae, & aliquid vltra, tantum quantum remissio A quoad culpam, & quoad partem poenae infinitam dimissam excedit residuam partem poenae? Sed quis praesumpserit dicere Deum non remunerare plenarie quemlibet actum bonum, contra 3 iam, partem corollarij primi huius? Vnde & Dominus ipse dicit Omnis qui reliquerit domum, &c. propter nomen meum, centum accipiet: Matth. 9. & Marc. 10. Nemo est qui reliquerit domum, &c. propter me, qui non accipiet centies tantum nunc in tempore hoc; & Luc. 6. Date, & dabitur vobis; mensuram bonam, & confertam, & coagitatam, & superfluentem dabunt in sinum vestrum; Dicitque Sapiens, In paucis vexati, in multis bene disponentur Sapient. 3. quod & euidenter ostendit vtriusque series testamenti. Non solum autem sequitur contra istos, Deum non remunerare plenarie quemlibet actum, bonum, verum etiam hoc non posse: Si enim? possit, remuneret Deus plene Ccontritionem Petri: vel ergo hoc facit remirtendo ei totam culpam ,a, & totam poenam B vel D, & dando sibi gloriam infinitam extensiue & intensiue similiter, vel aliquid minus isto, aliquaue minora; Non totum hoc sicut nullus ignorat, & quia Petrus adhuc per actum remissiorem tantum aequaliter meruisset, quia plus non posset, sicque C actus non remuneraretur ad plenum; omnes etiam qui merentur vitam aeternam infinitam gloriam extensiue & intensiue similiter merentur, sicque periret differentia coelestium mansionum, nec minus: Dicatur enim quod meretur remissionem culpae A,& poenae B vel D, & O gloriam infinitam extensiue, sed intensiue finitam: Tunc Ogloria vel est magis bona, & eligibilis quam A & B, seu Dsunt mala, & fugibilia, vel aeque, vel minus: Si magis & non infinite, sed tantum finite, dicatur ergo exempli causa quod in centuplo, diuidaturque c in plures partes imaginarias intensiuas, puta in mille, d& secundum prius ostensa vna illarum partium per se sola mereretur remissionem plenariam A culpae, & alicuius poenae infinitae: Quare & alia aequalis mereretur ad minus remissionem poenae residuae temporalis, & quaelibet aliarum simili ratione gloriam infinitam extensiue tam bonam & eligibilem, quam mala & fugibilis fuit culpa & poena remissa: Omnes ergo hae partes virtualiter concurrentes merentur gloriam infinitam extensiue, intensiorem o; & sic per vlteriorem diuisionem cin plures partes & plures, potest procedi vltra omnem intensionem gloriae assignandam. Ex hoc autem & euidenter apparet quod O non potest poni aequale A & B, seu D, nec minus. Item secundum istos quaelibet contritio quantumlibet paruula meretur remissionem plenariam quantorumlibet venialium, & quantarumlibet poenarum temporalium debitarum: Quia si non, detur eA contritio quae haec nullatenus mereatur, & sit B alia contritio minor; tunc secundum prius ostensa, B in peccatore mortaliter meretur remissionem peccati mortalis quoad culpam, & quoad partem poenae debitae infinitam, & haec incomparabiliter excedunt quantalibet venialia, & poenas quantaslibet temporales: Sed quae iustitia, quae aequitas, quae lex dictat acceptare aliquod pretium pro solutione iusta, legali, & plenaria maximi debiti, & maius pretium pro solutione plenaria minimi debiti recusare. Item adhuc secundum istos quaelibet contritio meretur remissionem plenariam omnis culpae & poenae: quaelibet enim culpa mortalis & forsitan venialis peior est, & fugibilior omni poena sensus vel damni non includente culpam, sicut 3oa pars Corollarij primi docet; & quaelibet contritio meretur remissionem plenariam omnis peccati mortalis, & quorumlibet mortalium quoad culpam, ergo & similiter quoad poenam: Sit enim Petrus reus duorum, & quorumlibet mortalium peccatorum, & Paulus tantum vnius minoris quolibet peccato Petri, & vnius poenae debitae pro illo; tunc si Petrus poeniteat, meretur dimissionem duorum, vel quotlibet plurium maiorum malorum, (quia tot mortalium peccatorum) quam sint illa duo mala Pauli: cur ergo Paulus similiter poenitendo, non merebitur dimissionem plenariam totius culpae suae & poenae? Item secundum istos quaelibet contritio est efficaciae infinitae. & meriti infiniti. Quotcunque namque peccata mortalia, & quantumcunque grauia quotcunque & quantiscunque infernalibus poenis digna quis habeat, ad quamlibet contritionem meretur remissionem omnium peccatorum mortalium quoad culpam, & quoad abscisionem partis infinitae a qualibet poenarum infernalium debitarum. Item contra istos similiter sequitur, quemlibet actum bonum in gratia & ex gratia procedentem esse similiter meriti infiniti, cum quilibet actus bonus in gratia, ex gratiaque procedens sit melior, vel saltem ita bonus & meritorius, sicut similis actus sine gratia, ex gratiaue non factus, & aliquis talis actus, puta contritio praeuia gratiae est meriti infiniti, sicut nunc proximo est argutum. Item si quis per contritionem meretur ram gratiam post peccatum, videtur quod meretur tantam gratiam, quantam prius habuit & amisit peccando, si habuit gratiam ante peccatum: Alias enim poenitentia diminutem non perfecte sanaret & viuificaret poenitentem, nec plenatie reconciliaret ipsum Deo, sed Deus illi improperaret peccatum suum praecedens, per subtractionem portionis gratiae praecedentis, contra illud Iac. 1. Dat omnibus affluenter, & non improperat. Aliter quoque talis si sic decederet puniretur in coelo aeternaliter poena damni, ex subtractione videlicet portionis gratiae & gloriae debitae sibi prius; imo & quantumcunque diu viueret & mereretur, adhuc in caelo aeternaliter puniretur huiusmodi poena damni; semper enim minus haberet, quam similiter operans fuisset alias habiturus, & hoc propter peceatum suum praecedens. Videtur etiam si resurgat in gratia minori quam cadendo amisit, quod peccatum suum non est plene dimissum: Peccauit enim tantam gratiam amittendo, & a Deo & Domino suo quodammodo subtrahendo quam semper debuit custodisse, & cum vsuris etiam reddidisse; nec est absolutus ab ista obligatione propter suum peccatum, quia si non peccasset non fuisset absolutus: nec congruit quod ex suo peccato reportet lucrum & libertatem maiorem: sed certum est, quod non plene dimittitur peccatum, donec plene restituatur ablatum, maxime si obligatio non soluatur. Vnde Matt. 5. Esto consentiens aduersario tuo cito, dum es in via cum eo, ne forte tradat te aduersarius Iudici, & Iudex tradat te ministro, & in carcerem mittaris; Amen dico tibi, Non exies inde, donec reddas nouissimum quadrantem: Et Luc. 12. Non exies, donec etiam nouissimum minutum reddas. Scribitque Augustinus ad Macedonium, sicut allegatur in Canone 14. Quaest. vlt. Si res. quod non remittitur peccatum, nisi restituatur ablatum. Et infra, illud fidentissime dixerim, eum qui pro homine ad hoc interuenit ne male ablata restituat, & qui ad se confugientem quantum honeste potest, ad reddendum non compellit, socium esse fraudis & criminis. Vbi & sequenti capitulo allegatur Gregorius; Districte praecipiens, quod si res ablata non possit restitui, pretium eius detur. Quare & Anselmus primo. Cur Deus homo vicessimo. Tene, inquit, certissime quod sine satisfactione, id est, sine debiti solutione spontanea, nec Deus potest peccatum dimittere impunitum, nec peccator ad beatitudinem, vel talem, qualem habebat antequam peccaret, pervenire; & vicessimo primo. Secundum mensuram peccati oportet satisfactionem esse; & vicessimo quarto dialogizans sic scribit, Intende in districtam iustitiam, & iudica secundum illam, vtrum ad aequalitatem peccati homo satiffaciat Deo, nisi id ipsum quod permittendo se vinci a Diabolo Deo abstulit, Diabolum vincendo restituat; vt quemadmodum per hoc quod victus est, rapuit Diabolus quod Dei erat, & Deus perdidit; ita per hoc quod vincat, perdat Diabolus & Deus recuperet B. Nec districtius nec iustius potest aliquid cogitari A. Putasne summam iustitiam, hanc iustitiam posse violare? B Non audeo cogitare. A Nullatenus ergo oportet, aut potest accipere homo a Deo, quod Deus illi dare proposuit, si non // reddit Deo totum quod illi abstulit, vt sicut per illum Deus perdidit, ita per illum recuperet. Imo videtur quod oportet plus reddere, quam simplex ablatum, aliquid videlicet satiffactorium pro contemptu, iniuriaue illata: Quare & in lege diuina scilicet, Exod. 22. Praecipitur, quod qui furatus fuerit aliquid, reddat in casu quintuplum, quadruplum, siue duplum, cui & consonat lex ciuilis. Leuiticorum etiam 5to iubetur, quod si quis fecerit damnum in rebus Domino consecratis, in rebusue proximi, restituat integre omnia, & insuper quintam partem ofterat etiam Sacerdoti iuxta mensuram & aestimationem peccati. Quare & Ansel. 1. Cur Deus homo II. Quamdiu, inquit, peccator non soluit quod rapuit, manet in culpa, nec sufficit solummodo reddere quod ablatum est, sed pro contumelia illata plus debet reddere, quam quod abstulit. Nec potest quis dicere quod impotentia reddendi totam gratiam amissam excusat, quia non soluit obligationem habendi gratiam, & reddendi, sicut superius est ostensum; & quia sic quilibet damnatus homo & Diabolus excusaretur a debito, & peccato. Hoc idem probat Ansel. 1. Cur Deus homo 25. lucide & diffuse. Etiam considerando subtilius, noua impotentia soluendi antiquum debitum fortessis excusat a nouo peccato & continuo, proprie accipiendo peccatum, ita quod non soluendo non peccat proprie, nouiter, & continue alio, alioque peccato, sicut loquitur August. 3. de lib. arbit. 30. & sicut est de hominibus daemonibusque damnatis, sed non sic excusat nec exonerat impotentem a debito suo antiquo. Quis // etiam nesciat secundum omnia iura diuina pariter & humana, impotentiam descendetem ex culpa nulla tenus excusare, sed forsitan potius aggrauare, maxime culpa non remissa, sed ipsa manente? Et quomodo remittitur culpa iuste & plene nisi per satiffactionem plenariam praecedentem, sicuti etiam omnia iura dictant? Et si quis dixerit, culpam quandoque dimitti de gratia & misericordia Domini, non iuuat Pelagianos dicentes homines mereri dimissionem & veniam peccatorum, & sic gratiam & misericordiam Domini consequenter, & non per gratiam remissionem fieri peccatorum. Et siquis forte vellet indagare profundius, videretur Deum non posse dimittere plenarie peccatum quoad culpam, nisi prius satisfacto pro illo plenarie quoad culpam. Nam sicut potest haberi ex 26. huius, & omnes Doctores concordant, Peccatum proprie non est aliquid positiuum, sed tantummodo priuatiuum; priuatio autem tolli non potest nisi per positionem habitus praecedentem saltem natura; nec tanta vel tanta priuatio plenarie potest tolli sine positione tanti vel tanti habitus praecedente, Si enim ponatur minor habitus, & non tantus, tota illa priuatio nequaquam plenatie tollitur, sed aliqua portio eius manet, sicut patet in naturalibus, inartificialibus, & in moralibus euidenter. Non potest ergo Deus, vt videtur, dimittere & tollere // plenarie peccatum quoad culpam, nisi prius natura ponendo plenarie habitum quem priuauit, seu priuat. Nec semper est verum, quod resurgens in gratia minori quam amisit, est impotens ad gratiam tantam reddendum: Potest enim diu viuendo, & bene operando, tantam gratiam promeueri, sicut Pelugiani fatentur. Non ergo peccatori mortaliter nunc contrito, & sic me¬ renti, & reddenti minorem gratiam quam amisit, dimittitur plenarie peccatum suum mortale quoad culpam; nec etiam dimittitur donec tantam gratiam plenarie meruerit, & meruerit, & reddiderit plenarie tantam; sicque cuspa mortalis & gratia iterum stabunt simul, sicque aliquis simul esset gratus Deo & charus, & non gratus nec charus, sed inimicus Dei, odio habitusque a Deo, viuus & mortuus, filius regni aeterni, & perditionis aeternae. Si ergo secundum praemissa, resurgens ad gratiam resurgat ad tantam a quanta cecidit per peccatum, quantulacunque contritio meretur gratiam, & consequenter gloriam quantamcunque; sicque omnis contritio quantumlibet paruula & remissa, esset quodammodo efficaciae infinitae, & meriti infiniti, quia quantamcunque gratiam & gloriam posset homo statim per illam mereris potest enim peccando amittere quantamcunque. Ponatur quoque Petrum, gratiam paruam habentem, parum peccando mortaliter illam gratiam amisisse, & statim post paruulam morulam in peccato, in qua adhuc se ad poenitendum disposuit, multum intense & feruide poenitere, & sic gratiam promereri. Vel ergo meretur sic infinitam gratiam intensiue, vel tantum finitam: Si infinitam, eadem ratione & quilibet poenitens, cum poenitentia Petri non excedat poenitentiam alterius infinite: Si tantum finitam, sit illa A, ponaturque vlterius Paulum hapentem B gratiam, quantum volueris, maiorem A quantumuis grauius peccando mortaliter Bgratiam perdidisse, ac in peccato diutissime permansisse, // seque indisponendo pro viribus sce lera semper sceleribus cumulasse, & tandem multum remisse & tepide poenitere, tamen cum circumstantijs opportunis. Paulus ergo secundum praemissa qui in principio peccauit grauissime, diutissime perstitit in peccato, indisposuitque se continue ad poenitentiam, & ad gratiam toto corde semper, vt potuit, scelera cumulando, ad minimam contritionem meretur B gratiam maximam sibi reddi. Cur ergo Petrus qui in principio minus peccauit, minus in peccato permansit, non adiecit peccatum super peccatum, sed se ad poenitentiam & gratiam disponebat maxime, feruentissime, & perfectissime poenitendo, meretur minorem gratiam & non tantam? quae ratio, quae aequitas, quae iustitia hoc dictaret? quinimo potius videretur e contra, cum omnes circumstantiae malae poenitentiae, & gratiae derogantes sunt multo minores cum Petro; circumstantiae quoque bonae poenitentiam & gratiam promouentes multo maiores. Dicetur fortassis hanc circumstantiam meliorem esse cum Paulo, quod primo habuit gratiam ampliorem: Verum haud dubie, illa circumstantia potius aggrauat, quam alleuiat eius peccatum; Quis enim nisi fortassis ingratus negauerit legem gratitudinis naturalem insolubiliter obligare beneficiatum, & amatum suo benefactori & amatori ad similia rependenda, & magis beneficiatum & amatum ad hoc arctius obligari? quare & tanto magis peccare, si bonum gratitudinis non rependat, multoque peramplius si ingratitudinis malum reddat, ac offensam incurrere grauiorem? Vnde Philosophus 7. Polit. 7. Ad consuetos, inquit, & ad amicos animus attollitur magis quam ad ignotos, paruipendi putans; propter quod & Archilolus conuenienter amicis querelans, disputat ad animum; Non enim ab amicis, a lanceis perforationes. Et infra, Aristoteles ipse dicit; Magnanimi natura non sunt agrestes, nisi ad iniusta agentes; hoc autem magis adhuc ad consuetos patiuntur, si iniuste pati putant, & hoc accidit secundum rationem: Apud quos enim deberi beneficentiam putant cum nocumento, & hac priuari putant: Vnde dictum est; Saevi inimici fratrum, & hi quidem vltra diligentes, hi autem & vltra odiunt; dicitque Propheta; Si inimicus meus maledixisset mihi, sustinuissem v tique, & si is quioderat me, super me magna locutus fuisset, abscondissem me forsitan ab eo; tu vero homo vnanimis dux meus, & notus meus, &c. Psal. 54. Augustinus similiter de vera & falsa poenitentia, 14. & allegatur in Canone de poenit. dist. 5. Consideret; & 4. Sent. Petri dist. 16. Ingratus, inquit, existit, qui plenus virtutibus Deum omnino non timuit: In hoc enim quisque peccator sit cuspabilior, quo Deo est acceptabilior; Ideo enim Adam plus peccauit, quia maiori seu omni bono abundauit. Et si quis adhuc dicat in magis amico & grato peccante culpam esse maiorem; veruntamen si paefiiteat, ipsum nihilominus recipi ad amicitiam pristinam pleniorem, vel hoc est de gratuita gratia recipientis huiusmodi poenitentem, vel de debito, & merito praecedenti, Si de gratia hoc non iuuat Pelagianos in aliquo gratuitam gratiam recusantes, & ipsam secundum debitum meriti venditantes; si de debito, meritique valore. multo magis videtur eum qui minus peccauit, & feruentius poeniter tantam gratiam & amicitiam promereri. Maxime quoque videtur indignum reconcibatione perfecta, cum qui fuit amicissimus, & inimicissime peccando discessit per contritionem minimam, ac frigidissimam quaerere reconciliationem perfectam, & amicitiam maximam praecedentem. Si enim hanc debite quaereret, deberet rationabiliter poenitere secundum magnitudinem offensae & amicitie praecedentis; vel amplius si valeret. Iste ergo frigidissime poenitens, videtur nimis paruipendere offensam, & carentiam amicitiae, quam requirit. Vnde & Philosophus 2. Rhe¬ toricae suae 4. ostendens per quae mitescunt, & mansuescunt irati, sic ait; Sit itaque mansuefactio, destitutio, & quietatio irae. Si ergo irascuntur paruipendentibus, paruipendere autem voluntarium, manifestum quod & his qui nihil horum faciunt, aut inuoluntarie faciunt, mites sunt, & his qui confitentur & poenitent: tanquam enim habentes satisfactionem id quod est testari de factis, cessant ab ira: Satisfactio autem debet esse secundum qualitatem, & quantitatem peccati, sicut superius erat tactum. Cui & concordanter Ioannes Baptista, Qenimina, inquit, viperarum, quis ostendit vobis fugere a ventura ira; facite ergo dignos fructus penitentiae Luc. 3. quasi dicat, Non est alia via fuge. Super quod Gregorius, sicut allegatur in Glossa, Nec solum, inquit, fructus poenitentiae admonet esse faciendos; neque enim par fructus esse boni operis dicitur eius qui minus, & eius qui amplius deliquit, aut eius qui in nullis, & eius qui in quibusdam facinoribus cecidit: Per hoc ergo cuiuslibet conscientia conuenitur, vt tanto maiora quaerat bonorum operum lucra per poenitentiam, quanto grauiora sibi intulit damna per culpam. In sententijs quoque Petri 4. dist. 16. scribitur isto modo, Satisfactio a Ioanne praecipitur, vbi ait, Facite dignos fructus poenitentiae, scilicet vt secundum qualitatem & quantitatem culpae sit qualitas & quantitas poenae: Non enim par debet esse fructus boni operis eius, qui nihil vel minus peccauit, & eius qui grauius cecidit. Si etiam illa circumstantia quae est maiorem gratiam habuisse poenitentiam Pauli vltra poenitentiam Petri in aliquo, // melioretur, deterioretur, seu minoretur tantum vel amplius per remissionem actus poenitentialis in Paulo, subtus intensionem actus poenitentialis in Petro, & reuertitur argumentum. Amplius autem si peccator cadens a maxima gratia, statim cum poeniter totam illam subito mereatur, multo magis si sine peccato in sua gratia permansisset, & quilibet iustus in tanta gratia perseuerans diligendo Deum super omnia, & propter eum vitando peccatum, & similia faciendo, in singulis instantibus seu momentis tantam gratiam promeretur, maxime cum habeat circumstantias alias magis idoneas ad merendum, sicque in breuissimo tempore quisquis merebitur infinitam gratiam intensiue. Idem potest similiter argui de poenitente continuante actum poenitentiae quem incaepit, vel ipsum continue intendente, quod in quolibet breuissimo tempore merebitur gratiam infinitam: Cum enim in principio subito meruit tantam, & in quolibet instanti, seu particula temporis subsequenti, iterum tantam nouiter meruit, quia actus est poenitentialis, aequaliter vel magis meritorius semper fuit. Amplius autem, quantam ergo gratiam statim meretur peccator qui nunquam fuit in gratia, nunc contritus? Certum est quod aliquam eo quod nunc per contiitionem efficitur gratus Deo; si dicas quod magnam, vel paruam secundum quod sua contritio fuit magna vel parua; potest ergo per aliquam contritionem puta per A statim mereri gratiam subBgradum, quae vel est minor gratia baptismali quae sit C, aequalis, vel maior: Non minor, quia tunc adultus qui per seipsum actualiter meruit, in casu, decederet cum minore gratia, & transiret ad minorem gloriam quam paruulus tantummodo baptizatus: Quomodo ergo Deus vnicuique secundum opera sua reddet, sicut vtrumque Testamentum saepe testatur. Secundum istud quoque videretur possibile, aliquem posse tam remisse mereri quod haberet in vita futura minorem gloriam intensiue, quam sit vna delectatio paruula in praesenti, puta videre aliquod delectabile minimum vel gustare, quod quis Christianus non respuit vel profanus: cum secundum Philosophos, & Theologos, foelicitas & beatitudo sit bonum sufficiens & perfectum? Nam secundum Philosophum 1. Eth. 9. Foelicitas est bonum perfectum, & per se sufficiens, quod facit vitam nullo indigentem. Dicitque Boetius 3. de consolatione, prosa secunda, quod beatitudo est bonum, quo quis adepto, nil vlterius desiderare queat, quod quidem est omnium summum bonorum, cunctaque bona intra se continens, cui siquid abforet, summum esse non posset, quoniam relinqueretur extrinsecus quod posset optari. Liquet igitur esse beatitudinem, statum bonorum omnium congregatione perfectum. Dicitque Propheta, Adimplebis me letitia cum vultu tuo, delectationes in dextra tua vsque in finem; Psal. 15. Et infra 16. // Satiabor cum apparuerit gloria tua: Vnde & Apoc. 7. Non esurient, neque sitient amplius; & I. ad Cor. 2. Oculus non vidit, nec auris audiuit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparauit Deus his, qui diligunt illum. Si autem dicatur quod Best aequalis C, consequens est quod in casu, adultus qui per seipsum actualiter meruit, aequaliter praemietur cum paruulo tantummodo baptizato, qui nunquam aliquid meruit: Quomodo ergo Deus vnumquemque secundum opera sua & merita praemiabit? Rursum ponatur quempiam, qui nuquam habuit gratiam, conteri minori contritione quam A, & tunc, per hypothesin, meretur minore gratia, quam sit B. vel C, quod erat proximo reprobatum. Si vero dicatur Besse maiorem C, hoc est in certa proportione finita: Ponatur ergo quempiam conteri contritione minori Aproportionaliter, vel infra, & tunc, secundum hypothesin, merebitur gratiam aequalem Cvel minorem, quorum vtrumque fuerat iam destructum. Si autem dicatur imprimis, quod quilibet contritus huiusmodi, meretur ad minus tantam gratiam, quanta est, gratia baptismalis; vel ergo semper meretur tantam aequaliter, vel semper maiorem, vel quan doque tantam, quandoque maiorem, nunquam tantam aequaliter, sicut superius est ostensum; & quia tunc inaequaliter poenitentes aequalem gratiam mererentur, quod repugnat omni iustitiae, maxime vbi nulla gratuita liberalitas admiscetur, sicut est in iustificatione iniusti, secundum Pelagianorum hypothesin supradictam; semper ergo maiorem: sed si per certam contritionem, puta per A mereretur B maiorem gratiam Cgratia baptismali, cur non per D contritionem minorem proportionaliter A. sicut Cest minor B. vel infra, merebitur E gratiam aequalem & vel minorem? Semper ergo proportionaliter meritis praemia sunt reddenda, sicut dictat omnis iustitia humana pariter & diuina, maxime vbi pura praemia rependuntur, & nihil de gratia gratis datur. Item qui peccando grauissime maximam gratiam perdidit, & continuo post peccauit grauissime per minimam contritionem maximam gratiam promeretur, cur ergo non ille qui nunquam habuit gratiam, nec in gratitudinem tantam exercuit, per contritionem maiorem non meretur tantam gratiam, vel maiorem, & sic gratiam quantam, cunque etiam infinitam? Item si omnis huiusmodi poenitens, statim cum meretur, meretur maiorem gratiam baptismali, cur non si continuet illum actum, continueue intendat, in quantolibet paruo tempore merebitur gratiam infinitam? Cur etiam non quilibet iustus in gratia constitutus per quemlibet actum suum aeque bonum cum actu huius poenitentis, vel quantum volueris, meliorem, meretur tantam gratiam vel maiorem, & sic in quantalibet particula temporis gratiam infinitam? sicut superius est argutum: Et idem potest similiter argui de excessu gratiae quam meretur vltra gratiam baptismalem. Si quis autem contra praemissa omnino voIuerit proteruire, dicendo cadentem a magna gratia per peccatum, nequaquam per quantulamcunque contritionem resurgere semper ad tantam, sed semper vel aliquoties ad minorem; praeter rationes praemissas oppositum ostendentes, potest & per praemissa iam proximo specialiter castigari; talis enim vel resurgit ad minorem gratiam baptismali, aequalem, vel maiorem &c. sicut prius. Amplius autem quomodo potest mortuus vitam mortuis impetrare, & mortuum quodammodo suscitare, alium vel seipsum? vel enim hoc faceret per opus viuum, vel mortuum; non per mortuum, nullus nescit; si per viuum, prius naturaliter habet vitam; Omnis enim operatio praesupponit naturaliter formam a qua procedit, sicut 39. patet. Non ergo per huius opus viuum tribuit mortuo vitam gratiae spiritualem: Nam sicut arbor non prius natura profert fructum viuum, & post naturaliter & ideo est viua, sed e contra; ita & homo quae arbor euersa a Philosophis nominatur. Vnde Saluator Ioh. 15. sicut palmes, inquit, non potest ferte fructum a semetipso, nisi manserit in vite; sic nec vos nisi in me manseritis. Ego sum vitis, & vos palmites, qui manet in me, & ego in eo, hic fert fructum multum, quia sine me nihil potestis facere, nihil scilicet boni, sine mea gratia faciente. Super quod August. part. 2. serm. 27. seu. 8t. totius; Praeciso, inquit, palmite potest de viua radice alius pullulare; qui autem praecisus est, sine radice non potest viuere. Denique adiungit, & dicit, Sicut palmes non potest ferre fructum a semetipso, nisi manserit in vite, sic & vos nisi in me manseritis. Magna gratiae commendatio, Fratres mei, corda instruit humilium, ora obstruit superborum. Ecce cui si audent respondeant, qui ignorantes Dei iustitiam, & suam volentes constituere, iustitiae Dei non sunt subiecti: ecce cui respondeant sibi placentes, & ad bona opera facienda Deum sibi necessarium non putantes. Nonne huic resistunt veritati homines mente corrupti, reprobi circa fidem, qui respondent & loquuntur iniquitatem, dicentes, A Deo habemus quod homines sumus, a nobis ipsis autem quod iusti sumus? quid dicitis qui vos ipsos decipitis, non assertores, sed praecipitatores liberiarbitrij, ex alto elationis, per inania praesumptionis, in profunda submersionis? Nempe vox vestra est, quod homo ex semetipso facit iustitiam, hoc est altum elationis vestrae: sed quid vos sequatur videte, &, si est in vobis vllus sensus, horrete. Qui enim a semetipso fructum existimat ferre, in vite non est; qui in vite non est, in Christo non est; qui in Christo non est, Christianus non est, haec sunt // profunda submersionis vestrae Etiam atque etiam considerate, quid adhuc veritas adiungat, & dicat, Ego sum, inquit, vitis, vos palmites, qui manet in me, & ego in eo, hic fert fructum multum, quia sine me nihil potestis fa cere; ne quisquam putaret saltem paruum aliquem fructum posse a semetipso palmitem ferre, cum dixisset hic fert fructum multum, non ait, quia sine me paruum potestis facere, sed nihil potestis facere. Siue ergo paruum, siue multum, sine illo fieri non potest, sine quo fieri nihil potest: quia &, si paruum attulerit palmes, eum purgat Agricola, vt plus afferat; tamen nisi in vite manserit, & vixerit de radice, quantumlibet fructum a semetipso non potest ferre: Quamuis autem Christus vitis non esset, nisi homo esset, tamen istam gratiam palmiti¬ bus non praeberet, nisi etiam Deus esset. Super quod & Alquinus sicut allegatur in Glossa. Omnis, inquit, fructus boni operis ab illa radice procedit, qui nos sua gratia liberauit, & suo auxilio prouehit, vt fructum plus afferre valeamus. Huic & concordat illud Matth. 7. Non potest arbor mala fructus bonos facere? Super quod Augustinus 2. De sermone Domini in monte 36. Arbor, inquit, est ipsa anima, id est, ipse homo, fructus vero opera hominis. Non ergo potest malus homo bona operati, neque bonus mala. Malus ergo si vult bona operari, prius bonus fiat. His etiam simile est exemplum de terra, semine, pluuia, & calore. Non enim quia semen viuificatur, & crescit ideo terra est bona, nec ideo recipit pluuiam, & calorem coelestem; sed prius naturaliter est terra bona habens humorem & calorem de Coelo, & ideo ac post naturaliter germinat fructum bonum, ideoque semen seminatum in ea viuificatur & crescit: sic & de terra arida cordis nostri, & semine verbi Dei in peccatoris anima seminato. iuxta parabolam & expositionem Dominicam, Mat. 13. & Luc. 8. plenius recitatam de pluuia gratiae, & calore charitatis, de Coelo coelitus descendente. Nec tamen gratiam & charitatem essentialiter separo, sed coniungo, vt tam gratia quam charitas sit calida & humida, habens virtualiter caliditatem & humiditatem que sunt principia vite, in quibus & vita consistit, sicut tam Philosophi naturales, quam Medici attestantur. Quod autem charitas sit quidem calor coelestis, & quidam ignis diuinus, quis dubitat? quis non sentit? Vnde & Autor charissimus charitatis, lgnem, inquit; veni mittere in terram, & quid volo nisi vt accendatur? Lue. 12. Quare & Sanctus Spiritus in specie ignis super discipulos mittebatur, sicut historia Actorum 2o testatur. Primum quoque istorum tractans Gregorius primo super Exechielem homilia quinta. Cum, inquit, carnalis mens Sanctum Spiritum accipit, spirituali amore succensa malum plangit quod fecit, & terra ardet quando accusante se conscientia, cor peccatoris vritur, atque in dolore poenitentiae crematur. Hinc rursus scriptum est, Deus tuus ignis consumens est: Quia enim mentem quam repleuerit, eam a peccatorum rubigine mundam reddit creator noster, & ignis dicitur, & consumens. Qui & super Euangelia, homilia tricessima, Spiritus, inquit, Sanctus repentino sonitu super discipulos venit, mentesque carnalium in sui amorem permtitauit, & foris apparentibus linguis igneis, intus facta sunt corda flammantia, quia dum Deum in ignis visione suscipiunt, per amorem suauiter arserunt. Et infra, Ignis est Deus, attestante Paulo, Deus noster ignis consumens est. Deus quippe ignis dicitur, quia per hunc peccatorum rubigo consumitur. De hoc igne veritas dicit, Ignem veni mittere in terram; Et quid volo nisi vt ardeat? Terta enim vocata sunt corda terrenna, quae dum semper infimas in se cogitationes congerunt, a malignis spiritibus conculcantur; sed ignem Dominus in terram mittit, cum flatu Sancti Spiritus cor carnalium incendit. Non solum autem charitas ignis dicitur, sed & aqua, teste veritate Ioh. 4. dicente, Si scires donum Dei &c. dedisset tibi aquam viuam, Et infra, Aquam quam ego dabo ei, fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam; Vbi Chrys. sicut allegatur in Clossa; Sipiritus Sancti gratiam quandoque Scriptura ignem, quandoqueuquam vocat, ostendens quonia non substantie sunt hec nomina repraesentatiua, sed actionis, per ignis quidem appellationem, erectiuum, & calidum gratiae, & consumtiuum peccatorum aenigmatice insinuat; per aquae vero nuncupationem purgamentum quod est ex Spiritu, & multum refrigerium recipientibus eum mentibus ostendit. Vbi & Theophilus in Glossa similiter allegatus gratiam Spiritus Sancti dixit aquam viuam, id est, viuificatiuam, refrigeratiuam, & motiuam: Nam gratia Spiritus Sancti semper mouet illum qui bonum operatur, assensiones in corde suo disponens. Sed quis melior expositor Sancto Euangelista, qui super pectus Domini in caena recubuit, qui infra septimo recitato dicto Christi, Qui credit in me, flumina de ventre eius fluent aquae viuae, exponendo subiungit, Hoc autem dixit de Spiritu, quem accepturi erant credentes in eum. Quod autem charitas aqua seu aquae dicatur, Augustinus super illud Psalmi 103. Qui tegit aquis superiora eius, sermone primo de secundo diffuse satis ostendit. Quod etiam gratia nomine pluuiae, humoris, roris, & similium designetur, sacra Scriptura, & sacri Doctores saepius manifestant. Dicit enim Propheta pluuiam voluntariam segregabis Deus haereditati tuae; & Infirmata est, tu vero perfecisti eam, Psalmo e7. Tu, inquit, non ipsa se, sed tu perfecisti eam, id est, sanasti eam per huiuspluuiae medicinam. Super quod Augustinus, vna expositione praemissa alteram adiungendo, Multo, inquit, congruentius intelligitur ipsa gratia pluuia voluntaria, quia nullis praecedentibus operum meritis gratis datur; Si enim gratia, non ex operibus, alioquin gratia iam no est gratia? Non enim dignus sum, inquit, vocari Apostolus, quia persecutus sum Ecclesiam Dei, gratia autem Dei sum id quod sum; haec est pluuia voluntaria, voluntarie quippe genuit nos verbo veritatis, hec est pluuia voluntaria; Hanc ergo pluuiam voluntaria nullis precedentibus meritis operum bonorum segregauit Deus haereditati suae; & infirmata est; agnouit enim non esse se aliquid per seipsum, non viribus suis, sed gratit Dei tribuendo esse quod est. Vnde & Apostolus qui dixerat legem infirmatam esse per carnem, quia caro non implet quod per Spiritum impletur, id est, per gratiam spiritualem, ipse item dicit, vt iustitia legis impleretur in nobis, qui non secundum carnem ambulamus, sed secundum spiritum, hoc est ergo Tu vero perficisti eam, quia plenitudo legis charitas, & charitas Dei diffusa est in cordibus nostris, non per nos ipsos, sed per Spiritum Sanctum qui datus est nobis. Qui & infra Psalmo, 146. dicit de Deo; Parat terrae pluuiam, id est, terrenis cordibus gratiam, cuius pluuiae efectum subiungens; Qui, inquit, producit vel secundum literam Augustini; Exoriri facit in montibus foenum, & herbam seruituti hominum; Qui, inquam, principaliter producit in montibus, id est, hominibus prius terrestribus per peccatum, sed post hanc pluuiam factis coelestibus & excelsis, vel in montibus, id est, elatis hominibus foenum & herbam seruituti hominum, id est, fructus bonos hominibus valituros; super quod Augustinus; Ecce, inquit, fructus pluuiae, qui exoriri facit, &c. Cui & simile est illud Psalmi, 84. Dominus dabit benignitatem, vel suauitatem secundum literam Augustini, & terra nostra dabit fructum suum; Dominus, inquam, dabit benignitatem gratiae suae primo, & terra nostra dabit fructum suum secundo. Super quod Augustinus; Cogitate, inquit, de verbo quod audistis, ne semen rapiant volatilia, vt possit ibi germinare quod seminatum est, sed nisi Deus pluerit, quid prodest, quod seminatur? hoc est, Dominus dabit suauitatem, & terra nostra dabit fructum suum; veniat imber Dei, & fructificet quod ibi seminatum est. Cui & concordat illud Esaiae, 55. Descendit imber & nix de coelo, & illuc vltra non reuertitur, sed inebriat terram, & infundit eam, & germinare eam facit, & dat semen serenti, & panem comedenti. Haec ergo pluuia gratiae facit semen verbi Dei in audientibus germinare. Dicit quoque Robertus Lincolniensis, sicut capitulo proximo allegatur, Deus & gratia Dei, ac etiam nostra voluntas facit bonum in nobis, sicut granum germinat & vi intrinseca quadam germinatiua, & solis calore, cum terrae humore. Vnde & Petrus, secundo Sententiarum, distinct. 27. Sicut, inquit, pluuiam rigatur terra, vt germinet, & faciat fructum: ita gratis terrae mentis nostrae, id est, arbitrio voluntatis infunditur pluuia diuinae benedictionis, id est, inspiratur gratia, quod solus Deus facit, non homo cum eo, qua rigatur voluntas hominis, vt germinet & fructificet, id est, sanatur, & praebaratur vt bonum velit, secundum quod operans dicitur, & iuuatur vt bonum faciat, secundum quod dicitur cooperans; & illa gratia virtus non incongrue nominatur, quia voluntatem hominis infirmam sanat & adiuuat. Et infra; Ex gratia quae praeuenit, & sanat arbitrium hominis, & ex ipso arbitrio procreatur in anima bonus affectus, siue bonus motus mentis, & hoc est primum hominis bonum meritum. Hoc autem totum congrue figuratur in illa virga Iesse. Virgine benedicta, quae prius quam proferret fructum salutis, plena gratia perhibetur, sicut docet historia, Luc. 1. Quem ordinem praeuidens Esaias; Rorate, inquit, caeli desuper, & nubes pluant iustum; Aperiatur terra, & germinet Saluatorem, Esaiae 45. Hoc etiam totum saluberrimus ille fructus, salus vera, & veritas, quae orta est de hac terra, veraciter atte¬ statur: Ipsa namque Matth. decimo tertio, sicut superius tangebatur, parabolizans de semine; Alia, inquit, ceciderunt in terram bonam, & dabant fructum: Quia ergo semen cecidit in terram bonam, ideo dedit fructum, non e contra; erat ergo prius naturaliter terra bona, quod sine charitate & gratia esse non potest: Quaelibet enim terra quae hanc virtutem non habet, sterilis est & mala, sicut nullus Theologorum ignorat, sicuti etiam Apostolus 1. ad Corinth. 13. plane docet; Charitas namque diuidit inter filios regni aeterni, & filios perditionis aeternae, teste Augustino 15. de Trinitate 18. Est etiam charitas fons proprius bonorum & ianctorum, de quo dicitur; Nemo alienus communicet tibi, teste similiter Augustino super illud Psalmi 103. Qui tegit aquis superiora eius, Sermone 1. Habuit ergo haec terra prius naturaliter charitatem, quam fecerat fructum bonum. Quare & dicit, quod alia ceciderunt in terram bonam, non quod fecerunt terram bonam. Terra ergo fuit bona, priusquam semen cecidit in eam. Vnde & Luc. 8. Quod autem in terram bonam, hi sunt, qui corde bono & optimo audientes verbum retinent, & fructum afferunt. Quamobrem & Mat. 12. Facite, inquit, arborem bonam, & fructum eius bonum; arbore bona primo, & fructum bonum secundo; quare & subdit; Siquidem ex fructu arbor bona cognoscitur. Progenies viperarum, quo modo potestis bonum loqui, id est, bene loqui, cum sitis mali? Ex abundantia enim cordis, os loquitur; bonus homo de bono thesauro suo profert bona. Sed quis est iste bonus thesaurus boni hominis, nisi charitas quae sola hominem bonum facit. Vnde Aug. de verbis Dom. Serm. 12. Admonet, inquit, nos Dominus, vt bonae arbores simus, vt bonos fructus habere possimus; Ait enim, aut facite arborem bonam, &c. vbi ait, aut facite arborem bonam, &c. hoc vtique est praeceptum salubre, cui obedientia necessaria est: quod autem dicit, Aut facite arborem malam, &c. non est praeceptum vt facias, sed monitio vt caueas; contra hos enim dixit, qui putant se, cum mali essent, bona loquiposse, vel bona opera habere, hoc Dominus Iesus dicit non posse: Prius enim mutandus est homo, vt opera mutentur: sit ergo vnusquisque arbor bona, non se arbitretur habere bonos fructus, si manet arbor mala; non erit fructus bonus nisi arboris bonae; muta cor, & mutabitur opus; extirpa cupiditatem, planta charitatem: sicut enim est radix omnium malorum cupiditas, sic est radix omnium bonorum charitas. Quare & Anselmus de Concordia 10. Sicut, inquit, terra innumerabiles herbas & arbores, sine quibus natura humana non alitur, aut etiam quibus perimitur, sine omni hominis cura profert; illas vero quae nobis ad vitam nutriendam maxime sunt necessariae non sine magno labore atque cultore, nec absque seminibus: Ita corda humana sine doctrina, sine studio, sponte quasi germinant cogitationes & voluntates nihil vtiles saluti, aut etiam noxias; illas vero sine quibus ad salutem animae non proficimus, nequaquam sine sui germinis semine, & laboriosa cultura concipiunt, aut germinant; vnde illos homines quibus talis cultura impenditur, agriculturam Dei vocat Apostolus. Est autem semen agriculturae huius verbum Dei, imo nonverbum, sed sensus, qui percipitur per verbum; vox autem sine sensu mihil constituit in corde, nec solum sensus verbi, sed omnis sensus, vel intellectus rectitudinis, quoniam mens humana siue per auditum, siue per lectionem, siue per rationem, siue quolibet alio modo concipit, semen est recte volendi. Nullus namque recte velle potest, quod prius corde non concipit; velle autem credere quod est credendum, est recte velle. Quod autem dicit Apostolus Fidem esse ex auditu, intelligendum est quod Fides est ex hoc quod concipit mens per auditum, neque ita vt sola conceptio mentis facit fidem in homine; sed quia fides nequit esse sine conceptione. Addita namque rectitudine volendi, conceptioni, per gratiam fit fides, quia credit quod audit; Et infra, Verum missio, praedicatio, auditus, intellectus nihil sunt, nisi velit voluntas quod mens intelligit, quod voluntas facere nequit nisi accepta rectitudine: Rectenamque vult, cum vult quod debet. Ita quod mens ex auditu verbi concipit, est semen praedicantis, & rectitudo est incrementum quod dat Deus, sine quo neque qui plantat, neque qui rigat est aliquid, sed qui incrementum dat Deus. Et inferius, Videamus in exemplis, quomodo verbum sit semen, cum audiunt quibus dicitur, Si volueritis, & audieritis me, intelligunt & cogitant, quod dicitur velle audire, hoc est obedire; Qui enim audit, & non obedit, dicitur non audire; sed obedire nequeunt nisi velint; velle autem obedire est recte velle; Recte vero velle nemo potest, nisi habeat rectitudinem voluntatis, quam nullus habet homo nisi per gratiam. Itaque quod dictum est, Si volueritis, &c. semen est, nequaquam per se aliquem fructum germinans sine adiectione rectitudinis. Ex quibus & potest patere, quod duplex est rectitudo voluntatis, habitualis, & actualis; scilicet habitus gratiae: & actus inde procedens; quod & potest per exemplum congruum apparere. Prius natura est, habere autem sanam quam sane audire, & haec causa illius non e contra; Auris autem spiritualis cordis humani, sine charitatis & gratiae medicina sana esse non potest. Quare & noster Medicus salutaris surdum sanaturus, primo imposuit digitos suos in auriculas eius, quod gratiae collationem significat, & secundo dixit ei // Euphata, quod est Adaperire, & sic statim apertae sunt aures eius, sicut Marc. 7. recitatur: quod & congrue innuens post sermonem suum parabolicum de seminante, semine, &c. Matth. 13. statim adiunxit, Qui habet autes audiendi audiat, & similiter Luc. 8. Quare & Ioan. 8. dixit malis Iudaeis, Qui ex Deo est, verba Dei audit, propterea vos non auditis quia ex Deo non estis. Qui, inquam, ex Deo est prius, verba Dei audit posterius, & supra, eodem, Quare loquelam meam non cognoscitis? quia non potestis audire sermonem meum. Super quod Chrysostomus, sicut allegatur in glossa, Primo ergo captanda est virtus quae verbum diuinum exaudiat, quoniam quamdiuquis curatus non est in auditu proprio, a verbo, quod dicit surdo, Aperiaris, auditum percipere nequit. Et infra 18. Omnis qui est ex veritate audit vocem meam, qui, inquam, est ex veritate prius, ex hoc audit vocem meam posterius, none contra. Super quod, Augustinus super Ioan. parte secunda serm. 610. sent. 1150. totius, quod, inquit, ait; Omnis qui est ex veritate, audit vocem meam, gratiam commendauit, qua secundum propositum vocat, de quo proposito dicit Apostolus, Scimus, quia diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, his qui secundum propositum vocati sunt, propositum scilicet vocantis non vocatorum, quod alibi apertius ita positum est, Collabora Euangelio secundum virtutem Dei, saluos nos facientis, & vocantis vocatione sua sancta, non secundum opera nostra, sed secundum suum propositum & gratiam. Nam si naturam cogitemus in qua creati sumus, cum omnes veritas creauit, quis non est ex veritate? sed non omnes sunt, quibus vt audiant veritatem, & credant exipsa veritate praestatur nullis proculdubio praecedentibus meritis, ne gratia non sit gratia. Si enim dixisset, Omnis qui audit vocemmeam ex veritate est, ideo dictus ex veritate putaretur, quia obtemperat veritati. Non autem hoc ait, sed ait, Omnis qui est ex veritate audit meam vocem, ac per hoc non ideo est ex veritate quia eius audit vocem, sed ideo audit quia ex veritate est, id est, quia hoc illi donum ex veritate collatum est. Vnde & 37oa propositio sententiarum Prosperi est excerpta. Hoc idem & plane testantur Autoritates Augustini de Fide ad Petrum 64. ISide Ciuitate Dei 6. Gregorij II. moral. 5. Bedae 2. super Lucam 4. sicut 3 Sum plenius recitauit. Quod etiam videtur innuere illud Lucae 10. In quamcunque domum intraueritis, primum dicite, Pax huic domui, & si ibi fuerit filius pacis, requiescet super illum pax vestra. Non igitur quia super illum requiescit pax illorum, ideo ille filius pacis efficitur, sed e contra. Vnde Augustinus de correptione & gratia 73. Non, inquit, dictum est super quem requieuerit pax vestra, fiet filius pacis, sed si ibi fuerit filius pacis, requiescet super illum, seu super illam domum pax vestra. Iam ergo &t antequam illi annuntiaretur haec pax, filius pacis erat. seu ibi erat. Ex his autem euidenter cognoscitur, quod in illa sacra Scriptura, quam Pater sanctificauit & misit in mundum, de qua nec iota vnum, aut apex vnicus praeteribit, non est t otiosus ordo verborum, neque factorum, sed causis profundis & mysterijs plurimis totus plenus. Hoc idem potest & aliter sic ostendi, Prius natura est hominem recipere medicinam, quam ab infirmitate sanari; Non enim quia sanatur, ideo recipit medicinam, sed e contra; & prius natura est hominem esse sanum, quam facere opera sanitatis propter similem rationem. Sola autem gratia est languidae animae medicina, sicut ex praemissis apparet, dicitque Augustinus de verbis Apostoli, serm. 13. Gratia medicina est; prius ergo natura est recipere gratiam quam sanari; & sic sanari, quam sana, sanitatisue opera exercere. Vnde Augustinus super illud Psalmi 3t. Beati, quorum &c. Totum, inquit gratiae eius imputetur, non meritis nostris; Beati, quorum remissae sunt iniquitates, & quorum tecta sunt peccata: // Deus ergo tegat vulnera, noli tu; nam si tu tegere volueris, erubescens medicus non curabit. Medicus tegat, & curet, Emplastro enim tegit, sub tegmine medici sanatur vulnus, sub tegmine vulnerati caelatur vulnus. Hanc etiam prioritatem gratiae coelestis ingratis, infirmis, & peccatoribus gratis datae, ad dimissionem peccati, & operationem boni mystice nobis insinuat Dominus lesus Christus, dum surdum & mutum curando misit digitos suos in auticulas eius, & expuens tetigit linguam eius, & suspiciens in coelum ingemuit, & ait Euphata, quod est adaperire, & statim apertae sunt aures eius, & solutum est vinculum linguae, & loquebatur recte, sicut Marc. 7. recitatur; Ecce quod infirmo primo per manus impositionem infunditur gratia Spiritus Sancti, secundo per eam sanatur, & tertio sanatus opera sana facit. Hic autem mysticus intellectus potest per ipsum factum, & modum, ac ordinem faciendi attentis alijs similibus in Scriptura quamplurimis confirmari, quem & ratificant expositiones Sanctorum. Huic & consonat illud Matth. 12. Oblatus est ei daemonium habens caecum & mutum, & curauit eum ita vt loqueretur, & videret. Primo curauit infirmum, secundo curatus opera sana fecit. Vnde & Lucas, Cum, inquit, efecisset daemonium locutus est mutus Luc. II. super quod Beda, sicut allegatur in Glossa, Daemoniacus, inquit, iste apud Matthaeum, non solum mutus, sed & caecus fuisse narratur. Tria ergo signa simul in vno homine perpetrata sunt, Caecus videt, mutus loquitur, possessus a daemone liberatur, quod quotidie completur in conuersione credentium, vt expulso primum daemone fidei lumen aspiciant, deinde ad laudes Dei tacentia prius ora laxentur, quod & pulcherrime demonstratur in illa muliere quae habebat spiritum infirmitatis 18. annis, & erat inclinata, nec omnino poterat sursum aspicere, quam cum vidisset, Iesus vocauit ad se, & ait illi, Mulier dimissa es ab infimitate tua, & imposuit illi manus, & confestim erecta est, & glorificabit Deum, sicut Luc. 13. recitatur. Quid autem est haec mulier sic infirma, nisi anima peccatrix, vel humana natura, longo tempore, scilicet ter 6. annis, hoc est ante legem, sub lege, & tempore gratiae cunctis annis, quia senarius est perfectus, vt patet 1. Arithmeticae Boetij 22. graui onere peccati depressa, nec potens per se sursum ad Deum respicere per affectum? hanc autem non flentem, non rogantem, nec aliquod meritum praeferen¬ tem vidit Iesus Saluator, qui non quaesitus venit quaerere & saluum facere quod perierat; vidit, inquam, internae miserationis aspectu & vocauit ad se, gratuitam gratiam gratuite inspirando, sicque ipsam sanauit, vbi gratia operans lucide indicatur. Sed quia nec sic potest haec multer se erigere ad aliquod opus bonum, sine suo medico ipsam vlterius specialiter adiuuante, cooperante, imo & praeoperante, ipsamque prius naturaliter erigente, imposuit illi manus ita primo, & confestim erecta est ad bene operandum, & glorificauit Deum secundo; quare & bene dicit, erecta est potius quam erexit se: Prius enim & potius per manum Dei erigitur, quam erigat semetipsam, vbi & gratia cooperans perspicue demonstratur. Huic autem intellectui mystico consonant expositiones Sanctorum: Vnde & Augustinus de Verbis Domini sermone 3i. sicait, Quid illa mulier decem & octo annos habens in infirmitate; sex; diebus Deus perfecit opera sua, ter seni decem & octo faciunt arbore ficulnea hoc decem & octo anni in illa muliere scilicet genus humanum ante legem, sub lege, & sub gratia curua erat, sursum aspicere non poterat, quia Sursum corda sine causa audiebat, sed erexit eam Dominus. Est ergo spes, sed filijs, quousque veniat dies iudicij, multum sibi dat homo, & quid est homo iustus homo, magnum aliquid est homo, sed cum iustus homo gratia Dei est iustus homo, nam quid est homo nisi quod memores eius? Quod & patenter ostenditur in curatione paralytici, cui Saluator primo dixit, Homo, remittuntur tibi peccata tua, & secundo Surge, tolle grabatum tuum, & vade, sicut Euangelica prodit historia Luc. 5. quod & multis alijs Euangelicis miraculis curatiuis istis similibus potest similiter demonstrari. Hoc idem & aliae quam plures Autoritates Catholicae lucide manifestant. Dicit siquidem Dominus per Esaiam 43. Non me inuocasti Iacob, nec laborasti in me Israel, non obtulisti mihi arietem holocausti tui, & victimis tuis non glorificasti me. Non te seruire feci in oblatione, nec laborem tibi praebui in thure, non emisti mihi argento calamum, & adipe victimarum tuarum non inebriasti me: Veruntamen seruire me fecisti in peccatis tuis, praebuisti mihi laborem in iniquitatibus tuis; Ego sum, ego sum ipse qui deleo iniquitates tuas propter me, & peccatorum tuorum non recordabor. Reduc me in memoriam, & iudicemur simul: narra, si quid habes, vt iustificeris; Ego inquit sum qui deleo iniquitates tuas propter me, id est, propter me misericordiam meam gratis, non propter merita tua priora. Quare & subdit, Reduc in memoriam, & iudicemur simul, narra siquid habes, vt iustificeris; quasi dicat, nihil habes quo iustificationem merearis, vel secundum transsationem septuaginta, Dic tu prior iniquitates tuas vt iustificeris, & tunc ironice loquitur; Et tantum valet, quasi dicat manifeste nihil potes dicere. Quid autem iustificationum habuisti, nisi iniquitates, quibus iustificationem nullatenus meruisti? Quamobrem & dicit Apostolus Iustificati gratis per gratiam ipsius, ad Rom. 3. Super quod Glossa, & est principaliter Augustini de Spiritu & litera 8. Iustificati sunt gratis, idest, sine meritis praecedentibus, & hoc per gratiam ipsius, id est, per gratuita dona. Gratia quippe Dei, donum Dei est; Donum autem maximum ipse Spiritus Sanctus est; Non ergo iustificati sunt per legem, non per propriam voluntatem, sed per gratiam Christi; non quod sine nostra voluntate fiat, sed voluntas nostra infirma ostenditur per legem, vt sanet gratia voluntatem, & sana voluntas impleat legem non constituta sub lege, nec indigens lege. Ipsa igitur est gratia qua iustificatur impius, id est sit iustus qui prius erat impius, & ideo percipiendae huius gratiae merita nulla praecedunt, quia meritis impij non gratia sed poena debetur. Nec ista esset gratia, si non daretur gratuita; datur autem gratuita, quia nihil boni ante feceramus vnde hoc mereremur, quia nihil praecesserat in nostris meritis nisi vnde damnari deberemus. Non igitur inuenit merita bonorum, sed merita suppliciorum. Ergo iustificati sunt gratis, quia nihil operati erant per gratiam ipsius. Qui & de Spiritu, & litera 20. Cum dicat, inquit, Apostolus gratis iustificari hominem per fidem sine operibus legis, nihil aliud vult intelligi in eo quod dicit gratis, nisi quia iustificationem opera non procedut, Aperte quippe alibi ait, Si gratia, iam non ex operibus, alioquin gratia iam no est gratia. Idem ad Tit. 3. Apparuit benignitas & humanitas Saluatoris nostri Dei, non ex operibus iustitie que fecimus nos, sed secundum suam misericordiam saluos nos fecit per lauacrum regenerationis & renouationis Spiritus sancti, que effudit in nos abunde per Iesum Christum Saluatore nostrum, vt iustificati gratia ipsius haeredes simus secundum spe vitae aeternae. Idem ad Rom. 3. Ex operibus legis non iustificabitur omnis caro cora illo. Vbi est ergo gloriatio tua? exclusa est; per quam legem? factorum? non, sed per legem fidei. Arbitramur enim iustificari hominem sine operibus legis. Sed dicet forsitan aliquis hoc debere intelligi de operibus legalibus sacramentalibus, & ceremonialibus, quae in lege veteri fuerant vsitata, non autem de operibus moralibus decalogi, quae vtraque lex admittit. Alium tamen intellectum processus illius epistolae vna cum alijs manifestat euidenter, ostendens Apostolum velle loqui etiam de operibus decalogi supradictis. Intendit enim Apostolus, sicut processus epistolae, & ex¬E positones Catholicae contestantur redarguere Iudaeos & Graecos, ac omnes Gentiles conuersos ad iustitiam fidei Christianae mutuo altereantes, & se super se mutuo extollentes; Iudaeos quidem dicentes se istam iustitiam meruisse per obseruantiam, & opera legis suae, ipsis Gentilibus nihil merentibus, sed offendentibus grauiter idola adorando; Graecos vero & Gentiles e contrario asserentes, se ex simplici ignorantia idola coluisse, ipsamque fidem Christi per Apostolos praedicatam statim cum gaudio recepisse, Iudeos autem habentes Legem & Prophetas tanto grauius deliquisse, occidendo Christum testificatum a Lege & Prophetis, eiusque Apostolos contemnendo, Sed quomodo contradiceret vere Iudaeis dicendo; Ex operibus legis non iustificabitur omnis caro coram illo, nisi intelligeret vniuersaliter quod ex nullis o¬ peribus, nec ex vllo opere legis iustificabitur vlla caro, sacramentalibus, ceremonialibus, vel moralibus quibuscunque, sed per legem fidei Christianae; fidei, inquam, non mortuae, aut informis seu nudae, sed per gratiam & charitatem viuae, formatae atque vestitae. Quod & verba Apostoli indicant euidenter. Cum enim praemisit; Ex operibus Legis non iustificabitur omnis caro coram illo, immediate subiungit; Per Legem enim cognitio peccati; quod infra 7. clarius exponendo; Peccatum, inquit, non cognoui nisi per Legem: Nam concupiscentiam nesciebam, nisi Lex diceret; Non concupisces. Sed quae & qualis est Lex quae concupiscere prohibet? Nonne Decalogi & moralis? Quare & supra, eodem; Seruiamus, inquit, in nouitate spiritus, & non in vetustate literae, quia & sicut ipsemet dicit; Litera occidit, spiritus autem viuificat, 2. ad Corinth. 3. quod intelligitur ad literam, non de intellectu Veteris Testamenti in sacramentalibus, & ceremonialibus secundum superficiem literae, & spirituali ac mystico intellectu, sed de decem Mandatis Decalogi moralibus, in tabulis Iapideis Mosi traditis, & per Mosem populo promulgatis. Quare & immediate subiungit, quod si ministratio mor tis deformata lapidibus fuit in gloria, ita vt non possent intendere filij Israel in faciem Mosis, propter gloriam vultus quae euacuatur, quomodo magis ministratio spiritus est in gloria? Quod ergo apud Apostolum est, Ex operibus legis non iustificabitur omnis caro, sed per legem fidei, hoc est litera occidit; Spiritus autem viuificat, scilicet, gratia Spiritus Sancti, quae non est ex operibus secundum literam legis factis: Nam secundum eundem 1. ad Cor. 12. Spiritus S. diuidit fingulis prout vult; prout vult, inquam, liberaliter & gratis non prout debet, ex meritis alicuius. Hunc autem intellectum Apostoli ex Autoritatibus recitatis, alijsque similibus docet diligentissime Augustinus de spiritu & litera quasi per totum, ipsumque probat per verba Apostoli sicut supra, sicut multis ibi capitulis clare patet. Vbi & cap. 12. post magnum scrutinium sic concludit; His ergo consideratis, colligimus non iustificari hominem praeceptis bonae vitae nisi per fidem Iesu Christi, hoc est non lege operum sed fidei, non litera sed spiritu, non factorum meritis, sed gratuita gratia. Et infra vicessimo quarto, Lex, inquit, fidei charitas est conscripta in corde atque diffusa perficitur sperantibus in eo, vt anima sanata non timore poenae, sed amore iustitiae operetur bonum. Qui & super Psalmum tricessimum primum tractatu primo, eundem intellectum, eandemque sententiam clare docet; vnde sic exorditur sermonem, Psalmus gratiae Dei & iustificationis nostrae, nullis praecedentibus meritis nostris, sed praeueniente nos misericordia Domini Dei nostri commendatus maxime ore Apostolico, a nostra tenuitate susceptus, est tractandus; Psalmus, inquam, ore Apostolico commendatus ad Rom. 4. vbi Apostolus materiam istam tractat. Ibi namque sic ait; Dauid dicit beatitudinem hominis, cui, Deus accepto fert iustitiam sine operibus; Beati, quorum, &c. Glossa accepto, id est, acceptabiliter, id est, gratis fert, quasi impotenti accedere infert iustitiam, id est, remissionem peccatorum, & opera bona, & hoc sine operibus praecedentibus. August. quoque super Psalmum praedictum, vbi prius; Nulla, inquit, opera debemus praeponere fidei, id est, vt ante fidem quisque dicatur bene operari ea: Ipsa enim opera quae dicuntur ante fidem, quamuis videantur hominibus laudabilia, inania sunt. Ita mihi videntur esse, vt magnae vires, & cursus celerrimus praeter viam. Nemo ergo computet bona opera sua ante fidem; vbi fides non erat, bonum opus non erat; bonum enim opus intentio facit, intentionem fides dirigit; non valde attendas quod homo faciat, sed quid, cum facit, aspiciat, quo lacertos optimae gubernationis dirigat. Et loquitur ibi de fide non mortua, aut informi, sed charitate formata, secundum illud Apostoli ad Gal. 5. Fides quae per charitatem operatur, sicut & diffusius eius processus ostendit. Quare & dicit; Fides assumpta spe, & dilectione incipit bene operati. Vbi & Aug. sic quaerit: Quomodo iustificatur homo per fidem, sine operibus ? responderet ipse Apostolus; Propterea hoc tibi dixi, O homo, ne quasi de operibus tuis praesumere videreris, & merito operum tuorum accepisse fidei gratiam. Noli ergo praesumere de operibus ante fidem noueris, quia te peccatorem fides inuenit; & si te fides data iustum fecit, impiE um inuenit quem faceret iustum. Credentes, inquit, in eum qui iustificat impium, deputatur fides eius ad iustitiam. Si iustificatur impius, ex impio iustus sit: si ex impio iustus fit, quae sunt opera impiorum? iactet etiam impius opera sua, & dicat, Do pauperibus, nihil alicui aufero, non vxorem alienam concupisco, & similia; haec omnia dicat, quaero vtrum pius sit an impius? impius es, & nulla sunt opera tua, sed crede in eum qui iustificat impium, vt possiut & opera tua esse opera bona. Nam nec bona illa appellauerim quamdiu non de radice bona procedunt. Et infra; Nihil boni fecisti, & datur tibi remissio peccatorum. Attenduntur opera tua, & inueniuntur opera mala; si quod debetur istis operibus, Deus redderet, vtique damnaret; stipendium enim peccati mors. Malis operibus quid debetur nisi damnatio? bonis quidem quid debetur? merces regnum coelorum; tu autem in malis operibus inuentus es; si reddatur tibi quod debetur, puniendus es. Quid ergo sit? non tibi Deus reddit debi. A tam poenam, sed donat indebitam gratiam, debebat vindictam, dat indulgentiam, lncipis ergo esse in fide per indulgentiam. Iam fides illa assumpta spe, & dilectione incipit bene operari. Quapropter & glossa super illud ad Rom. 3. superius allegatum, Arbitramur iustificari hominem per fidem sine operibus legis, sic ait, Nos Apostoli arbitramur hominem quemcunque etiam gentilem iustificari per fidem sinc operibus legis carnalibus, id est, sine circumcisione & neomenijs, aut veneratione Sabbathi; vel sine operibus legis quibuslibet etiam moralibus; sed hoc intelligendum est de operibus praecedentibus fidem, non sequentibus, sine ouibus inanis est fides, vt Iacobus ait, Fides sine operibus mortua est, & ipse Paulus ait, Si habuero omnem fidem, charitatem autem non habuero, nihil sum. Bene igitur Apostolus fidem praedicans Gentibus, vt ostenderet, non merito bonorum operum perueniri ad fidem, sed fidem sequi bona opera, dicit, Hominem iustificari per fidem sine operibus legis; non quin credens, post per dilectionem debeat operari, vt & Abraham voluit filium immolare; Sequuntur enim opera iustificatum, non praecedunt iustificandum, sed sola fide sine operibus praecedentibus fit homo iustus. Hoc idem videtur Propheta innuere, cum sic ait, Retribue seruo tuo, viuifica me; & custodiam sermones tuos Psalm. 118. Super quod Augustinus, Si bona, inquit, pro bonis sibi postulauit retribui, iam custodierat verba Dei; Non autem dixit, Retribue seruo tuo quia custodiui verba tua, tanquam mercedem bonam pro bono obedientiae flagitaret, sed dixit, Retribue seruo tuo, viuam & custodiam verba tua: quid est aliud quam dicere, mortuos ea custodire non posse, infideles vtique, de quibus dicitur, Sine mortuos sepelire mortuos suos. Quapropter si mortuos intelligimus infideles, viuos autem fideles, quoniam Iustus ex fide viuit, nec possunt custodiri verba Dei, nisi per fidem, quae per dilectionem operatur, hanc sibi poscit, qui dicit, Retribue seruo tuo, viuam & custodiam verba tua: & quoniam ante fidem, non homini debentur nisi mala pro malis; retribuit autem Deus per indebitam gratiam bona pro malis hanc retributionem rogat, qui dicit, Retribue seruo tuo, viuam & custodiam verba tua: Quatuor enim retributiones sunt; Aut mala pro malis retribuuntur, sicut Deus ignem aeternum retributurus est impiis; aut bona pro bonis, sicut regnum aeternum retributurus est iustis; aut bona pro malis sicut Christus per gratiam iustificat impium; aut mala pro bonis, sicut Iudas per malitiam persecutus est Christum. Harum quatuor retributionum duae priores pertinent ad iustitiam, vt retribuantur mala pro malis, bona pro bonis; tertia pertinet ad misericordiam, vt retribuantur bona pro malis, quartam Deus nescit: Nulli enim malum pro bono retribuit. Haec autem quam tertio loco posuit, primitus est necessaria. Nisi enim Deus retribueret bona pro malis, nullo modo essent quibus retribueret bona pro bonis: Vide illum Saulum postea Paulum, Non ex operibus, inquit, iustitiae quae fecimus nos, sed secundum suam misericordiam saluos nos fecit; Et iterum, Consilium autem do, tanquam misericordiam consecutus a Domino vt essem fidelis, hoc est vt viuerem, quia iustus ex fide viuit: Mortuus ergo erat per suam iniustitiam, antequam viueret per Dei gratiam. Retribuit ergo illi Deus bonum pro malo, hoc est vitam pro morte, talem scilicet retributionem, qualis hic poscitur, Retribue seruo tuo, viuam; Sed iste qui iam orat & dicit, Retribue seruo tuo, viuam; si penitus iam esset mortuus, non oraret, sed ab illo accepit initium bonae concupiscentiae, a quo vitam poscit obedientiae. Habebant enim aliquam fidem, qui dicebant, Domine, auge nobis fidem: Ille vero & incredulitatem suam confitebatur, nec fidem diffitebatur; qui cum esset interrogatus, si crederet, ait, Credo Domine, adiua incredulitatem meam. Iam vtique viuere incipiens postulat vitam, qui credens orat obedientiam, non pro ea seruata praemium, sed vt seruetur, auxilium: vita quippe crescente viuiscit per omnem diem, qui renouatur de die in diem. Item Iob 33. Respiciet homines, & dicet, Peccaui; Respiciet, inquam, primo gratuitae miserationis aspectu, gratis gratiam inspirando, & homo peccator secundo per gratiam compunctus dicet; Peccaui, id est, poenitebit de peccatis. Quare & Gregorius 24. Moral. 5. illud verbum exponens, Se, inquit, peccatorem esse non cognosceret, si iustitiam non haberet: Nemo quippe tortitudinem suam, nisi cum rectus esse coeperit, deprehendit; Nam qui omnino peruersus est, neque hoc potest videre quod est; qui vero peccatorem se intelligit, iam ex parte aliqua esse iustus inchoauit, atque id quod non iustus fecerat, ex eo, quod est iustus, accusat, qua accusatione sua Deo inhaerere inchoat, dum rectum contra se iudicium proferens, hoc in se, quod illi sentit displicere condemnat. Recepta ergo iustitia sua, dicet homo iste, Peccaui, & notandum quod praemittitur, Respiciet homines, & deinde subiungitur, & dicet, Pecceaui. Quare & infra 40. Dominus dixit Iob; Interrogabo te, & indica mihi, si habes brachium sicut Deus, & voce simili tonas, respiciens omnem arrogantem humilia, respice cunctos super¬ bos & confunde eos, &c. & ego consiliabor, quod saluare re possit dextra tua, quasi diceret, haec non potest homo, sed Deus. Super quod Gregorius 32. Moral. 7. Respiciens, &c. ac si dicat, vt ego; Duobus autem modis a Domino peccator vnasquisque respicitur, cum aut a peccato conuertitur, aut ex peccato punitur: De respectu enim conuersionis dicitur, quia respexit Dominus Petrum, & recordatus Petrus fleuit amare; de respectu rursus vltionis dicitur, Vultus Domini super facientes mala, vt perdat de terra memoriam eorum: Vtrisque autem modis in humilitate arrogans sternitur, quia aut poenitendo cognoscit culpam, aut percundo percipit poenam. Et infra super illud, Et ego consiliabor, &c. ac si aperte diceret, Si potes haec facere, quae protuli, tibi & non mihi deputo bona omnia quae fecisti; si vero non potes, liquet quod a reatu nequitiae tua te non vales virtute liberare. Ecce diuina voce ad beatum Iob dicitur, quod sua virtute non saluetur, & tamen nonnulli hominum, qui ab huius viri viribus longe sunt, despecto Dei adiutorio, sua se fortitudine saluari posse confidunt, pro quibus quid deprecari aliud debemus, nisi vt si iam dona bonorum operum perceperunt, hoc quoque donum accipiant, vt a quo haec acceperint, discant. Huic etiam consonat illud Abacuc. 3. Aspexit, & dissoluit Gentes, & contriti sunt montes saeculi. Similem quoque sententiam videtur docere Propheta cum dicit, Qui respicit terram, & facit eam tremere, qui tangit montes & fumigant, Psal. 103. Tunc siquidem terra tremuit, & montes fumigant, quando peccator frigidus, & siccus, elatus & durus, respectu Dei compunctus feruentem imbrem fumantium lachrymarum emittit. Porro iuxta ista & alia loca Scripturae, videtur Deum Soli, & Dei respectum Solis radio comparari: Sicut enim Sol, solarisque radius est lucidus & calidus effectiue, sic & Deus diuinusque respectus. Ipse enim est Sol intelligentiae illuminans intellectum, ipse est Sol iustitiae inflammans effectum, dirigensque effectum. Huius autem Solis radius, seu respectus in mentem incidens peccatoris, ignorantiae tenebras effugat, & infinitam multitudinem peccatorum, ac infinitas circumstantias horridas manifestat; sicut & Solis alterius radius infinitam multitudinem atomorum, qui radius seu respectus a peccatore se reflectens in Deum erigit oculos peccatoris, ipsumque attrahit, & conuertit, vt respiciat istum Solem clarissimum a quo multum auersus, in oculis tamen eius tot & tam sordida perpetrauit; sicque respectus iste, seu radius poenae trans nubem peccati horridam & condensam, fulgorem Solis atque calorem priuantem, fulgura, & tonitrua terribilia diuinae offensionis & comminationis iaculat, & producit; sicque spiritu compunctionis & timoris infra terram peccatricem concepto efficitur terrae tremor, qui & per os peccatoris, quasi per quendam meatum terrae exire festinans in confessionem erumpit, & sic tandem nubes ista peccati dissoluitur in pluuiam lachrymarum omnium fordium purgatiuam, & super niuem dealbatiuam animae peccatricis. Haec autem pluuia coelesti virtute recepta terram peccatoris maledictam arentem & sterilem compluendo sanctificat, irrigat, & foecundat, quam nec sic complutam deserit radius diuini respectus, sed fouet & refouet, miris modis fructificare facit, ad maturitatem perducit, ipsamque tandem mirabiliter alteratam in coelum attrahit & adducit: Fouet post tempestatam huiusmodi & pluuiam lachrymarum serenitatem conscientiae, & consolationem multiplicem infundendo; quod quaedam anima deuota experiens, Post tempestatem, inquit, tranquissum facis, & post lachrymationem & fletum exultationem infundis: Refouet exhalando vaporem suauem meditationis, redamationis, & orationis coelicae & sincerae; vnde & quandoque remittitur abundans pluuia lachrymarum, vt sic fiat huiusmodi pluuiae generatio circularis; quandoque vero ros coelicus coelestis saporis, coelestis dulcoris cibans & inebrians dulciter gustatores, hic Manna, hic aqua refectionis, hic ebrietas domus Dei. Per hunc radium seu respectum gelida resoluuntur, Iutosa & lubrica restringuntur, marcida reuirescunt, & mortua reuiuiscunt. Hic radius fructiferam terram facit gratiam inspirando, matrem bonorum operum & nutricem; quae & ad maturitatem perducit perseuerantiam tribuendo, quae & deinde hanc terram virtute coelesti mirabiliter alteratam, vacuatam grauitate grossitieque terrestri, in coelicamque naturam mutatam, velut concham coelesti rore repletam, in coelum attrahit, eleuat, & adducit, Cum ergo Dei respectus sit tantae efficaciae, & virtutis, non mirum si Ecclesia Dei toties dum affectet, totiesque imploret: Haec autem breuiter moralizasse sufficiat. Praemissis quoque concordat illa historia Euangelica Luc. 22. de peccato Petri respectu Domini, & fletu Petri amaro; Conuersus, inquit, Dominus respexit Petrum, & recordatus est, Petrus &c. & egressus foras sleuit amare. Notandus est ordo verborum; Conuersus, inquit, Dominus respexit Petrum: Ecce quod Dominus miserendo prius conuertit se ad peccatorem, quam peccator ad eum: Ecce quod prius respicit peccatorem gratiam gratuitam inspirando, quam peccator poeniteat de peccatis. Super quod Beda, sicut allegatur in Olossa; Respicere, A inquit, eius, misereri est, quia non solum cum agitur poenitentia, verum etiam vt agatur Dei misericordia necessaria est. Super quod etiam Augustinus de consensu Euangelistarum, sicut A ibi similiter allegatur; Mihi, inquit, videtur illa respectio diuinitus facta, & sicut dictum est, respice & exaudi me, & conuertere Domine, libera animam meam, ita dictum arbitror, Conuersus Dominus respexit Petrum. Idem Hypognost. 50. Si peccator sola voluntate sua praesumat mundari, non potest, imo nec ex corde compungitur; quia Petrum, nisi Dominus respexisset, nunquam poenitentia motus amare fleuisset. Poenitentia ergo res optima & perfecta, quae omnes defectus reuocat ad perfectum, sed omne datum optimum, Iacopus inquit Apostolus, & omne donum perfectum de sursum est, descendens a patre luminum. Beatus quoque Ambrosius libro nono super Lucam, Augustin. 1. contra Pelagium & Coelestium de gratia Christi, & de peccato originali recitante, sic ait, Bonae lacrymae quae culpam lauant, Denique quos Iesus respicit, plorant. Negauit primo Petrus, & non fleuit, quia non respexerat Dominus; negauit secundo, non fleuit, quia adhuc non respexerat Dominus; negauit & tertio, respexit Iesus, & ille amarissime sleuit, Legant isti Euangelium, & videant Dominum T lesum tunc intus fuisse cum a Sacerdotum principibus audiretur; Apostolum vero Petrum foris & deorsum in atrio cum seruis ad forum nunc sedentem, nunc stantem, sicut veracissima & concordissima Euangelistarum narratione monstratur. Vnde non potest dici, quod corporalibus oculis eum Dominus visibiliter admonendo respexerit, & ideo quod ibi sctiptum est, Respexit eum Dominus, intus actum est in mente, actum est in voluntate, milericordia Domini latenter subuenit, cortetigit, memoriam reuocauit, interiore gratia sua vilitauit Petrum, interioris hominis vsque ad exteriores lacrymas mouit, & produxit affectum Dicitque Isidorus 2. de summo bono 12. Quisquis peccatorum memoria compungitur adlamenta, tunc Dei visitari se sciat praesentia: Nam tunc Petrus fseuit, quando in eum Christus aspexit; vnde & in Psalmis, Respexit & commota est, & contremuit terra; gressus Dei sunt in corde hominis interioris, quando bona desideria surgunt vt cascentur mala. Patet igitur quod misericordia Dei & gratia poenitentiam antecedit, sicut causa efficiens suum effectum. Quare & ler. 3I. in persona peccatoris conuersi, Postquam, inquit, conuertisti me, rgi poenitentiam. Glossa super postquam, non ante, non per me. Et postquam ostendisti mihi. percusti femur meum, confusus sum & erubui: Glossa, postquam, non ante non per meltem Thren. vlt. Conuerte nos, Domine, ad te, & conuertemur; Glossa Conuerte nos per gratiam, & conuertemur quantum in nobis est arbitrio libertatis. Vnde, gratia Dei sum id quod sum, & gratia eius in me vacua non fuit. Cratia enim vocantis praecedit & excitat libertatem voluntatis; Nostrum est quod decidimus, Dei quod resurgimus; Homines enim caro sunt, spiritus vadens & non rediens: Non est enim volentis, neque currentis, sed miserentis Dei; Notandum tamen quod gratia Dei non conuertimur, nisi & nostra voluntate conuertamur. Nonne & hoc idem ostendebat Dominus Mosi, Exod. 33. quando dixit, Misereborcui voluero, & clemens ero in quem mihi placuit? non dicit, miserebor, & clemens ero qui hoc merugrit poenitendo, sed cu gratis voluero, & cui placuerit mihi gratis. Quam expositio. nem autorixans Apostolus ad Rom. 9. disputando de gratia & gratuita Dei voluntate, Mosi. inquit, dicit, Miserebor cui misertus ero, & misericordiam praestabo cuius miserebor. Igitur non volentis; neque currentis, sed miserentis est Dei. Et infra, Ergo cuius vult miseretur, & que vult indurat. Nonne & hoc testatur dominus Hoseae vlt. cum sic dicit, Sanabo contritiones eorum, diligam eos spontanee? Clossa, sola misericordia, quia ipse prior dilexit nos. Nonne & hoc ost quod dicit Dominus populo peccatrici Esa. 52. gratis venundati estis & sine argento redimemini? Glossa, sine argento, nullo merito vestro, sed gratuito Dei beneficio. Et quidaliud sensit Propheta dicens Deo, Pro nihilo saluos facies eos, Psal. 55. pro nihilo, pronullo scilicet merito praecedente, sed gratia tua sola? Vnde August. illud erx ponens, Nullis, inquit, eorum meritis praecedentibus saluos facies eos; Qui prius fui blasphemus, inquit, & persecutor, & iniutiosus, sed misericordiam consecutus sum. Accipiebat literas a Sacerdotibus, vt vbicunque inueniret Christianos, alligaret & adduceret. Nulla ergo huius bona merita praeces¬E serant, imo talia praecesserant, de quibus damnaretur; nihil boni atrulit, & saluus factus est. Pro nihilo saluos facies eos; non afferrent hircos, arietes, tauros, non dona & ornamentaasferteat templotuo, non aliquid de conscientia bona libaminis superfundunt, totum in illis tetrum, totum asperum, totum detestandum, & cum ad te illi nihil afferant vnde saluentur; pro nihilo saluos facies eos, id est, gratis data gratia. Qui & de gratia & lib. arbit 49. Per Spiritum Sanctum, inquit, operatur in cordibus electorum bona, qui operatus est, vt ipsa corda essent ex malis bona. Et sequitur 30. Suspicentur homines quaelibet merita bona quae putant praecedere, vt iustificentur per Dei gratiam, non intelligentes, cum hoc dicunt, nihil, aliud quam negare se gratiam. Quid aliud est, quod veritas ipsa dicit; Nemo potest venire ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit illum, Iohan. 6. Secundum istos tamen peccator primo meritorie poenitendo, potius traheret ad se Patrem & Filium quam e contra. Quid aliud intellexit Apostolus, quando dixit; Ignoras quoniam benignitas Dei te ad poenitentiam adducit? ad Rom. 2. Benignitas ergo Dei poenitentiam antecedit, efficit, & producit. Et 2. ad Tim. 2. Ne quando det illis Deus poenitentiam. Dat ergo Deus poenitentiam per gratiam praecedentem. Quae & Augustinus pertractans, 5. contra Iulianum 5. Nullum, inquit, eligit dignum, sed eligendo efficit dignum; nullum tamen punit indignum. Ait, inquis, Apostolus; Bonitas Dei ad poenitentiam te adducit; verum esse constat, sed quem praedestinauit, adducit, quamuis ipse secundum duritiam suam, & cor impoenitens, quantum ad ipsum attinet, thesaurizet sibi iram in diem irae, & reuelationis iusti iudicij Dei, qui reddet vnicuique secundum opera sua. Quantamlibet enim praebet patientiam, nisi ipse dederit, quis aget poenitentiam? An oblitus es, quod idem ipse Doctor ait; Ne forte det illis Deus poenitentiam ad cognoscendam veritatem, & resipiscant a Diaboli laqueis; sed iudicia eius sicut multa abyssus. Qui & de vera, & de falsa poenitentia, 16. Cum, inquit, opus sit non hominis, sed Dei fructifera poenitentia, inspirare eam potest quandocunque sua misericordia, & remunerare ex misericordia, quos damnare potest ex iustitia. Quod & Glossa super illud ad Timotheum superius allegatum planissime contestatur. Quare & in fine libri sancti Prosperi, pro Praedicatoribus gratiae Dei contra librum Cassiani, vbi recitantur 13. capitula excerpta de gestis habitis contra Pelagium haereticum & alijs eius libellis in Palaestina Synodo condemnata, vltimum asserebat, quod poenitentia non detur secundum gratiam & misericordiam Dei, sed secundum meritum & laborem eorum, qui per poenitentiam digni fuerunt misericordia. Vbi & consequenter inter 13 sanctiones illas 13. haereses destruentes 13a. ita dicit; Vt fateatur secundum misericordiam & gratiam Dei veniam poenitentibus dari, non secundum meritum eorum, quandoquidem & ipsa poenitentia donum Dei dixit Apostolus, vbi ait de quibusdam; Ne forte det illis Deus poenitentiam. Ex his autem patet correptio totius opinionis Pelagij generaliter & specialiter primae partis: Nunc autem contra duas partes residuas, primo generaliter. procedendum.
Asserunt enim ambae remissionem peccati & iustificationem iniusti precedere gratiam tempore vel natura. Sed secundum quod potest haberi ex vicesimo sexto huius, & secundum omnes Philosophicos & Theologicos tractatores, malum seu ipsa malitia & peccatum, malitiaque peccati non est aliquid positiuum, sed tantummodo priuatiuum. Nulla autem priuatio pellitur a subiecto, nisi per positionem habitus in subiecto, & hoc naturaliter praecedentem. Inductio namque & positio habitus est causa expulsionis & remotionis priuationis oppositae. Non enim potest priuatio aliquo modo tolli, nisi per positionem habitus repugnantis manente subiecto susceptibili vtriusque. Nam quomodo tolletur mors nisi per vitam, caecitas nisi per visum, tenebrae nisi per // sumen, nuditas nisi per vestem, aut quomodo nescientia nisi per scientiam auferetur? Quomodo ergo tolletur malitia priuatiua, nisi per positionem habitus bonitatis causaliter, & ideo naturaliter praecedentem. Sola autem charitas seu gratia est huiusmodi habitus bonitatis, ipsumue post peccatum mortale restituens, & conseruans, sicut ex praemissis apparet. Peccatum etiam est immunditia, & priuatio munditiae debitae; quare non potest tolli nisi per positionem habitus munditiae, charitatis, & gratiae praecedentem: Non enim potest tolli per actum poenitentiae sine huiusmodi habitu, quia actus poenitentiae nequaquam per se ei repugnat, & quia tunc cessante actu, rediret immunditia peccatorum. Quare & Dominus, Ezech. 36. ordinem istum mundationis insinuans; Effundam, inquit, super vos aquam mundam, & mundabimini, & dabo vobis cor nouum, & spiritum nouum ponam in medio vestri, & auferam cor lapideum de carne vestra. Glossa; Nota quod cor nouum, & epiritum nouum dat post effusionem aquae. Eundem quoque ordinem mundationis peccati per ignitum lapidem, seu per ignem, quo charitas figuratur, exprimens Esaias; Volauit, inquit, ad me vnus de Seraphim, & in manum eius calculus, vbi Septuaginta habent Carbunculus, quem forcipe tulerat de Altari, & tetigit os meum, & dixit; Ecce tetigi hoc labia tua, & auferetur iniquitas tua, & peccatum tuum mundabitur, Esaiae capitulo sexto. Super quod Glossa. dicit: Quod ille vnus sic volans est Christus a Patre missus, qui solus dimittit peccata, quae dimittit tota Trinitas; & quod ille casculus seu Carbunculus, est charitas, dicitque: Quod illud Altare est Altare, quod Iohannes vidit in Apocalypsi, quod plenum calculis ignitis est, quibus possunt peccata purgari. Et nota ordinem euidenter expressum; Tetigi, inquit, hoc, scilicet charitate labia tua, scilicet prius secundum naturam, & auferetur iniquitas tua, & peccatum tuum mundabitur. posterius, scilicet secundum naturam, quare & dicit congrue; Auferetur. Peccatum quoque est turpitudo, & priuatio pulchritudinis debitae; quare non tollitur nisi per positionem habitus pulchritudinis repugnantis; charitas autem & gratia est animae pulchritudo, vel illam restaurans. Quare & Augustinus super Psalmum 10 3um, tractatu primo, tractans illud Cantici Canticorum secundum transtationem antiquam, Quae est ista quae descendit dealbata? Dealbata, inquit, quia non per se alba, & addit; Prius, inquit, fui blasphemus, & item; Fuimus enim & nos aliquando natura filij irae sicut & caeteri, Accedit gratia illuminans & dealbans: Primo nigra fuisti, sed facta es alba ex gratia ipsius; Fuistis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino. Idem posset similiter argui, quia peccatum est iniustitia, infirmitas, & mors animae peccatricis; gratia vero iustitia, sanitas, & vita animae spiritalis, vel ipsam reportans.
Adhuc autem specialiter contra primam istarum dicentem hominem se per se a peccato mundare; vel hoc est per actum mundum vel immundum. Si per mundum ipse prius est mundus sicut ex praemissis apparet: Vnde & Matth. 23. Vae vobis, &c. qui mundatis quod p deforis est calicis & perapsidis, intus autem pleni estis rapina & immunditia? Pharisaee caece, munda prius quod intus est calicis & parapsidis, vt fiat illud quod deforis est mundum. Dicitque Apostolus ad Titum primo, Omnia munda mundis, coinquinatis autem & infidelibus nihil mundum est, sed inquinatae sunt mens eorum & conscientia. Nec per actum immundum. Quomodo namque posset immundus per suam immunditiam immundum purgare? Vnde & Ecclesiaestici 34. Ab immundo quid mundabitur? & a mendace quid verum dicetur? Talis autem qui se per se a peccatis suis // emendat, & sic gratiam promeretur, non habet orare cum caeteris Ecclesiae filijs, Miserere mei Deus secundum magnam misericordiam tuam, sed Domine, redde mihi iustitiam secundum exigentiam meritorum meorum; nec habet vlterius dicere, Et secundum multitudinem miserationum tuarum, sed iustitiarum tuarum, dele iniquitatem meam. Imo non hoc debet rationabiliter petere, cum non Deus, sed ipse iniquitates suas deleat, sicut dicit: Quare nec habet consequenter orare, Amplius Iaua me, &c. Asperges me Domine, hysopo & mundabor, &c. Talem quoque non oportet aliquod participium vendicare benedicti sanguinis Iesu Christi, qui pro multis erat effusus in remissionem peccatorum, sicut Euangelia & tota Dei Ecclesia contestantur: Potest enim se per se mundare. Non sic autem, non sic Dominus ipse sentit, cum per Esaiam 43. ita dicit, Ego sum, ego sum ipse qui deleo iniquitates tuas, Ego sum, inquit, ego sum ipse, scilicet discretiue, sic vt testantur Grammatici, id est, ego, & nullus alius, qui deleo iniquitates tuas: Ipse enim est Agnus Dei qui tollitpeccata mundi. Ioan. 1. & peccata mundi icut Ecclesia tota canit. Quare & Theophilus sicut allegatur in Glossa, Quare, inquit, non dixit peccata mundi, sed peccatum? vt videlicet per hoc quod dixit peccatum, vniuersaliter peccatum videretur innuere, sicut consueuimus dicere, quod homo eiectus est de paradiso. id est omne genus humanum. Docetque Aug. super illum locum sermone 40. quod vtrumque istorum, Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi, debet accipi discretiue modo praedicto. Qui etiam sicut allegatur in Canone de Consecrat. dist. 4. Nemo. & 4. sentent. Lumbardi dist. 18. Nemo, inquit, tollit peccata mundi nisi Christus, qui est Agnus tollens peccata mundi. Cui & simile est illud infra, eodem, Hic est qui baptixat in Spiritu Sancto, quod & similiter intelligit Aug. ibi sermone 50. historia scholastica, alijque Doctores, Hic scilicet, & non alius, sed hic solus; quibus & consonat illud Actor. 15. Qui nouit corda Deus testimonium perhibuit dans illis Spiritum Sanctum, &c. fide purificans corda eorum, & alia loca multa. Quare & Aug. in sermone de remissione peccatorum, sicut allegatur in Can. 1. q. 1. Vt euidenter. Vt euidenter, inquit, ostenderet Dominus, a Spiritu Sancto, quem donauit suis fidelibus, dimitti peccata, non meritis hominum, quodam loco sic ait, Accipite Spiritum Sanctum, & continuo subiecit, Si cui dimiseritis peccata, remittuntur ei, hob est, Spiritus Sanctus dimittit, non vos. Idem super illud Ioan. 20. Accipite Spiritum Sanctum, Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, & quorum retinueritis, retenta sunt, part. 2. homilia 67. seu I2I. totius, sic ait; Ecclesiae charitas quae per Spiritum Sanctum diffunditur in cordibus nostris, participum suorum peccata dimittit; Eorum autem qui non sunt eius participes, tenet; ideo postea quam dixit, Accipite Spiritum Sanctum, hoc continuo de peccatorum remissione, ac detentione subiecit. Quare & dicit Propheta, Emitte Spiritum tuum, & creabuntur, & renouabis faciem terrae, Psalmo 103. Super quod Aug; Pauperes, inquit, spiritu noluerunt habere spiritum suum, habebunt spiritum Dei; hoc enim dixit, Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis. Emittes spiritum tuum & creabuntur: Ipsius enim figmentum sumus, dicit Apostolus creati in operibus bonis. A spiritu eius accepimus gratiam, vt iustitiae viuamus, quia ipse est qui iustificat impium. Auferes spiritum eorum, & deficient; emittes spiritum tuum & creabuntur, & innouabis faciem terrae, id est, nouis hominibus confitentibus se iustificatos esse, non a se iustos, vt gratia Dei sit in illis. Vide quales sint; quibus innouata est facies terrae. Paulus dicit; Plus enim illis omnibus laboraui. Quid est Paule? attende si tu sis spiritus tuus; Non ego inquit, sed gratia Dei mecum. Quid ergo, quia cum abstulerit spiritum nostrum, in puluerem nostrum conuertimur, vtiliter intuentes infirmitatem nostram, vt accepto eius spiritu recreemur. Dicit quoque Propheta; Benedixisti Domine terram tuam, auertisti captiuitatem Iacob, remisisti iniquitatem plebis tuae, operuisti omnia peccata eorum, Psal. 84. Cui & concorditer Augustinus super illud Psalm. 3I. Beati, quorum, &c. Psalmi inquit, titulus intelligentiae vocatur. Prima ergo intelligentia vt noueris te peccatorem; consequens intelligentia est, vt cum ex fide per dilectionem bene coeperis operari, nec hoc viribus tuis, sed gratiae Dei deputaueris, quia totum gratiae eius deputatur, non meritis nostris; Beati, quorum remissae sunt iniquitates, & quorum tecta sunt peccata; si texit Deus peccata, noluit aduertere. Vbi & Ieronymus; Quibus Deus dimittit peccata, tegit. Quibus autoritatibus recitatis a Petro, 4a Sentent. Dist. 18. Ex his, inquit, aperte ostenditur, quod ipse Deus poenitentem soluit a debito poenae, & tunc soluit, iquando intus illuminat inspirando cordis veram contritio nem; cui sententiae ratio suffragatur, & autoritates attestantur. Nemo enim de peccato vere compungitur, habens cor contritum & humiliatum nisi in charitate; qui autem habet charitatem, dignus est vita; Nemo autem simul dignus est vita & morte, non est igitur tum ligatus debito aeternae mortis. Filius enim irae esse desinit, ex quo diligere & poenitere caepit; Solus ergo Deus hominem interius mundat a macula peccati, & a debito aeternae poenae soluit, qui per Prophetam ait; Ego solus deleo iniquitates & peccata populi. Et infra, vatia Doctorum sententia recitata; Ecce, inquit, quam varia a Doctoribus traduntur, & in hac tanta varietate quid tenendum? hoc sane dicere ac sentire possumus, quod solus Deus dimitrit peccata & re tinet, & tamen Ecclesiae contulit potestatem soluendi ac ligandi: sed aliter ipse soluit vel ligat, aliter Ecclesiae. Ipse enim per se tantum ita dimittit peccatum, quia & animam mundat ab omni interiore macula, & a debito aeternae mortis soluit; Et addit infra; Ostensum est, inquis, qualiter Sacerdotes dimittunt peccata vel retinent, & tamen retinuit sibi Deus potestatem quandam singularem dimittendi vel retinendi, quia ipse solus per se debitum aeternae mortis soluit, & animam interius purgat. Talis quoque non eget alio Saluatore vel medico scilicet sesu Christo: Potest enim seipsum saluum facere, & sanare; imo nec medicus iste quenquam saluat a peccato vel sanat, sed quilibet semetipsum: Frustra ergo venit quaerere, & saluum facere quod perierat, Luc. 19. Frustra vocatum est nomen eius Iesus, id est, salutaris vel Saluator, cum nemini sit causa salutis, sed quilibet sibiipsi. Iste ergo molitur extinguere, seu peruertere nomen Christi. Non sic autem, non sic, sed potius nomen suum conuertat, & qui fuit Pelagianus, fiat Christianus; qui fuit discipulus Pelagij in perfidiae Pelago naufragantis, fiat discipulus Iesu Christi a peccati Pelago liberantis. Quare & Angelus Domini dixit Ioseph; Vocabis nomen eius Iesum, ipse enim saluum faciet populum a peccatis eorum, Math. I. Cui & concorditer Petrus repletus de spiritu sancto, de Domino Iesu Christo, dixit, quod non est in aliquo alio salus; nec enim nomen aliud est sub coelo datum hominibus, in quo oporteat nos saluos fieri, Act. 4. Quod & bene videns Prophera; Tues, inquit, ipse Rex meus, & Deus meus, qui mandas salutes Iacob, Psalmo 43. & supra 26. Dominus, inquit, illuminatio mea, & salus mea. Et infra 40. Sana animam meam, quia peccaui tibi; Et inferius, 107: qui sanat omnes infirmitates. Quare & Ierem. 17. Sana, inquit, me Domine, & sanabor; sal uum me fac, & saluus ero; quibus & multa similia occurrunt saepissime in Scriptura. Item sicut tangebatur superius: Quomodo potest mortuus mortuo vitam dare? mortuus mortuum sus citare? Nullus enim potest facere opus vitae, nisi habeat prius vitam, quilibet autem peccator mortaliter, est spiritualiter mortuus. Quis etiam hominum praesumit de se tantum, vt possit corporaliter mortuum coporaliter suscitare? quis ergo praesumet se posse spiritualiter mortuum, spiritualiter suscitare, cum hoc sit tantum vel magis, sicut spiritus & vita spiritualis est tantus seu tanta, vel major corpore, corporalique vita? Vnde Anselmus de lib. arb. 10. Cum, inquit, libera voluntas deserit rectitudinem, seruit peccato per impossibilitatem per se recuperandi eam. Sic ergo sit spiritus vadens & non rediens, quoniam qui facit peccatum, seruus est peccati. Quippe sicut nulla voluntas, antequam haberet rectitudinem, potuit eam Deo non dante, capere ita cum deserit acceptam, non potest eam, nisi Deo reddente; recipere; Et maius miraculum aestimo, cum Deus voluntati desertam reddit rectitudinem, quam cum mortuo vitam reddit amissam: Corpus enim necessitate moriendo non peccat, vt vitam nunquam recipiat; voluntas vero per se rectitudinem deserendo, meretur vt illa semper in¬ sigeat. Idem secunto, Cu Deus homo decimo serto. Qirabilius inquit, Deus resfaura. uit humanam naturam, quam // infrituit (Aequaliter enim vtrunque Deo facile est) sed homo antequam esset, non peccauit, vt fieri non deberet; postquam vero factus est, peccando meruit, vt quod & ad quod factus erat, perderet;tanto ergo mirabilius Deus illum restituit quam instituit, quanto hoc de peccatore contra meritum, illud non de peccatore nec contra meritum fecit. Chrysostomus quoque sicut allegatur in Glossa super illud Luc. 5. Quid est facilius dicere, dimittuntur tibi peccata tua, an dicere, surge & ambula? Palam, inquit, est quia consolidare corpus facilius est; quanto namque nobilior est anima corpore, tanto est excellentior absolutio criminum. Verum quia illud non creditis, eo quod lateat, adijciam quod minus est, apertius tamen, quatenus quod est magis occultum per hoc demonstretur. Quibus & concorditer Augustinus super illud Psalmi 9. Narrabo omnia mirabilia tua; Narrat, inquit, omnia mirabilia Dei, qui ea non solum in corporibus palam, sed in animis inuisibiliter quidem, sed longe sublimius, & excellentius fieri videt. Nam terreni homines, & occulis dediti magis mirantur resurexisse in corpore Lazarum mortuum, quam resurrexisse in anima persecutorem Paulum. Dicit quoque Propheta loquens ad Deum, Nunquid mortuis faciet mirabilia, aut medici suscitabunt, & confitebuntur tibi? Nunquid narrabit aliquis in sepulchro misericordiam tuam, & veritatem tuam in perditione? Nunquid cognoscentur in tenebris mirabilia tua, & iustitia tua in terra obliuionis? Psal. 87. Quid autem haec aliud significare videntur, nisi quod solus Deus facit mirabilia spiritualiter, mortuos & sepultos, perditos & oblitos sua praeueniente gratia suscitando; Vnde Augustinus primum horum versuum exponendo Medici, inquit, Ecclesiastici, quamuis non de suo curent, quia nec Medici corporis curant de suo, tamen quantumlibet per fidele ministerium opitulentur saluti, viuentes curare possunt, non mortuos excitare de quibus dictum est, Nunquid mortuis faciet mirabilia? Nimis enim occulta Dei gratia est, qua hominum mentes quodammodo reuiuiscunt, vt possint a quibuslibet eius ministris praecepta sanitatis audire; quam gratiam commendat in Euangelio dicens, Nemo potest venire ad me, nisi Pater qui misit me, traxerit eum, & paulo post, Propterea dixi vobis, quia nemo potest venire ad me, nisi fuerit ei datum a Patre meo. Supra dixerat, Sed sunt quidam ex vobis qui non credunt, & tanquam huius rei causam exponens, Propter ea, inquit, dixi vobis, quia nemo potest venire ad me, nisi ei fuerit datum a Patre meo. vt ostenderet etiam ipsam fidem, qua credit, & ex morte sui cordis anima reuiuiscit, dari nobis a Deo. Quantumlibet ergo ex ipsa, excellentes verbi praedicatores, & veritatis etiam per miracula suafores tanquam magni medici agant cum hominibus, si mortui sunt, & tua gratia non reuixerint; Nunquid mortuis facies mirabilia, aut medici resuscitabunt, & hi quos exuscitabunt, confitebuntur tibi? haec enim confessio indicat viuos. Nam sicut alibi scriptum est, A mortuo velut qui non sit, perit confessio, qui & ad eandem sententiam sequentes versus exponit, super tertium ita dicens; Nec medici impios suscitabunt vt confiteantur tibi in quibus occulta tua gratia non operatur, qua trahantur vt credant, quia nemo venit ad me, I nisi quem tu attraxeris. Petrus insuper 4. Sent. dist, 18. dicit quod purgationem animae a macula peccati, solus Deus facit, qui solus suscitat animam & illuminat, quod Sacerdotes nequeunt qui tamen sunt Medici animarum. Vnde Propheta, Nunquid Medici suscitabunt & confitebuntur tibi? Item Ecclesiastici decimo septimo; A mortuo quasi nihil, perit confessio, vel secundum aliam transtationem, A mortuo velut qui non sit, perit confessio. Qui ergo confitetur peccatum, non quia confitetur, est viuus. Non enim potest mortuus facere opus vitae, sed prius saltem natura est viuus, & ideo efficit opus vitae. Istam quoque sententiam roborat expositio Sancti Augustini superius allegata. Qui & de verbis Domini Sermone octauo. Confitentur, inquit, siue laudantes Deum, siue accusantes nos ipsos. Pia est vtraque confessio, siue cum te reprehendis qui non es sine peccato, siue cum illum laudas qui non potest habere peccatum. Si autem bene cogitemus, reprehensio tua laus ipsius est? Quare enim iam confiteris in accusatione peccati tui, in accusatione tui ipsius, quare E confiteris nisi quia ex mortuo factus es viuus. Scriptura, quippe ait, A mortuo quasi qui non sit, perit confessio. Si perit a mortuo confessio, qui confitetur, viuit; Et si peccatum confitetur, vtique a morte reuixit. Si peccati confessor reuixit a morte; quis eum suscitauit? Nullus mortuus est sui ipsius suscitator; quis eum suscitauit? Nisi qui remoto lapide clamauit, dicens, Lazare prodi foras. Quid est autem foras prodire, nisi quod occultum erat, foras prodere? qui confitetur, foras prodit; Foras prodire non posset nisi viueret, viuere non posset nisi Dei vocatio esset. Dicitque Bernardus De gratia & libero arbitrio 23. Ait Apostolus, Quid habes quod non accepisti? creatis, sanaris, saluaris, quid horum tibi ex te O homo? quid horum non impossibile libero arbitrio, nec creare qui non eras, nec iustificare peccator, nec mortuus poteras teipsum resuscitare; vt caetera praetermittam bona, quae aut sanandis necessaria sunt, aut saluandis reposita. Quod dicimus de primo, patet & vltimo, sed & de medio nemo dubitat, nisi qui ignorans Dei iustitiam, & suam volens constituere, iustitiae Dei non est subiectus: Quid enim agnoscis creantis potentiam, saluantis gloriam, & sanantis ignoras iustitiam? Sana me, ait, & sanabor, saluum me fac, & saluus ero, quoniam laus mea tu es. Iustitiae Dei iustitiam agnoscebat, a quo sperabat aeque tam saluanm a peccato, quam a miseria liberari, ideo illum & laudem suam, non se meritostatuebat. Quis est qui est, qui ignorat Dei iustitiam? quis seipsum iustificat? quis est qui seipsum iustificat? qui merita sibi aliunde praesumit quam a gratia. Caeterum qui fecit, quod saluater, etiam dat vnde saluet. Ipse merita, inquam, donat, qui fecit quibus donaret. Et sequitur 24. Igitur qui recte sapiunt triplicem confitentur operationem, non quidem libertarbitrij, sed diuinae gratiae in ipso, siue de ipso; prima, creatio; secunda, reformatio; tertia, est conlummatio. Siquidem quod non erat, in illo creari oportuit, quod erat, per formam reformari deiformem, membra non perfici nisi cum capite. Ex his apparet, quod solus Deus viuificat, & resuscitat per gratiam mortuos per peccatum: Quod bene aduertens Prophera; Viuificabis, inquit, nos; & nomen tuum inuocabimus, Psalmo 70. Viuificabis nos, ita solus vitam gratiae inspirando, & hoc primo, & viuificati nomen tuum inuocabimus viua inuecatione secundo. Et infra 84. Deus, tu conuersus, vel secundum aliam literam conuertens, viuificabis nos; tu, inquam, singulariter, discretiue conuersus ad nos per beneficium gratiae, seu conuertens, viuificabis nos. Et infra II8. In aequitate tua viuifica me, inaequitate, in quam tua, non mea; vbi habet litera Augustini; In iustitia tua viuifica me. Super quod dicit; Non in mea, sed in tua iustitia viuifica me, hoc est, charitate; quia in me vnde morerer, habui; vnde autem viuam, non inuenio nisi in te. Et infra; Secundum misericordiam tuam viuifica me, & custodiam testimonia oris tui; Secundum misericordiam tuam, non secundum iustitiam meritorum viuifica me, & hoc primo, & custodiam testimonia oris tui secundo, Quare & Medicus noster, salus, & vita; Sicut, inquit, Pater suscitat mortuos, & viuificat, sic & Filius quos vult, viuificat, Iohan. 5. Hi ergo suscitant spiritualiter mortuos, non mortui semetipsos, &c. hoc gratuita voluntate, non pro suscitatorum merito praecedenti, Filius, inquit, quos vult, viuificat, non eos qui viuificari merentur. Solus enim Deus potest de lapidibus, de lapideis hominibus, frigidis, siccis, & duris, filios Abrahae suscitare, sicut ex Matthaeo & Luc, tertio, sciri potest: Tertium autem praedictorum errorum sufficienter rectificant praelibata.
Secunda autem opinio principalis, affirmans gratiam naturaliter praecedere remissionem peccati, & iustificationem imusti, hifariam dispertitur: Aliqui namque dicunt, quod gratia secundum id quod est absolute, praecedit remissionem peccati, & iustificationem iniusti, non autem in quantum est gratia, sed sic subsequitur hanc & illam: Alij vero ponunt, quod gratia in quantum est gratia, naturaliter haec praecedit. Prima autem istarum discordat parum vocaliter a principali opinione Pelagij recitata, realiterque concordat; quae ideo potest corrigi sicut illa, accipiendo gratiam & caeteros terminos requisitos cum reduplicatione ad mentem Scripturae Canonicae & Doctorum. Quae & posset alijs vijs quamplutibus ad veritatem reduci: sed quia videtur nimium puerilis, non est ei viriliter resistendum; aetas enim prouectior, & intellectus maturior hanc fugabit. Habentes autem intellectum, & sensus magis digestos, ponentesque gratiam in quantum est gratia praecedere remissionem peccati, & iustificationem iniusti, dupliciter variantur: Aliqui namque dicunt gratiam praecedere iustificationem mediate, alij vero immediate. Primi quippe istorum affirmant, Deum primo naturaliter gratis infundere gratiam peccatori, ipsumque peccatorem secundo ordine naturae elicere aliquem actum purgatiuum peccati, & sic per actum huiusmodi mediantem mereri, & consequi remissionem peccati: Et isti circa actum illum medium diuersimode sentientes, in quinque fectas diuiduntur vlterius speciales. Prima existimat, quod ille actus medius purgatiuus sit cordis contritio; Secunda, quod sit oris confessio; Tertia, quod sit absolutio; Quatra, quod sit operis satisfactio; Quinta, quod sit poenitentia facramentalis, qualis in Ecclesiae celebratur in tegra & perfecta: non enim putant sufficere aliquam partem solam. Prima quidem istarum, quae videtur subtilior caeteris, opinatur Deum primo naturaliter dare gratis gratiam peccatori; ipsumque peccatore secundo ordine nature diligere gratis Deu; & tertio naturaliter poenitere, & per hec mereri remissionem peccati, offensae diuinae, poene aeterne, amicitiam diuina, & vita eternam, sicque quarto ordine naturali percipere dimissionem peccati, quinto remissionem offensae diuinae, sexto relaxationem poenae aeternae, septimo reconciliationem amicitiamque diuinam, octauo vitam aeternam, licet haec omnia tempore, seu instanti temporis potius simul fiant. Hanc autem opinionem videntur Doctores quamplurimi profiteri, quibus & consentire videtur Glossator de cretorum super principium primae distinctionis de poenitentia, materiam istam tractans: Dicit enim quod gratia praecedit contritionem tanquam causa, & contritio remissionem similiter sicut causa. Et infra, Nota, inquit, quod haec omnia simul sunt tempore, iustificatio, contritio, dilectio, remissio, sed quaedam tamen ex his naturaliter praecedunt, & priora sunt natura: Necesse enim habeo intelligere quod prius quis habeat gratiam quam conteratur; praecedit ergo gratia, sequitur dilectio, quoniam qui gratiam habet, diligit, quam sequitur contritio; qui enim diligit conteritur; sequitur remissio; qui enim conteritur ei remittitur. Autoritates autem plurimae, quas illa prima distinctio de poenitentia recitat Gratianus, & Petrus 4. sentent. dist. 17. quarum & aliquae pro Pelagianis superius recitantur, videntur plane testari, peccata per solam contritionem dimitti. Quibus & ratio suffragatur; // Aliter enim videretur superfluum conteri de peccatis; cum etiam poenitere sit liberum homini, posset accepta gratia non poenitere, & ita esse iustificatus & iustus sine aliqua poenitentia post vel ante: Verum istam opinionem videntur corripere rationes per viam meriti contra primam opinionem Pelagianorum praemissae. Hanc etiam corrigunt rationes per viam vitae & mortis, sanitatis & infirmitatis, bonitatis & malitiae arboris siue terrae, & aliae similes contra Pelagianos adductae. Dilectio namque & contritio, quibus peccator meretur remissionem peccati, sunt opera viua, sana, & bona; quare & ipse prius natura est viuus, sanus, & bonus, sicut superius plenius est deductum, sicut & euidenter testantur Anselmus de Concordia 9. Augustinus I. // ad Simplicianum 24. sicut tangebatur superius, & trigesimum nonum plenius allegauit. Item sicut per vigesimum sextum huius patet, & per omnes Doctores concorditer, peccatum seu peccati malitia non est aliquid positiuum, sed tantummodo priuatiuum, & non contritionis nec alicuius actus omnino, quia tunc cessante actuali contritione, vel illo alio actu quocunque, statim rediret peccatum. Est igitur priuatio habitus alicuius, qui ei opponitur positiue, & hoc immediate in subiecto disposito, sicut lux & tenebrae: Iste autem habitus oppositus immediate peccato est gratia, per gratiamue suppletur, vel gratia necessario ipsum immediate restituit peccatori; aliter enim posset quis simul esse in gratia, & in peccato mortali, quod praeostensis repugnat. Cratia ergo infusa immediate deletur peccatum, sicut per lucem tenebrae immediate toliuntur; vel statim gratia immediate restituit habitum oppositum immediate peccato, qui immediate per se tollit peccatum; sicque gratia, tantum illo habitu mediante rollit peccatum, sicut Sol tenebras aeris, tantum suo radio mediante: Non ergo actu dilectionis aut contritionis causaliter & naturaliter mediante. Item gratia est prior naturaliter contritione, & contritio non est eius effectus necessarius, nec ipsam necessario inseparabiliter consequens, quia tunc omnis recipiens & habens gratiam semper necessario poeniteret, quod constat esse falsum de Sanctis Angelis, de hominibus ante Iapsum, de paruulis baptixatis post Iapsum, de sanctis adultis in vita habentibus gratiam Dei semper, non dolentibus tamen semper, & de Domino Iesu Christo. Potest ergo gratia peccatori infusa pro tunc esse sine actu contritionis in ipso, sicut & post, sicuti etiam alij habitus infusi, possibilesque infundi, puta intellectuales & morales sine actibus proprijs esse possunt, praesertim cum contritio sit actus spontaneus liberae voluntatis. Cum etiam gratia & contritio sint duo effectus Dei in corde contrito, & gratia prior natura, & contritio posterior, nec inseparabiliter ipsam sequens; quod si ponatur in esse, cum secundum hypothesin peccatum non tollatur nisi per actum contritionis, erit peccator simul in gratia & in peccato mortali; vel si in hoc casu peccatum tollatur sine actu contritionis, hoc est per aliquem habitum, oppositum immediate peccato, qui est gratia, vel immediate allatus per gratiam, sicut superius tangebatur; quare & prius similiter tollebatur: Habitus enim semel immediate op positus per se & essentialiter alicui priuationi, semper opponitur ei similiter, sicut ex secundo huius potest haberi. Siquis autem respondeat quod gratia non est habitus ille oppositus immediate peccato, nec illum immediate restituit, sed aliquo medio mediante; illud aliud vel est habitus, vel actus; Non actus propter praemissa; & quia ista respoisio defendit dicentem in casu praemisso peccatum deleri sine contritione, & actu peccatoris priori; Nec rationabiliter dici potest, quod illud sit habitus; quis enim est ille? Ille etiam habitus vel necessario & inseparabiliter consequitur gratiam, vel contingenter & separabiliter: Si contingenter & separabiliter possibile est quod gratia infusa sit sine illo; & quod peccator sit simul in gratia, & in peccato mortali, sicut superius est argutum: Si necessario & inseparabiliter, eadem ratione ab initio fuisset dicendum habitum oppositum immediate peccato, immediate consequi gratiam: Per hoc enim in nullo minuitur sed auge¬ tur potius difficultas, sicut facile est videre. Item quaelibet forma, & quilibet habitus naturalis, moralis, & intellectualis immediate denominat suum formatum & habituatum, sicut immediate opponitur priuationi huius formae, seu habitus, circa suum subiectum dispositum, puta lux lucidum, iustitia iustum, sapientia sapientem, & ita de alijs vniuersis. Curigitur gratia & charitas non immediate denominat quenquam gratum, & charum, maxime cum esse gratum & non esse gratum, seu esse non gratum, siue ingratum, sicut charum & acharum, circa subiectum dispositum, puta circa creaturam rationalem, sint immediate opposita priuatiue? Cur etiam gratia, seu charitas quae est vita spiritualis, sanitas, & pulchritudo habentis non immediate denominat ipsum viuum spiritualiter, sanum, & pulchrum; sicut vita, sanitas, & pulchritudo cuiuspiam naturalis denominat naturaliter ipsum talem? Cur etiam gratia non immediate efficit & denominat magnos gratos, sicut facit paruulos baptizatos, sicut & primos homines, si fuerunt creati in gratia, vel ante peccatum, gratiam habuerunt, sicuti etiam Angelos, cum secundum illud vulgatum Philosophi, Vnum in quantum vnum natum sit facere semper vnum. Item ad inductionem peccati mortalis statim immediate consequitur expulsio gratiae; quare & eodem modo e contra simili ratione, Hanc etiam opinionem rectificant Autoritates praemissae, dicentes, Peccatorem iustificari per gratiam Dei gratis, non ex operibus, aut meritis praecedentibus peccatoris, quod & Autoritates & rationes quamplures contra opiniones Pelagianorum praemissae concorditer atrestantur: Haec eadem opinio propter multa alia eius dicta, posset & multipliciter aliter castigati. Secunda dictarum sectarum tali innititur rationi: Si ante oris confessionem dimittantur peceata, non est necessarium confiteri: Qua etenim ratione tenetur homo confiteri pec cata, quae non dubitat esse dimissa? Cur etiam non similiter teneretur baptizatus adultus nouiter confiteri peceata in baptismo dimissa, quod nullus dubitat esse falsum? Quare & Dominus praecipit, dictu prior iniquitates tuas, vt iustificeris Esaiae 43. secundum Transtationem Septuaginta, vt recitat ibi Glossa. Augustinus quoque super illud Psalmi 74i. Confitebimur tibi Deus, confitebimur, & inuocabimus nomen tuum, Confitere, inquit, & inuoca. Confitendo enim mundas teipsum, quo veniat inuocatus, Ante inuocationem praecedit confessio, confessio tua te mundat. Qui & super illud Psalmi 95. Confessio & pulchritudo in conspectu eius, Pulchritudinem, inquit, amas? Vis esse pulcher? confitere; non dixit pulchritudo, & confessio, sed confessio & pulchritudo: Foedus eras? confitere vt sis pulcher: Peccator eras? confitere, vt sis iustus; confessio & pulchritudo in conspectu eius. Confiteantur enim peceata sua, vomant mala quae auide vorauerant, non redeant ad vomitum suum sicut canis immundus, & erit confessio & pulchritudo. Amamus pulchritudinem, prius eligamus confessionem, vt sequatur pulchritudo. Istam quoque sententiam plane testatur expositio Augustini super illud Psalmi 103. Confessionem & decorem induisti;; & super illud Psal. 84. Iustitia ante eum ambulabit &c. superius recitata. Dicitque Ambrosius in libro de Paradiso sicut allegatur de poenitent. dist. 1. Alij e contra, & 4. sent. Petri, dist. 17. Non potest quisquam iustificari a peccato nisi fuerit ante confessus: Qui & in sermone quadragesimae, sicut eisdem locis similiter allegatur; Confessio, inquit, animam a morte liberat, confessio aperit paradisum, confessio spem salutis tribuit. Item August. de vera & falsa poenitentia 13. & allegatur locis praedictis, In hoc, inquit, quod poenitens per se ipsum dicit Sacerdoti, & erubescentiam vincit timore offensi, sit venia criminis: Fit enim veniale per confessionem, quod criminale erat inoperatione; vtroque etiam loco praedicto multae Autoritates similes recitantur. Verum correptio huius sectae ex correptione sectae prioris sequitur euidenter: Si namque cordis contritio procedens a gratia non praecedit deletionem peccati, multo magis nec oris confessio cum haec sit posterior. Per eadem quoque per quae reducta fuerat prima secta potest & secunda reduci. Peccatum enim est priuatio quaedam tantum, & non confessionis nec alicuius actus, quia tunc cessante confessione, vel illo actum, redirer peccatum: Est igitur priuatio habitus alicuius, qui vel est gratia, vel per gratiam restitutus, sicut superius est ostensum, & hoc ante confessionem nedum natura, sed tempore, quando gratia ingrato gratis infunditur, & conteritur de peccatis, sicut & praehabita manifestant. Item si peccatum mortale non deleretur ante oris confessionem in peccatore recipiente gratuitam gratiam & contrito, volenteque confiteri, & Confessorem diligenter & diu quaerente, starent diu simul gratia & peccatum mortale, quod erat superius reprobatum. Quis etiam Catholicus dubitat in peccatore ex gratia iam infusa debite poenitente, & confiteri volente, ac confessionem diligenter quaerente, peccata ante confessionem dimitti, ipsumque, si moriatur in via versus Sacerdotem, saluari; & si huic sic mortuo ante confessionem dimittantur peccata, cur non similiter si vixisset donec ad Sacerdotem venisset? cur non similiter alteri simili non morienti in via, sed vsque post con¬ fessionem viuenti? quae ratio diuersitatis? quae causa varietatis caeteris paribus circa istos? Hoc autem & illi decem viri leprosi, qui ad iussionem Dominicam dumirent quaerere Sacerdotes vt se eis ostenderent, sunt mundati, de quibus Luc. decimo septimo, Iucide manifestant. Quod etiam euidenter ostendit ille leprosus, quem Dominus primo, manu tetigit, & mundauit, & postea praecepit, vt ostenderet se Sacerdotibus, & offerret quod praecepit Moses in testimonium illis offerri, sicut Matth. 8. & Marc. 1. plenius recitatur. Ostenderet, inquam, se per Confessionem oris, & offerret quod praecepit Moses per satiffactionem operis, quod lex iubet. Quis etiam dubitat infidelem adultum ad praedicationem fidelis conuersum corde, & credentem in Christum, volentem baptizari, & quaerentem diligenter Baptistam, etiam ante baptismum aquae, baptismo flaminis a mortalibus omnibus baptizari, & si sic decedat, saluari, sicut satis ostenditur quarto Sent. Petri distinct. 4. Et extra, de naptismo & eius effectu: Debitum. Cur ergo non similiter in Baptismo poenitentiae salutaris?, Hoc idem probatur multipliciter, De poenitent. distinct. 1. per leprosos praedictos, & Autoritates ac rationes quamplurimas efficaces: Verum est tamen quod Gratianus arguit pro, & contra, & neutram partem affirmat, sed Lectoris iudicio derelinquit, sicut capitulo penultimo ciare patet. Autoritates vero & rationes pro sententia prima ibi adductae efficaciter illam prouant; quae autem ad oppositum adducuntur, quaedam magis probant propositum si inspiciantur subtiliter, quaedam procedunt contra negligentes seu contemnentes oris Confessionem, & propositum confitendi, sicut totum patet ibi per Glossam, & per Petrum 4. Sentent. distinct. 17. vbi & sententiam istam probat & tenet. Tertia secta se fundat in clauium potestate. Non enim falso aut frustra Dominus dixit Petro, Tibi dabo claues Regni Coelorum; Et quod cunque ligaueris super terram, erit ligatum & in Coelis; Et quodcunque solueris super terram, erit solutum & in Coelis, Matth. 16. Qui & generalius, Quorum, inquit discipulis congregatis, remiseritis peccata, remirtuntur eis, & quorum retinueritis, retenta sunt, Iohan. 20. Quis etiam Christianus ignoret, vicarium Christi in terris, & alios inferiores praelatos & Sacerdotes minores virtute harum clauium a peccatis absoluere poenitentes? asiquos vinculo excommunicationis ligare, & aliquos soluere? Alias quoque vt arguit, superfluum esset absolui. Haec autem secta ad intellectum Sectatorum stare non potest: Si enim neque cordis contritio, neque oris confessio praecedit deletionem, peccati, sicut superius est ostensum, multo magis nec absolutio Sacerdotis, cum haec, si fiat legitime, sit post illas. Potest quoque secta haec corrigi sicut proxima est correcta. Quare & Petrus 4. Sentent. Dist. 18. Probat & tenet peccata esse deleta ante absolutionem a Sacerdote impensam. Item si in absolutione Sacerdotis dimittantur peccata, vel Sacerdos per absolutionem suam ea dimittit, vel Deus ad absolutionem illius. Sacerdos autem non proprie delet peccata, sed solus Deus sicut superius est ostensum: Vnde & Ambrosius, sicut allegatur, 4. Sentent. Petri, Dist. 18. & de Poenitent. Dist. 1. Alij e contra. Verbum, inquit, Dei dimittit peccata, Sacerdos est Iudex, Sacerdos quidem officium suum exhibet, sed nullius potestatis tura exercet. Dicitque Hieronymus sicut allegatur in Glossa, super illud Matth. 16. Quodcunque ligaueris, &c. & 4. Sent. Petri, dist. 18. Istum locum Episcopi & Presbyteri non intelli gentes, aliquid sibi de Pharisaeorum assumunt supercilio, vt vel damnent innocentes, vel nolucre se noxios arbitrentur, cum apud Deum non sententia Sacerdotum, sed reorum vita quaeratur. Legimus in Leuitico de leprosis vbi iubentur ostendere se Sacerdotibus, & si lepram habuerint, tunc a Sacerdote immundi fiant, non quod leprosos, Sacerdotes faciant, & immundos; sed quod habeant notitiam leprosi & non leprosi, & possint discernere qui mundus, quiue immundus sit. Quomodo igitur ibi leprosum Sacerdos immundum facit, sic & hic alligat vel soluit Episcopus vel Presbyter. Quis etiam vel leuiter aestimabit Sacerdotem absoluendo exterius, creare interius gratiam in anima peccatoris purgatotiam peeccatorum, sicut superius est ostensum? Quare & Dominus praecepit per Mosen, Aaron, & filijs eius, dicens; Sic benedicetis filijs Israel, & dicetis eis; Benedicat tibi Dominus, & custodiat te; ostendat Dominus faciem suam tibi, & misereatur tui: Conuertat Dominus vultum suum ad te, & det tibi pacem; Inuocabunt nomen meum super filios Israel, & ego benedicam eis, Numer. 6. Ego, inquit, scilicet solus benedicam eis, id est, effectum benedicti onis, scilicet gratiam, augmentumue gratiae intrinsecus dabo eis. Nec Deus ad absolutionem Sacerdotis, semper tribuit gratiam, vel dimittit peccata. Hujusmodi namque clauigeri harum coelestium clauium possunt aliquoties delirare, ligando scilicet putatiue & eorum iudicio aliquos, qui secundum veritatem & Dei iudicium, a peccati vinculo sunt soluti, & soluendo similiter aliquos, qui veraciter sunt ligati. Quare & Origenes sicut recitat eum Petrus, 4. Sentent. Dist. 18. sic ait, Exiit quis a charitate, a fide, a veritate; per hoc exiit de castris Ec¬ clesiae. etiamsi Episcopi voce non abijciatur, sicut e contra: aliquis non recto iudicio foras mittitur, sed si non egit vt mereretur exire nihil laeditur. Interdum enim qui foras mitticur, intus est, & qui foras est intus videtur retineri, quod & plane testatur Ieronymus superius allegatus. Quare & Petrus 4. Sentent. distinct. 16. recitato dicto Ieronymi immediate subiungit; Aperte hic ostenditur, quod non sequitur Deus Ecclesiae iudicium quae per surreptionem interdum, & ignorantiam quandoque iudicat; Deus autem iudicat semper secundum veritatem, & in remittendis, & in retinendis culpis. Cui & concorditer Innocentius tertius; Extra de sententia excommunicationis; A nobis saepe quaesitum. Iudicium, inquit, Dei veritati, que non fallit, neque fallitur, semper innititur; iudicium autem Ecclesiae nonnunquam opinionem sequitur, quam & fallere saepe contingit & falli: propter quod, contingit interdum, vt qui ligatus est apud Deum, apud Ecclesiam sit solutus, & qui liber est apud Deum, Ecclesiaestica est sententia innodatus. Quod & potest elici infra, eodem, Inquisitioni tuae, & supra, de restitutione spoliatorum, Literas. Vbi traditur manifeste, quod si alter coniugum post matrimonium celebratum, deprehendat pro certo impedimentum legitimum, quod tamen probare non potest, ratione cuius non possunt sine peccato mortali carnaliter commisceri, quantumcunque ad instantiam alterius coniugis per censuras Ecclesiasticas iudicialiter compellatur ad debitum carnale reddendum, nullo modo hoc debet, sed potius toto tempore vitae suae excommunicationis sententiam humiliter sustinere. Quarta secta videtur fundari in illo communi superius allegato; Non dimittitur peccatum nisi restituatur ablatum, cui & multa similia ibi similiter posita suffragantur. Quare & Leo Papa, sicut allegatur de poeniten. distinct. I. & 4. Senten. Petri, dist. 17. Christus, inquit, hanc praepositis Ecclesiae tradidit potestatem, vt confitentibus poenitentiae satiffactionem darent, & eosdem salubri satiffactione purgatos ad communionem Sacramentorum per ianuam reconciliationis admitterent. Quapropter & Raphael Tobiae 12. Eleemosyna, inquit, a morte liberat, & ipsa est quae purgat peccata, & facit inuenire vitam aeternam. Vnde & Parab. 15. Per misericordiam & fidem purgantur peccata; & Saluator, Luc. II. Date eleemosynam, & ecce omnia munda sunt vobis. Quibus & multa similia, de ieiunio, & oratione, & de huiusmodi occurrunt saepius in Scripturis. Haec etiam potest similiter corrigi, sicut & aliae sunt correctae. Ex praecedentibus quoque patet nullius elcemosynas seu opera quaelibet esse chara, grata, acceptaue Deo quamdiu ipse est in peceato mortali extra charitatem & gratiam, non charus, non gratus, nec acceptus ab eoVnde & Parab. 15. Victimae impiorum abominabiles Domino, vota iustorum placabilia. Et Ecclesiast. 34. Dona iniquorum non probat altissimus, nec respicit in oblationibus iniquorum, nec in multitudine sacrificiorum propitiabitur peccatis. Et Esaiae, 1. Ne offeratis, inquit Dominus, vltra sacrificium frustra; Incensum vestrum abominatio est mihi, neomeniam, & Sabbata, & Festiuitates alias non feram; Iniqui sunt coetus vestri; Ralendas vestras, & solennitates vestras odiuit anima mea, facta sunt mihi molesta, laboraui sustinens; & cum extenderitis manus vestras, auertam oculos meos a vobis, & cum multiplicaueritis orationem, non exaudiam; Manus enim vestrae sanguine plenae sunt. Quare & Gen. 4. Respexit, inquit, Dominus ad Abel, & ad munera eius; Ad Abel, inquit, scilicet ad offerentem seu dantem primo, & ad munera eius secundo, & propter dantem, ad munera, non e contra. Vnde & beatus Gregorius 22. Moral. II. super illud Iob 3I. Ostium meum viatori patuit; Ab omnipotente, inquit, Deo munus ex manu non accipitur, quod corde obligato in malitia profertur. Mundari etenim prius debet animus, qui eleemosynam praebet, quia omne quod datur Deo, ex dantis mente pensatur. Cuncta itaque malitiae macula ab interiori nostro homine cogitationis immutatione tergenda est, quia iram Iudicis placare nescit oblatio, nisi ex munditia placeat offerentis. Vnde scriptum est; Respexit Deus ad Abel, & ad munera cius; ad Cain autem, & ad munera eius non respexit. Neque etenim sacrum eloquium dicit; Respexit ad munera Abel & ad Cain munera non respexit, sed prius ait, quia respexit ad Abel, ac deinde subiunxit, & ad munera eius: & rursum dicit, quia Non respexit ad Cain, ac deinde subdit, nec ad munera eius: ex dantis quippe corde id quod datur, accipitur. Idcirco non Abel ex muneribus, sed ex Abel munera oblata placuerunt. Prius namque ad eum legitur Dominus respexisse qui dabat, quam ad illa quae dabat. Qui & sicut recitat Gratianus, 14. quest. 5. Scriptum: sic ait, "Scriptum est, Victimae impiorum abhominabiles sunt Deo, & vota iustorum placabilia. Neque enim in Dei iudicio quid, sed a quo // detur, inspicitur. Hinc est enim quod scriptum est; Respexit Deus ad Abel & ad munera eius; ad Cain autem & ad munera eius non respexit. Dicturus quippe quod Dominus respexit ad munera, praemisit sollicite, quia respexit ad Abel; ex qua re patenter ostenditur, quia non offerens a muneribus, sed munera ab offerente placuerunt. Dona quippe iniquorum non probat Altissimus, nec respicit in oblationibus eorum, nec in multitudine sacrificiorum propitiabitur peccatis eorum". Item Augustinus de vera & falsa poenitentia 14. Offerat, inquir, poenitens Deo mentem, & cordis contritionem, deinde & quod potest de possessione, tunc quod offert, securus offerat. Respexit Dominus ad Abel & ad munera eius, sed prius dicit ad Abel, quam ad munera: Sumens enim mentem, quam cognouit humilem & puram, remunerauit eius largitatis munera. Idem Enchirid. 59. Qui, inquit, vult dare ordinate eleemosynam, a seipso debet incipere, & eam primitus sibi dare, & interiora mundare. sicut alibi legitur, Mundate quae intus sunt, & quae foras sunt, munda erunt. De hac eleemosyna admonens Dominus, Veruntamen, inquit, quod superest, date eleemosynam, & ecce omnia munda sunt vobis. Quem & Petrus 4. sentent. dist. 15. sententialiter recitans, Hac, inquit, eleemosyna quam sibi debet homo primitus: mundantur interiora, ad quod hortans Christus ait, Mundate quae intus sunt; Immundis enim nihil est mundum, sed polluta sunt eorum mens & conscientia. De ieiunio autem, oratione, & similibus simili ratione, similiter iudicandum. Quinta secta per hoc se munit, quod aliqua poenitentia est remissiua peccati, sicut in principio fuerat allegatum, & quae dignius quam poenitentia illa grata quae procedit a gratia, exercetur in Ecclesia, & est saluberrimum sacramentum. Quare & Petrus q4. sent. dist. 1. definiens Sacramentum, Sacramentum, inquit, proprie dicitur, quod ita est signum gratiae Dei, & inuisibilis gratiae forma, vt ipsius imaginem gerat, & causa existat. Dicitque Augustinus, sicut allegatur 4. sent. Petri, dist. decima septima & de Poenitentia, dist. 1. Agite poenitentiam qualis agitur in Ecclesia. Nemo dicat sibi, occulte ago, Apud Deum ago, Nouit Deus qui mihi ignoscit, quia in corde ago; ergo sine causa dictum est; Quae solueritis in terra, erunt soluta & in caelis; ergo sine causa claues Ecclesiae datae sunt; frustramus etiam verbum Christi. Quamobrem & Petrus 4. sent. dist. 14. dicit quod poenitentia exterior est Sacramentum & causa salutis & iustificationis, sicut superius plenius allegatus. Si etiam poenitentia sit sacramentum, est sacrae rei signum; sic enim sacramentum communiter definitur, & potest haberi ex Augustino 10. de Ciuit. Dei II. & recitat Petrus 4. sent. dist. 1. Sed quid sanctius designaret, quam sanctificationem peccatoris prophani & emendationem peccati? Aliter etiam videtur, quod tota poenitentia sacramentalis esset superflua, vel saltem aliqua pars illius. Huius etiam sectae viri possunt, per quae & alij, refraenari. Quis etiam dubitat poenitentem, ante poenitentiam totam peractam, a peccato quoad culpam, a macula scilicet peccati esse mundatum, licet non a reatupoenae solutum? Quid aliter fieret de debite poenitente, confitente, poenitentiam admittente, & illam debite inchoante atque continuante, sed ante poenitentiam peractam plenarie decedente? Quis nesciat talem ad purgatorium ignem transire? si tamen cum peccato mortali decederet, descenderet ad infernum, vbi tantum punitio non purgatio peccatorum. Quid etiam sentiendum de sero poenitentibus in mortis articulo, in vltimo vitae anhelitu & hiatum, nec perficientibus poenitentiam debitam in presenti? Decedunt tales cum peccatis suis mortalibus? Absit, Absit; peccat mortaliter qui hoc T dicit, sicut nullus dubitat Christianus. Quis etiam nesciat Sacerdotem longam poenitentiam pro peccato mortali agentem, posse missam licite celebrare ante poenitentiam consummatam? & cui dubium, nullum in peccato mortali posse licite celebrare? Propter haec ergo talia praelibata, videtur mihi opinio vltima esse vera, & gratiam praecedere iustificationem immediate, nullo scilicet actu iustificati temporaliter vel naturaliter mediante: Ipsam quoque iustificationem iniusti praecedere secundum naturam actus, & opera eius iusta; ipsam insuper iustificationem in quocunque adulto aliquos actus iustos, puta dilectionem & contritionem semper de facto naturaliter consequi, & inseparabiliter comitari. Porro iuxta praemissa 23. & 250. huius, credo, quod Deus intrinsece, quantum scilicet ad actum seu affectum intrinsecum voluntatis, semper omnino aequaliter, aeque gratuito, aeque chare dilexit, diligit, & diliget iustificandum, seu iustificatum quemcunque, puta Paulum, ante conuersionem, in ipsa, & post ipsam. Credo etiam iuxta praemissa multis capitulis quod dilectio ista Dei aeterna, sit pure gratuita, quia nullis praeuenta meritis creaturae; Quare & consequenter, vt in nullo sim ingrat, gratissimae & latissimae gratiae liberalissimi ac magnificentissimi Domini Dei mei; sed vt ei pro omnibus quae tribuit mihi gratis, gratiam plenam retribuam, saltem beneficia eius in genere, generaliter agnoscendo iuxta prius ostensa, contra opiniones praemissas, Confiteor Deum meum, sicut aeternaliter gratuito ine dilexit, & aeternaliter gratiam iustificatricem, tempore placito coram eo, mihi gratis conferre disposuit; sic tempore placito veniente, gratis infundere gratiam iustificantem mihi iniusto, iustificare me gratis, lauare iniustitias meas gratis, suscitare & sanare me gratis, debitum poenae aeternae dimittere mihi gratis, atque in poenam temporalem vertere ipsam gratis, facere me filium regni gratis, & hoc, ipsum, non me, per ipsum, & per gratiam suam, non per me, sed in me, & de me, facere pure gratis. Vlterius autem iuxta Corollarium, 41. huius; Per ipsum, & per gratiam suam mihi gratis infusam, & per me simul ac in me, consequenter natura & inseparantere ius gratuitis beneficiis memoratis gratis facere meipsum Deum gratis diligere, & de offensis omnibus poenitere: Eia ergo, Benedic anima mea Domino, & omnia quae intra me sunt, nomini sancto eius; Benedic anima mea Domino, & noli obliuisci omnes retributiones eius Hoc etiam testificari videtur sancta Dei Ecclesia, ita canens: E sursum agnus mittitur laxare gratis debitum. Omnes pro indulgentia vocem demus cum lacrymis, laxare inquit gratis, non pro aliquo merito praecedenti debitum culpae mortalis, & poenae debitae aeternalis. Quare & bene subiungit; Omnes pro indulgentia, scilicet culpae & poenae praedicta, & naturaliter prius facta vocem demus cum iacrymis, vocem scilicet interiorem dilectionis, cum lacrymis, id est, cum amatitudine contritionis, & actu poenitentiae subsequenter. Quod & Dominus per Esaiam 45. praedicens; Ipse, inquit, de Cyro sub typo Christi, captiuitatem meam dimittit, non in pretio, nec in muneribus. Quare & Petrus 4. Sent. Dist. 18. Sicut, inquit, potestatem baptismi retinuit sibi Deus, ita & poenitentiae, & ideo sicut interius animam gratia sua illuminat, ita & simul debitum aeternae mortis relaxat: Ipse enim per seipsum poenitentium peccata tegit, & tunc tegit. quando ad poenam non reseruat. Tunc ergo tegit, quando debitum poenae aeternae soluit, Quod autem ipse tegat, aperte dicit Augustinus, exponens illum locum Psalmi; Beati, quorum tecta sunt peccata, id est, cooperta, & oblita. Si enim // texuit Deus peccata, noluit aduertere, & si noluit aduertere, noluit animaduertere, id est, punire, sed ignoscere. Ita ergo dicit a Deo tecta, vt Deus non videat, id est, vt aeternaliter non puniat. Videre enim Deum peccata, est ad poenam imputare, auertere autem faciem a peccatis, hoc est, ea ad poenam non reseruare. Item Ieronymus; Quibus Deus dimittit peccata, tegit, ne in iudicio reuelantur. Item Cassiodorus; Qui grauia habent peccata, alijs Deus imputat, alijs per misericordiam non imputat. Ex his aperte ostenditur, quod ipse Deus poenitentem soluit a debito poenae, & tunc soluit, quando intus illuminat, inspirando cordis veram contritionem, scilicet habitualem, id est habitum charitatis seu gratiae effectiuum contritionis, & ipsam tunc simul tempore facientem: quare & immediate subiungit; Cuisententiae ratio suffragatur, & autoritates attestantur. Nemo enim de peccato vere compungitur, habens cor contritum & humiliatum, nisi in charitate; qui autem habet charitatem, dignus est vita; Nemo autem simul dignus est vita & morte; non est ergo tunc ligatus debito aeternae mortis. Filius enim irae esse desinit, ex quo diligere & poenitere coepit, ex quo, inquam, diligere & poenitere coepit, scilicet habitualiter, id est, ex quo recepit charitatem quae est habitus dilectionis & poenitentiae effectiuus, & tunc simul efficiens hanc & illam; & innuit hic rationem contra opinionem proximam prius factam: quare & immediate post addit; Ex tunc ergo solutus est ab ira, quae non manet super illum qui credit in Christum, sed super illum qui non credit. Hoc autem non potest intelligi, nisi de credere habitualiter, scilicet de fidem habere sicut credunt paruuli baptizati, & adulti dormientes, & actum fidei non habentes; vbi & statim infert; Non ergo postmodum per Sacerdotem, cui confitetur, ab ira aeterna liberatur, a qua iam liberatus est per Dominum, ex quo dixit Confitebor, ex quo scilicet instanti temporis, proposuit confiteri, vel ex quo instanti naturae dixit habitialiter, Confitebor, id est, recepit charitatem, seu gratiam quae est habitus sic dicendi. Similiter quoque potest ostendi quod recepto habitu charitatis, non prius naturaliter per actum poenitentiae liberetur ab ira, & a debito poenae aeternae, a qua prius naturaliter fuit per illum habitum liberatus, sicut superius contra opinionem proximam plenius est deductum. Quare & subdit finaliter concludendo; Solus ergo Deus hominem interius mundat a macula peccati, & a debito aeternae poenae soluit, qui per Prophetam ait; Ego solus deleo iniquitates & peccata populi. In iustificatione autem peccatoris adulti, quamuis justificetur per habitum charitatis seu gratiae antecedeatem naturaliter actumdilectionis aut poenitentiae salutaris, actus tamen hujusmodi secundum legem statutam in iustificato requiritur comitanter, velut quod3 dam gratuitum consequens ex antecedente tam grato, & veluti quidam fructus sanctus ex arbore prius mortua, sterili & maledicta, nunc autem viuificata, faecundata, & sanctificata, procedens, veluti etiam conuersio quedam spontanee peccatoris ad Deum, qui peccando ab eo spotanec se auertit, veluti insuper tristitia quaedam spontanea peccatoris in reconciliatione eius ad Deum, quem prius delectatione spontanea offendebat. Quare & Ier. 3I. in persona peccatoris conuersi sic ait; Conuerte me & conuertar, quia tu es Dominus Deus meus: Postquam enim conuertisti me, egi poenitentiam. Qui & Thren. vlt. Conuerte, inquit, nos, Domine, ad te & conuertemur, quod & Glossa superius allegata, lucide attestatur. Quare & Aug. de verb. A post serm. 15. Sine te, te fecit Deus; Non enim adhibuisti aliquem consensu vt te faceret Deus: quomodo cosentiebas, qui non eras? qui ergo fecit te, sine te, non iustificat te sine te. Ergo fecit, nescientem, iustificat volentem, tamen ipse iustificat, // ne sit iustitia tua. Cui & concordanter Bernardus de gratia & libero arbitrio 24. Qui inquit, recte sapiunt, triplicem confitentur operationem, non quidem liberi arbitrij, sed diuinae gratiae in ipso, siue de ipso; prima, creatio; secunda, reformatio; tertia, est consummatio. Cum ergo consumatio fieri habeat de nobis siue etiam in nobis, non autem a nobis; creatio vero facta sit & sine nobis; sola reformatio quae est nobiscum quodammodo propter voluntarium consensum nostrum, in meritum nobis reputabitur. Reformatio ipsa sunt ieiunia nostra, vigiliae, continentia, & opera misericordiae, caeteraque virtutum exercitia, per quae vtique constat interiorem nostrum hominem renouari de die in diem, dum & intentio terrenis incuruata curis, de imis paulatim ad superna resurgat, & affectio circa carnis desideria languens sensim in amorem spiritus conualescit, & memoria veterum hominum turpitudine sordens, nouis, bonisque actibus candidata in dies inclarescit. In his ergo tribus interior renouatio consistit, rectitudine scilicet intentionis, puritate affectionis, recordatione bonae operationis, per quam bene sibi conscia memoria enitescit. Verum haec, cum certum sit diuino in nobis // actitari spiritu, Dei sunt munera; quia vero cum nostrae voluntatis assensu, nostra sunt merita: Non enim vos estis inquit qui loquimini, sed spiritus patris vestri, qui loquitur in vobis. Augustinus etiam de poenitentia 20. Omnis, inquit, qui iam suae voluntatis arbiter constitutus est, cum accedit ad Sacramentum fidelium, Inisi eum poeniteat vitae veteris, nouam non potest inchoare ab hac poenitentia cum baptizatur, soli paruuli immunes sunt? Nondum enim vti possunt libero arbitrio, quibus ad consecrationem remissionemque originalis peccati prodest eorum fides a quibus orferuntur, vt quascunque maculas delictorum per alios, ex quibus nati sunt, contraxeru nt aliorum etiam interrogatione ac responsione purgentur. Caeterorum hominum nullus transit ad Christum vt incipiat esse quod non erat, nisi eum poeniteat fuisse quod erat. Haec prima poenitentia precipitur Iudaeis dicente Petro Apostolo, Poenitentiam agite, & baptizetur vnusquisque vestrum, Qui & de vera & falsa poenitentia 10. Qui per se, inquit, peccauit, per dolorent proprium, per fidem Ecclesiae indulgentiam acquisiuit, hoc per baptismum ita reddit hominem mundum & nouum, vt nihil remaneat, quod Deo displiceat; sine poenitentia nulli profuit baptismus qui peccauit spontaneus; & supra 20. Qui, inquit, conuertitur necessario dolet se ha¬ ere quod gaudet perdere. Tenet quoque constanter fides Ecclesiae generalis, quod peccata voluntariain adultis sine poenitentia nullatenus remittuntur; & non remittuntur per actum poenitentiae causaliter & naturaliter praecedentem gratiam iustificantem, vel remissionem peccatorum mortalium quoad culpam, sicut superius est ostensum. Remittuntur ergo cum actu poenitentiae gratiam & remissionem huiusmodi consequente, sicut & praecedentia manifestant.
Corollarium
COROLLARIVM. Corollarium, quod illud est prius secundum naturam siue prius naturaliter alio, quod est Causa illius quod aliquid, a quo ad aliud tenet Consequentia subsistendi, & non e contra, est prius illo secundum naturam. Quare & quod non omne d quo non conuertitur consequentia subsistendi est prius secundum naturam, sed secundum superioritatem seu vniuersalitatem secundum consequentiam, siue secundum quemlibet alium talem modum, quod non quicquid est prius alio secundum naturam potest esse sine illo; nec etiam quicquid potest esse sine alio, & none contra, est prius isto secundum naturam, sed secundum aliquem alium modum ita dictum, nisi fortassis prius secundum naturam dicatur aequiuoce tribus modis.
EX his autem quaedam veritatis scintillae, Logicis, Philosophis, Theologis, & omnibus amatoribus veritatis non modicum vtiles elucescunt, quod videlicet, Illud est prius secundum naturam, siue prius naturaliter alio quod est causa illius, quod videtur debere intelligi de causa efficiente, materiali, atque formali, licet secundum modus speciales diuersos; De causa autem finali non tantum videtur, imo magis videtur oppositum, quod illa sit posterior naturaliter actione, seu re, cuius est causa finalis. Item quod aliquid a quo ad aliud tenet conseqentia subsistendi & non e contra, est prius illo secundum naturam; quare & quod non omne, a quo non conuertitur consequentia subsistendi est prius secundum naturam, sed secundum superioritatem, seu vniuersalitatem, secundum non consequentiam, siue secundum quemlibet alium talem modum. Item quod non quicquid est prius alio secundum naturam, cundum naturam, sed secundum aliquem alium modum iam dictum, nisi fortassis prius se¬ cundum naturam dicatur aequiuocemultis modis. Prima pars huius ex praemissis apparet, & quia est vtilis in doctrina, & vix ab aliquo dubitatur, ipsam, commemorare oportuit potius quam probare: Hanc enim concorditer attestantur Logica, naturalis scientia, & diuina, quam & Theologia ac Theologi contestantur, de quarum copia, testimonij gratia pauca sumam. Philosophus siquidem in Praedicamentis, positis quatuor modis Prioris, subiungit; Videtur autem, praeter eos qui dicti sunt, alter esse Prioris modus, Eorum enim quae conuertuntur secundum existentiae consequentiam, quod alterius quomodolibet causa est, digne prius natura illo dicitur; quia vero quaedam sunt huiusmodi. palam est. Esse namque hominem conuertitur secundum existentiae consequentiam ad veram de se orationem. Nam si est homo, vera est oratio, qua dicitur, quoniam homo est; & si vera est oratio qua dicitur, quia homo est, tunc consequitur hominem esse: est autem vera oratio quidem nequaquam causa quod sit res, veruntamen videtur quodammodo res causa vt sit oratio vera. Dum enim res est, aut non est, aut vera oratio aut falsa dicatur necesse est, ideoque secundum quinque modos prius alterum altero dicitur. Quis etiam in naturali scientia, aut in metaphysicali sapientia dubiter causas esse priores & superiores apud naturam causatis, puta simplex composito, generans generata, agens acto, & vniuersaliter mouens moto. Quomodo namque aliter demonstrarent Deum esse primum, & summum omnium secundum naturam? Quis etiam Theologus nesciat Deum vere & realiter praecessisse mundum & tempus, nec tamen temporaliter, aut secundum aliquam durationem successiuam, & longam veram, & realem, sed tantum secundum causam & naturam, sicut ostendunt praemissa, 3aa parte, corollarij primi huius? Hoc idem testatur Boetius, quinto de Consolatione Philosophiae, prosa vltima. Augustinus I2. Confess. 28. sicut eadem pars allegat, & Anselmus de veritata. 12. sicut tricesimo nono patet. Quot etiam testimonia, tricesimo quinto, & citra copiose praemissa ostendunt gratiam praecedere opera nostra bona, quod non temporaliter, sed causaliter atque naturaliter oporter intelligi? Quare & Petrus, secundo Sententiarum, Distinct. 26. Bonam, inquit, volun tatem fides praeuenit, non tempore, sed causa & natura. Quis etiam negauerit Deum esse primam causarum, & ipsem prius causaliter, & ideo prius naturaliter agere in actione communi, sicut artificem instrumento, sicuti etiam ex proximo huius patet. Reliquae vero particulae huius primae partis per haec & huiusmodi faciliter apparebunt. Prima particula secundae partis euidenter consequitur ex hac prima. Sequitur onim, Deus suscitat istum spiritualiter vel corporaliter, ergo iste viuit correspondenter, & non conuertitur; Iste viuit spiritualiter vel corporaliter, ergo Deus suscitat istum sic vel sic. Cum enim diu continue vixerit, erit antecedens verum, & consequens falsum plane, quia Deus nequaquam continue suscitat iam viuentem, sed in instanti vnico suscitauit. Aliqui quoque viuunt naturaliter, quos Deus non naturaliter suscitat, nec naturaliter suscitauit, sicut illi, qui nunquam erant naturaliter mortui: Aliqui etiam viuunt spiritualiter, quos Deus non sic suscitat, nec etiam suscitauit, sicut sancti Angeli, Christus, & forsitan Mater Christi. Deus etiam viuit, qui nunquam fuerat suscitatus; quare ad hoc viuere nullatenus sequitur, quod Deus hoc suscitet, sed e contra. Ponatur ergo quod Deus istum prius spiritualiter mortuum, nunc spiritualiter suscitet vitam gratiae inspirando, tunc optime sequitur, Deus hunc suscitat, ergo hic est viuus, & non conuertitur sicut superius est ostensum, & tamen Deum hunc suscitare est prius secundum naturam, quam hunc esse viuum: Est enim causa illius; quia enim Deus hunc suscitat, ideo est viuus, & non e contra. Similiter, optime sequitur, Deus vult suscitare nunc istum, ergo iste est viuus, per decimum huius, & non conuertitur, sicut praecedentia manifestant. Et tamen Deum velle suscitare nunc istum est prius natura, quam istum esse viuum; est enim [causad illius, causa esficiens, Similiter optime sequitur; Deus hoc creat, vel vult creare nunc hoc, ergo hoc est & non conuertitur; non enim creat creata continue, sed conseruat, & tamen hoc est prius illo natura, quia causa illius. Similiter optime sequitur; Iste homo habet gratiam, ergo est mundus a peccato mortali, & non conuentitur. Aliquis enim posset esse mundus a peccato mortali, & non habere gratiam, sicut forte secundum quosdam fuit de primis parentibus ante sapsum, pro aliqua morula, quod non habuerunt gratiam neque culpam, vel saltem potuit sic fuisse, & tamen habere gratiam est prius natura, quia causa illius: saratia namque purgat peccata mortalia, sicut superius est ostensum. Secunda vero particula huius 2. clarissime sequitur ex hac primaiquibus patentibus, tertia satis patet. Obiicitur forsitan, quod Phil. in Praed. ponendo modos prioris, assignans secundum, dicit illud esse prius secundum natura, a quo non conuertitur subsistendi consequentia. Non est ita: Dicit enim Philosophus quod illud est prius, quod non conuertitur secundum subsistendi consequentiam, & a quo non conuertitur in eo quod est consequentia; non tamen dicit, quod illud est prius natura sed potius contra dicit. Dicit enim quod quinque sunt modi Prioris, sicut erat superius recitatum, scilicet secundum tempus: non conuersionem consequentiae, ordinem, honorabilitatem, & secundum naturam; si tamen secundus esset idem cum quinto, essent quatuor modi tantum. Prima autem particula tertiae partis corollarij praelibati sequitur euidenter ex prima particula secundae partis illius. Nam secundum illam aliquid est prius alio secundum naturam, a quo ad illud aliud tenet consequentia subsistendi; Non potest ergo subsistere sine illo; quod & potest aliter demonstrari. Deum namque // velle gratificare ingratum, iustificate iniustum, dare ei gratiam & iustitiam facere eum gratum & iustum, est prius naturaliter quia causaliter, quam ipsum esse gratum & iustum, sicut praehabita docuerunt. Deum etiam velle gratiam creatam esse seu quamlibet creaturam, & creare ipsam est prius natura quam ipsam esse, quia causa illius, sicut nonum huius ostendit, & tamen haec sine illis esse non possunt, sicut decimum huius probat, & mutua relatio manifestat. Prius quoque natura est dare quam recipere, agere quam pati, B mouere quam moueri, & tamen separari non possunt. Prius similiter naturaliter quia causaliter est istum recipere gratiam & habere quam peccata deleri, sicut superius monstrabatur; sicut & prius naturaliter, quia causaliter est aerem recipere lucem & habere, quam tenebras esfugare, sicut & Solem esse, quam lucere intra vel extra, supposita dispositione omnimoda requisita; quod & videtur vniuersaliter verum esse de omnibus, quae necessario & inseparabiliter consequitur aliqua propria passio, seu aliquod proprium, aliqua actio, aliquisue effectus. Si quis vero obijciat, quod haec est vna communissima regula & maxima generalis, Quicquid est prius alio secundum naturam, potest existere sine illo; videtur mihi quod non; Nec occurrit mihi ratio, neque Autoritas, in qua possit secure fundari ita generaliter intellecta: Posset tamen verificari per aliquas exceptiones, sicut regulae Iuristarum, excipiendo scilicet casus praetactos, & alios sicut oportet. Secunda vero particula huius tertiae ex secunda particula partis secundae consequitur euidenter. Oppositum autem videntur sentire Plato, Aristoteles, & Auerroes Philosophi nominati: Aristoteles namque 5. Metaph. 16. positis multis modis, quibus aliqua dicuntur priora & posteriora, subiungit; Alia vero secundum naturam & substantiam, quaecunque contingit esse sine alijs, & illa non sine illis, qua definitione vsus est Plato, quibus & concordat Auerroes in commento. Potest dici, quod illud est intelligendum secundum famositatem potius, quam secundum veritatem, d secundum opinionem Platonis; vel aliter quod potest intelligi sicut alia regula similis iam praemissaTertia autem particula huius tertiae partis, per tertiam particulam secundae faciliter ostendetur. Verum & aliter dici potest quod multi aequiuocant in prioritate naturae; Aliqui namque magis proprie & profunde loquentes vocant prius secundum naturam, secundum causalitatem, sicut prima particula primae partis corollarij praelibati; Alij autem famose & consuetem magis quam vere, secundum non conuersionem consequentiae, siue secundum consequentiam; alij vero secundum possibilitatem essendi sine alio, non e contra, sicut ex praemissis apparet. Alij adhuc vocant prius secundum naturam, quod prius intenditur a natura, & sic totum dicitur prius parte, & finis illo quod est ad finem: Vnde Philosophus I. Polit. 1. dicit, quod Ciuitas est prior natura quam domus & vnusquisque. Amplius autem & Prius secundum naturam non improbabiliter dici potest perfectius secundum naturam: Haec autem a multis sophistarum decipulis, a multis Pelagianorum muscipulis, a multis multorum tendiculis, in ista materia & alijs pluribus elaqueant, liberant, & praeseruant. Vt autem omnes sagittae pestiferae in Pelagianorum pharetra praeparatae facilius retundatur, vlterius aduertendum, quod Poenitentia dupliciter sumitur, sicut etiam poenitere, sicut & credere, & multa similia. Talia namque quandoque significant actionem, seu actum, quandoque vero habitum seu aptitudinem ad agendum: Actionem vero seu actum significant proprie,: & maxime vsitate; transumptiue autem secundum illam metaphoram, & speciem illam tropi, qua nomen effectus ad suam causam quandoque transfertur, significant habitum productiuum huiusmodi actionis, seu aptitudinem ad agendum, & est satis creber modus loquendi tam apud vulgares, quam apud diuersarum scientiarum peritos. Dicimus enim communiter, dicuntque Autores similiter, Aquila videt acute, equus currit velociter, homo ridet, canis latrat, & ita de alijs, quamuis omnino dormiant vel quiescant, non actum, sed habitum seu aptitudinem intendentes, quod in libris de historia Animalium saepissime reperitur. Quare & Philosophus 2. Eth. 6. Virtutem definiens, & definitionem eius ostendens, Dicendum, inquit, quoniam omnis virtus, cuius vtique fuerit virtus, & id bene habens perficit, & opus eius bene reddit; puta oculi virtus & oculum studiosum facit, & opus eius: Oculi enim virtute bene videmus; similiter & equi virtus & equum studiosum facit, & bonum ad currendum, & feren¬ dum ascenforem, & expectandum bellatores. Si vtique hoc in omnibus ita habet, & hominis virtus erit vtique habitus, ex quo bonus homo fit, & a quo bone suum opus reddit. Cui & concordanter Apostolus, Charitas, inquit, patiens est, benigna est, omnia suffert &c. 1. ad Cor. 13. Quare & Augustinus de bono coniugij 37. & post, multis capitulis docet diffuse, quoc continentia, patientia, & huiusmodi quae proprie sonant in actum, quandoque & apud quosdam sunt in opere seu in vsu, quandoque vero & apud quosdam in habitu, non in actu. Sic etiam loquitur veritas ipsa dicens, Qui crediderit, & baptizatus fuerit, saluus erit, qui vero non crediderit, condemnabitur, Marc. 16. quod intelligendum videtur de habitualiter credere, scilicet fidem, id est, habitum fidei habere propter paruulos baptizatos, qui non credunt actualiter, sed tantum habitualiter, id est, non habent actum fidei, sed tantummodo habitum, nec damnantur. Quare & Innocentius tertius scribens Arelatensi Episcopo, sicut recitatur Extra, de baptismo & eius effectu, Maiores recitat, approbando quod nonnulli concedunt, quod paruuli credunt, non per vsum, sed per habitum fidei quem // suscipimus in baptismo, sicut & alia multa verba secundum communem vsum loquendi, non ad actum, sed ad // aptitudinem referuntur. Cui & concorditer Augustinus, sicut allegatur de consecrat. distinct. 4. Quis autem; Quis, inquit, nescit, credere esse in infantibus // baptizari? non credere autem non baptizari? qui & Epistola 14. ad Bonifacium quaerentem, cum interrogatur de paruulo baptizato, An credat in Deum, & respondetur, quod credit, nunquid hoc accipiendum sit pro tunc vel pro futuro, scilicet quod credet in maiori aetate, respondendo, sic ait; Nil est aliud credere, quam fidem habere; ac per hoc, cum respondetur paruulum credere, qui fidei nondum habet affectum, respondetur eum fidem habere propter fidei sacramentum, & conuertere se ad Deum propter conuersionis sacramentum: Qui & de alijs responsionibus pro paruulo redditis, de alijs eius operibus sentit idem: Nec mirum si nomen actus transferatur ad habitum, quia & quandoque similis translatio sit e contra, sicut ex 39o patet. Patet ergo ex praemissis per locum a simili, quod poenitere & poenitentia, conteri & contritio, & similia, quandoque significant actum seu vsum, quandoque vero significant habitum effectiuum talis actus seu vsus, & ipsum actualiter facientem, habitum scilicet charitatis & gratiae datum gratuito peccatori, vnde bene, iuste, & meritorie Deum gratuito diligit, & propter eum poenitet de peccatis. Quare & Petrus 4. sent. dist. 14. Imbutos, inquit, vitijs animos exuere, atque emendare virtutis est perfectae atque coelestis gratiae, & ideo sane ita potest definiri poenitentia, Poenitentia est virtus, vel gratia, qua commissa mala, cum emendationis proposito, plangimus, & odimus, & plangenda vlterius committere nolumus. Autoritates ergo quamplurimae affirmantes poenitentiam delere peccata, infirmitates sanare, mortuos suscitare, & similia, seu ista per poenitentiam fieri, possit iuxta praemissa conuenienter intelligi de poenitentia habituali praedicta, quae est causa poenitentiae actualis: Quare & Glossa super principium distinctionis de poenitentia, pro opinione contraria superius allegata, Remissio, inquit, peccatorum praecedit cordis contritionem: Non enim potest quisquam vere conteri, nisi prius habeat fidem per dilectionem operantem. Dicuntur ergo peccata dimitti per contritionem, hoc est per illud quod facit cordis contritionem, id est, per charitatem. Poenitentia insuper actualis quaedam est formata, quaedam informis; quaedam meritoria, quaedam praeparatoria: De poenitentia autem informi dicitur Sapient. 5. Tunc dicent intra se poenitentiam agentes, &c. & Mat. 27. Tunc Iudas poenitentia ductus retulit 30. argenteos &c. quibus & occurrunt multa similia in Scriptura? Poenitentia autem actualis formata & meritoria est, quae procedit ex charitate & gratia, ac formatur; Informis vero & praeparatoria est quaedam tristitia de peccato, timore poenae, timore incommodi, timore seruili, praecedens temporaliter gratiam, & praeparans peccatorem ad dimissionem peccati, ad operationem boni, & ad receptionem gratiae & poenitentiae salutaris, sicut 37o docebatur; talis autem poenitentia semper vel plurimum, sicut credo, praecedit gratiam, iustificationem, & veram poenitentiam in adultis: Eiusmodi etiam est omnis displicentia, horror, abominatio, detestatio, & improbatio peccatorum, gratiam iustificantem, & veram poenitentiam antecedens. Talis autem poenitentia communiter nascitur ex timore poenae inferni, ex timore incommodi, ex timore seruili: Quare & Dominus hunc timorem velut vtilem peccatoribus imprimit etiam ingeminando, sic dicens; Timere eum qui potest & corpus & animam perdere in gehennam, Matth. 10. & Luc. 12. Timete eum qui postquam occidit habet potestatem mittere in gehennam, ita dico vobis, hunc timete. Vnde & Parab. 15. Per timorem Domini declinat omnis a malo. Et supra I. Timor Domini principium sapientiae, quod Beda exponens, sicut allegat Petrus 3. sen. dist. 34. Duo, inquit, sunt timores Domini, seruilis qui principium est sapientiae, & amicalis qui perfectionem sapientiae comitatur; seruilis principium sapientiae est, quia qui post errata sapere incipit, primo, timore corripitur diuino ne punia¬ tur, sed hunc perfecta charitas foras mitrit; succedit huic timor Domini Sanctus permanens in saeculum saeculi. Beatus etiam Augustinus exponens illud Psal. 127. Beati omnes qui timent Dominum, loquens de isto duplici timore, quorum vnus est castus & permanet in saeculum saeculi, & alius excluditur charitate, sic ait, Aliqui propterea tantum timent, ne aliquid mali in terra patiantur, ne illis aegritudo /l/ accidat, ne damnum, ne orbitas, ne alicuius amissio chari, ne exilium, ne damnatio carceris, ne aliqua tribulatio, propterea timent & tremunt, adhuc iste timor non est castus; adhuc audi, Alius non in hac terra pati timet, sed gehennas timet; vnde terruit & Dominus, audistis cum Euangelium legeretur, vbi vermis eorum non moritur, & ignis non extinguitur. Audiunt haec homines, & quia vere futura sunt impiis, timent & continent se a peccato, timent quidem, sed non amant iustitiam: cum autem per timorem se continent a peccato, sit consuetudo iustitiae, & incipit, quod durum erat, amari, & dulcescit Deus, & iam incipit homo propter ea iuste viuere, non quia timet poenas, sed quia amat aeternitatem. Exclusus est ergo timor a charitate, sed successit timor castus; quis enim timor castus? Secundum quem debemus Fratres mei, intelligere quod dictum est, Beati omnes qui timent Dominum, qui ambulant in vijs eius. Qui & exponendo Epistolam primam Iohannis homilia 9a. lncipiat, inquit, timor, quia initium sapientiae timor Domini: Timor quasi locum praeparat charitati. Cum autem caeperit charitas habitare, pellitur timor qui praeparauit locum; quia sicut vidimus per setam introduci lumen quando aliquid luminatur; seta prius intrat, quae nisi prius excat, non succedit lumen; sic primo timor occupat mentem, non ibi autem remanet timor, quae ideo intrauit vt introduceret charitatem. Autoritates ergo quae videntur asserere poenitentiam praecedere & facere iustificationem, & purgationem peccatorum, possunt intelligi de poenitentia informi & praeparatoria, quod haec facit, quia mouet & excitat, disponit & praeparat vt haec fiant. Omnia autem ista & istis similia, puta vnde principium mutationis, Conciliator, Medicus, & vniuersaliter omne mutans ad tertiam speciem causae, quae communiter appellatur efficiens, reducuntur, sicut Philos. 2. Phys. 29. & 31. & 5. Metaphys. 2. manifestat. Talis autem videtur fuisse baptismus poenitentiae, quem Iohannes praedicauit in remissionem peccatorum, sicut Luc. 3. recitatur. Super quod verbuni Chrysostomus sicut recitatur in Glossa, & partim per Pelagianos obijciebatur superius, ita dicit, Cum nondum oblata esset hostia, nec descendisset Spiritus, qualiter erat fienda remissio? quid est ergo quod Lucas dicit, In remissionem peccatorum? Erant siquidem Iudaei ignari, nec culpas proprias perpendebant. Quoniam igitur haec erat causa malorum, vt peccata agnoscerent ad redemptorem quaerendum, venit Iohannes hortans illos poenitentiam agere; vt per poenitentiam esfecti meliores atque contriti ad recipiendum veniam satagant. / Apie ergo cum dixisset, quod venit praedicans baptismum poenitentiae, adiecit In remissionem peccatorum, quasi diceret, Idcirco suadebat illis poenitere, vt subsequentem veniam facilius impetratent credentes in Christum. Nam nisi poenitentia ducerentur, nequaquam exposcerent gratiam. Vnde baptisma illud nullam aliam habuit causam, nisi quod praeparatorium erat ad fidem Christi. Hoc idem tenet beatus Gregorius, & alij Catholici tractatores. Quare & Petrus 4. Sentent. dist. 2. sic ait. Baptismum Christi Iohannes suo baptismo praenuntiauit, qui primus baptixasse legitur, sed in aqua, non in spiritu, sicut ipse ait, Ego baptizo vos in aqua in poenitentiam: Sola enim corpora abluebat, a peccatis vero non mundabat. Baptismus vero Iohannis fuit in poenitentiam non in remissionem, baptismus Christi in remissionem; quia Iohannes baptizans homines ad poenitentiam vocabat, & quos baptizabat poenitere docebat, secundum illud, Veniebant ad Iohannem in Iordanem, confitentes peccata sua; sed in baptismo Iohannis non dabatur peccatorum remissio quae data est in Christi baptismo. Ad quid ergo, ex quo non conferebat gratiam, vtilis erat baptismus Iohannis? quia homines vsu baptizandi praeparabat ad baptismum Christi. Quare & similiter Augustinus super illud Psal. 110. Confessio & magnificentia opus eius, tales Autoritates taliter intelligedas ostendens, Quid inquit, magnificentius quam iustificare impium? sed opus fortasse hominis praeuenit ista magnificentiam p Dei, vt cum fuerit peccata confessus, iustificari mereatur. Descendit enim de templo iustificatus publicanus magis quam ille Pharisaeus; quia neque oculos audebat ad coelum leuare, sed percutiebat pectus suum, dicens, Domine, propitius esto mihi peccatori. Haec est magnificentia Domini, iustificatio peccatoris, quoniam qui se humiliat exaltabitur, & qui se exaltat humiliabitur: Haec est magnificentia Domini, quoniam cui plurimum dimittitur, plurimum diligit: Haec est magnificentia Domini, quoniam vbi abundauit peccatum, & superabundauit gratia, sed fortasse ex operibus; Non, inquit, ex operibus, ne forte quis extollatur; Ipsius enim sumus figmentum creati in Christo, in operibus bonis. Iustitiam enim homo non opetatur nisi iustificatus; Credens autem in eum qui iustificat impium, a fide incepit, vt bona opera non praecedentia quod meruit, sed consequentia quod accepit, ostendant. Vnde ergo illa confessio? nondum quidem est opus iustitiae, sed delicti improbatio. Ecce ergo secundum Augustinum, quod confessio peccatr iustificationem peccatoris praecedens, non est opus institiae, sed tantum improbatio delicti, abominatio & detestatio peccatorum, quae sine displicentia, tristitia, & poenitentia simili nusquam fuit. Verum ne quis Pelagianorum hanc saltem confessionem praeparatoriam & informem sibi audeat vendicare, statim subiungit; Sed nec in ipsa de te, homo, glorieris, vt qui gloriatur, in Domino glorietur: Quid enim habes quod non accepisti? Non ergo sola magnificentia qua iustificatur impius, sed & confessio & magnificentia opus eius. Quid ergo dicemus? qui cui vult, miseretur; & quem vult, obdurat: nunquid iniquitas apud Deum? absit. Poenitentiam quoque actualem formatam, & meritoriam iustificare iniustum, & delere peccata dupliciter potest intelligi, scilicet antecedenter naturaliter, & concomitanter ac subsequenter secundum legem staturam. Antecedenter, ita quod praecedat naturaliter iustificationem, & deletionem peccati, & falsum est, sicut superius est ostensum: concomitanter & subsequenter ita, quod in omni iustificatione peccatoris adulti, & deletionem sui peccati secundum legem praesentem inseparanter concomitetur, & naturaliter subsequatur talis poenitentia actualis, verum est, sicut superius est ostensum. Hoc modo loquitur beatus Iacobus Apostolus in Epistola sua, cap. 20. vbi eum Pelagiani superius allegarunt, dicendo hominem iustificari non ex fide tantum, sed ex operibus etiam extrinsecis, quae magis opera nuncupantur, quia non iustificatur sine illis, id est, non manet iustus? ex sola fide sine operibus, cum opportunitas, siue necessitas fuerit operandi, quia fides tunc sine operibus moritur per abscessum charitatis, quae est vita & forma fidei Christianae, quae & semper cum opus fuerit, operatur, sicut vtrumque praecedentia manifestant. Quare & secundum eum fides per opera consummatur, & viuida conseruatur, & homo iustus seruatur. Intendit enim principaliter ibi refellere haeresim quorundam occasione forsitan illius verbi Dominici; Qui crediderit, & baptizatus fuerit, saluus erit, seu illius dicti Apostolici; Neminem scilicet iusti ficari ex operibus, superius allegati, dicentium omnem baptizatum, & credentem in Christum esse iustum & saluandum etiam sine bonis operibus quibuscunque. Vnde sic ait; Quid proderit, fratres mei, si fidem quis dicat se habere, opera autem non habeat? nunquid fides poterit saluare eum? Si autem frater aut soror nudi sint, & indigeant victu quotidiano, dicat autem aliquis de vobis illis; Ite in pace, calefaciamini & saturamini, non dederit autem eis quae necessaria sunt corpori, quid proderit? Sic & fides, si non habeat opera, mortua est in femetipsa. Tu credis, quoniam vnus est Deus; bene facis; & Daemones credunt & contremiscunt. Vis autem scire, O homo inanis, quoniam fides sine operibus otiosa est, vel secundum aliam literam mortua est? Abraham pater noster, nonne ex operibus iustificatus est, offerens Isaac filium suum super altare? Vides quoniam fides cooperabatur operibus illius, & ex operibus fides consummata est; & impleta est Scriptura, dicens; Credidit Abraham Deo, & reputatum est illi ad iustitiam, & amicus Dei appellatus est. Videtis quoniam ex operibus homo iustificatur, & non ex fide tantum: Sed quis legens historiam Genesis, nesciat Abraham fuisse iustum, & familiarem Dei amicum, priusquam obtulit filium suum, seu potius voluit obtulisse. Non fuit ergo ex isto opere iustificatus antecedenter, sed tantum concomitanter & subse quenter, ex isto scilicet opere subsecuto fidem suam & iustitiam, quando necessitas hoc exigit, fidelis & iustus in sua fide & iustitia conseruatus, quam alias perdidisset, praeceptum Domini contemnendo. Quare & Augustinus super Psal. 31. tractat. primo, volens concordare dictum Pauli ad Rom 4. Si Abraham ex operibus iustificatus est, habet gloriam, sed non apud Deum; quid enim dicit Scriptura; Credidit Abraham Deo, & reputatum est illi ad iustitiam, & dictum Iacobi memoratum obijciendo & respondendo, sic ait; Vides, inquit haereticus, quia non ex operibus, sed ex fide iustificatus est Abraham. Faciam ergo quicquid volo, quia etsi bona opera non habuero, & tantum credidero in Deum, deputatur mihi ad iustitiam. Respondeo erge tanquam contra Apostolum, & dico de ipso Abraha, quod inuenimus etiam in Epist. alterius Apostoli, qui volebat corrigere homines, qui male intellexerant istum Apost. Iacobus enim in Epist. sua contra eos, qui nolebant bencoperari, de sola fide praesumentes ipsius Abrahae commendauit opus, Paulus fidem. Non sunt sibi aduersi Apostoli; dicit autem opus omnibus notum, Abraham filium suum immolandum Deo obtulit; magnum opus, sed ex fide: laudo superaedificationem operis, sed video fidei fundamentum; Iaudo fructum boni operis, sed in fide agnosco radicem. Si autem hoc praeter fidem rectam faceret Abraham, nihil illi prodesset qualecunque illud opus esset. Rursum si sic teneret fidem Abraham; vt cum ei Deus imperatet offerre sibi immolandum filium, diceret apud semetipsum; Non facio & tamen credo, quia me etiam contemnentem iussa sua liberat Deus, fides sine operibus mor¬ tua esset, & tanquam radix sine fructu sterilis atque arida remaneret. Quid ergo? nulla opera debemus praeponere fidei, id est, vt ante fidem quisque dicatur bene operari? Ergo, Fratres, ex fide iustificatus est Abraham; sed si fidem opera non praecesserunt, tamen secuta sunt. Nunquid enim fides tua sterilis erit, si sterilis non es? sterilis non est ipsa, tene fidem operaturus; Dicit enim idem Apostolus fidem quae per dilectionem operatur. Idem de spiritu & litera 20. concordans illud dictum Apostoli per Pelagianos superius allegatum, Factores legis iustificabuntur, ad Rom. 2. cum alio eius dicto, Arbitramur iustificari hominem per fidem absque operibus legis, ad Rom. 3. Neque, inquit, contra seipsum diceret quod ait, Factores legis iustificabuntur, tanquam per opera non per gratiam iustificentur, cum dicat gratis iustificari hominem per fidem sine operibus legis, nihil aliud volens intelligi in eo quod dicit gratis, nisi quia iustificationem opera non praecedunt. Aperte quippe alibi ait, Si gratia, iam non ex operibus, alioquin gratia iam non est gratia; sed sic intelligendum est, Factores legis iustificabuntur, vt sciamus eos aliter non esse factores legis, nisi iustificentur, non vt iustificatio factoribus accedat, sed vt factores iustificatio praecedat. Quid enim est aliud iustificati quam iusti facti, ab illo scilicet qui iustificat impium vt ex impio fiat iustus. Si enim ita loqueremur vt diceremus, Homines liberabuntur, hoc vtique intelligeretur eis, qui iam homines essent, accedere liberationem; si autem diceremus, Homines creabuntur, non vtique intelligeretur eos creari qui erant, sed ipsa creatione homines fieri; Ita si dictum esset, Factores legis honorabuntur, non recte intelligeremus, nisi honorem illis, qui iam essent factores, legis accedere; cum vero dictum est, Factores legis iustificabuntur, quid aliud dictum est, quam iusti iustificabuntur? Factores enim legis vtique iusti sunt; ac per hoc tantundem est ac si diceretur, Factores legis creabuntur, non qui iam erant, sed vt sint, vt sic intelligerent etiam Iudaei legis auditores, indigere se gratia iustificatoris, vt possent esse factores. Simili quoque modo dicuntur peccata per oris confessionem dimitti, sicut secunda secta mediantium ostendebat, quod tamen non potest intelligi antecedenter tempore nec natura; ita videlicet quod oris confessio antecedat tempore vel natura dimissionem peccatorum mortalium quoad culpam, sicut & contra eandem fuit ostensum, sed concomitanter & subsequenter secundum legem staturam, quia videlicet ad iustificationem iniusti, & conseruationem iustitiae, oportet secundum legem Ecclesiae, si facultas affuerit, quod oris confessio subsequatur; alioquin propter contemptum redeunt peccata prius in contritione & proposito confitendi deleta; redeunt, inquam, vere vel imputabiliter, seu aeque ponderanter secundum reatum, vel etiam praeponderanter propter aggrauationem noui contemptus adiuncti, Hoc modo similiter dicuntur peccata in adultis per baptismum remitti: Quis enim catholicus dubitat omnes peccatores magnos & paruos in remissionem peccatorum communiter baptizari, sicut baptisma in remissionem peccatorum est communiter institutum? Quis enim non profitetur Concilium Nicenum, quod pro tota Christi Ecclesia & singulis filijs eius dicit, Confiteor vnum baptisma in remissionem peccatorum? Multi tamen adulti ante baptismum aquae seu fluminis, in baptismo flaminis credendo in Christum, & in baptismo poenitentiae a peccatis omnibus sunt mundati, sicut superius contra secundam sectam mediantium monstrabatur: Isti ergo baptizantur in remissionem peccatorum, non antecedenter, sed subsequenter modis praedictis. Adhuc autem poenitentiam actualem iustificare iniustum, & delere peccata potest habere duplicem intellectum, scilicet effectiue vel ostensiue, manifestatiue, seu etiam significatiue. Actualis namque poenitentia, & maximequalis in Ecclesiae celebratur, ostendit, manifestat, & est signum quod poenitens iustificatur, & quod eius peccata sunt deleta: Sic enim communiter & catholice dicimus per oris confessionem, & potestatem clauium, scilicet absolutionem sacerdotis peccata dimitti, sicut secunda secta, & tertia mediantium demonstrabant, quod tamen non potest intelligi proprie, effectiue, sicut contra easdem superius est ostensum, sed manifestatiue & significatiue: Manifestant enim, & sunt signa in foro Ecclesiae quod peccata sunt dimissa confessis & absolutis secundum leges Ecclesiae constitutas. Quare & de poenitentia dist. 1. postquam valide est probatum, peccata per gratiam ante confessionem dimitti, subiungitur; sit itaque confessio ad ostensionem poenitentiae: non ad impetrationem veniae; & sicut circumcisio data est Abrahae in signum iustitiae non in causam iustificationis, sic confessio offertur Sacerdoti in signum veniae acceptae, non in causam remissionis accipiendae. Quare & Glossa super principium illius primae distinctionis, recitata opinione dicente, quod sola cordis contritio non delet peccata, vbi copia Sacerdotis habetur, subiungit; sed quicquid dicat, dic quod nec cordis contritione, nec oris confessione peccata dimittuntur, sed tantum gratia Dei; sed ipsa cordis contritio signum est peccata esse dimissa, sicut exterior satis factio est signum cordis contritionis. Cui & concorditer Petrus 4. sent. dist. 17. Confessio, inquit, est testimonium conscientiae Deum timentis. Huic & consonat illud superius allegatum, quod Christus praecepit leprosi mundato ostendere se Sacerdotibus, & offerre pro emundatione sua non impetranda sed habita, quod praecepit Moses in testimonium illis; non dixit in efficientiam, sed in testimonium, & in signum munditiae consecutae. Quare & congrue Leuit. 14. vbi traditur ritus leprosi mundandi, praecipitur quod leprosus mundandus adducatur ad Sacerdotem; qui cum inuenerit lepram esse mundatam, praecipiet ei vt offerat haec & illa, vt sic qui mundus est, iure purgetur. Sed quomodo mundatur nouiter seu purgatur, cuius lepra iam prius est mundata, & mundata inuenta, nisi quia mundatus, seu mundus purgatus, seu purus ostenditur iudicio Sacerdotis: Certum est, enim Sacerdotes legales, leprosos nequaquam miraculose & effectiue mundasse, sed mundatos per prius seu mundos tantummodo indicasse, quod & plane exprimunt verba legis, Cum, inquit lex praetacta, Sacerdos inuenerit sepram esse mundatam, faciet haec & illa. Qui etiam modus loquendi supra eiusdem 13. expressius & saepius inuenitur, vbi traduntur leges de eo quod apparet, sed dubitatur esse leprosus, quod debet adduci ad Sacerdotem, & secundum eius iudicium reputari mundus vel immundus: vbi & in casu quo iudicabitur esse mundus, quandoque dicit quod mundabit eum Sacerdos, id est, mundum iudicabit; quandoque quod talis mundabitur, id est, mundus iudicabitur, sicut planum est, & Glossa testatur. Quare & textus satis plane seipsum exponens in casu praedicto, quandoque dicit quod considerabit eum Sacerdos: & mundum esse decernet, quandoque vero quod pronunciet eum mundum. Vbi etiam in casu quo debet iudicari immundus, quandoque dicit, quod contaminabit eum Sacerdos, id est, secundum Glossam, contaminatum iudicabit; & quandoque dicit expressius quod talem teneri a lepra iudicabit; quandoque vero quod Sacerdotis iudicio polluetur, & inter immundos reputabitur. Quod & plane testatur autoritas beati Hieronymi contra sectam tertiam allegata. Quare & Petrus 4. sentent. distinct. 18. Aliter, inquit, soluit Deus vel ligat, aliter Ecclesiae. Ipse enim per se tantum ita dimittit peccatum, quia & animam mundat ab omni interiore macula, & a debito aeternae mortis soluit; Non autem Sacerdotibus hoc concessit, quibus tamen praebuit potestatem ligandi & soluendi, id est, ostendendi homines esse ligatos & solutos. Vnde & Dominus leprosum sanitati prius restituit per se, deinde ad Sacerdotes misit, quorum iudicio ostenderetur mundatus. Item & Lazarum iam viuificatum obtulit discipulis soluendum, quia etiamsi aliquis sit apud Deum solutus, non tamen in facie Ecclesiae solutus habetur, nisi per iudicium Sacerdotis. In soluendis igitur culpis vel retinendis ita operatur Sacerdos Euangelicus & iudicat, sicut olim legalis in illis qui contaminati erant lepra, quae peccatum figurat, idque iuris & officij habent Sacerdotes Euangelici, quod olim habebant legales sub lege in curandis leprosis. Hi ergo dimittunt peccata vel retinent, dum dimissa a Deo vel retenta iudicant vel ostendunt. Similiter etiam loquitur Augustinus de spiritu & litera 20. vbi posita vna expositione illius Apostolici dicti ad Romanos, Factores legis iustificabuntur, superius recitata, subiungens secundam, sic ait, Aut certe ita dictum est, Iustificabuntur, ac si diceretur, Iusti habebuntur, iusti deputabuntur, sicut dictum est de quodam, Ille autem volens iustificare se, id est, vt iustus haberetur, & deputaretur. Vnde aliter dicimus, Deus sanctificat sanctos suos; aliter autem sanctificetur nomen tuum. Illud ideo quia ipse illos facit sanctos esse qui non erant sancti; Hoc autem ideo, vt quod semper apud se sanctum est, sanctum etiam ab hominibus habeatur, id est, sancte timeatur. Ad similem ergo modum loquendi non incongrue potest dici, quod contritio seu poenitentia actualis iustificat impium, & delet peccata, scilicet ostensiue, manifestatiue, seu etiam significatiue, licet non proprie effectiue. Amplius autem poenitentiam actualem delere peccatum, potest intelligi quantum ad culpam, vel quantum ad poenam, seu satis factionem debitam, seu staturam. Quis enim ignorat peccatorem debite poenitentem, & autoritate clauium a peccato solutum eadem autoritate ad poenam & satisfactionem ligari? Quanquam igitur peccator per infusionem gratiae statim immediate iustificetur, & a peccato purgetur quantum ad culpam seu maculam, manet tamen obligatus ad poenam temporalem, & ad satis factionem congruam faciendam. Contritio autem & poenitentia interior & exterior, puta, confessio, erubescentia, ieiunium, oratio, & eleemosyna est pars huius poenae & satis factionis praedictae. Contritio tamen & poenitentia interior posset esse tanta, tam vehemens, tam intensa, quod ipsa plene sufficeret sine alia poenitentia aut satisfactione extrinseca facienda. Rationabiliter ergo dici potest, contritionem & poenitentiam actualem iustificare iniustum & delere peccata, quantum ad solutionem poenae & satisfactionis debitae pro peccato. Dicitur enim peccator iustificari, & purgari a peccato per satisfactionem & opera satis factoria, puta per ieiunium; per orationes, per eleemosynas, & similia, sicut quarta secta mediantium recitat, cum tamen certum sit, peccatum quantum ad culpa & maculam prius esse dimissum, sicut contra eandem A fuit ostensum, quod ideo debet intelligi modo dicto. Sic autem loquitur lex, imo Dominus in lege, Leuit. 4. & 5. frequenter dicendo, si quis peccauerit hoc modo vel illo, offerat hoc vel illud, rogabitque pro eo Sacerdos, & dimittetur ei. Vbi & primo capitulo praecipitur, quod anima quae peccauerit tali modo, agat poenitentiam de peccato, & offerat hoc vel illud rogabitque pro eo Sacerdos & pro peccato eius, & dimittetur ei; & infra magis expresse iubetur quod anima inferens damnum in rebus sanctificatis Domino, in rebusue proximi, restituat integre cuncta ablata, & insuper quintam partem, offeratque arietem immaculatum de gregibus Sacerdoti, iuxta mensuram & aestimationem peccati, qui orabit proeo, & dimirtetur ei pro singulis quae faciendo peccauit. Huic & consonat, quod contriti, confessi, & absoluti, quare & perfecte mundati a culpis & maculis peccatorum, adhuc pro satiffactione a Sacerdotibus eis iniuncta, dicendo frequenter orationem dominicam, orant Patrem Coelestem, dicentes, Dimitte nobis debita nostra, vel sicut Luc. 1I. recitat, dimitte nobis peccata p nostra. Dimitte, inquimus, nobis debita nostra siue peccata, quantum scilicet ad offensam tuam & iram, quantum ad punitionem & satiffactionem, quae prius dimisisti quantum ad maculam siue culpam. Quare & Anselmus I. Cur Deus homo 20. dialogixando sic ait, Quid est quod dicimus Deo, dimitte nobis debita nostra, & omnis gens orat Deum, quem credit, vt dimittat sibi peccata: Si enim soluimus quod debemus, cur oramus vt dimittat? Nunquid Deus iniustus est, vt iterum exigat quod solutum est? Si autem non soluimus, cur frustra oramus vt faciat, quod quia non conuenit facere non potest, aut qui non soluit frustra dicit dimitte; qui autem soluit, supplicat, quoniam hoc ipsum pertinet ad solutionem vt supplicet. Huic quoque concordat quod refert beatus Gregorius super Euangelia homilia 34. de quodam nomine Victorino, qui erat opulentae substantiae & peccator, sed reatus sui consideratione compunctus, erexit se contra se, mundi huius omnia dereliquit, Monasterium petijt; in quo nimirum Monasterio tantae humilitatis, tantaeque sibi districtionis extitit, vt cuncti fratres, qui illic ad amorem diuinitatis exercuerant, suam cogerentur vitam despicere, dum illius poenitentiam viderent. Studuit namque toto mentis annisu cruciare carnem, proprias voluntates frangere, furtiuas orationes quaerere, quotidianis se lacrymis lauare, despectum sui appetere, oblatam a fratibus venerationem timere. Hic itaque nocturnas fratrum vigilias praeuenire consueuerat, & quia mons in quo Monasterium situm est ex vno latere in secretiori parte prominebat, illic consuetudinem fecerat ante vigilias egredi, vt se quotidie in fletu poenitentiae quanto secretius tanto liberius mactaret: Contemplabatur namque districtionem venturi iudicij sui, & iam eidem iudici concordans puniebat in lacrymis facinoris sui reatus. Quadam autem nocte, explorante & vidente Abbate Victorino, in secreto montis latere diu in oratione prostrato, Iux coelitus diffundebatur subito super eum, tantaque claritas ibi se sparsit, vt tota pars regionis illius ex ipsa candesceret; Vox etiam pariter venit dicens, Dimissum est tibi peccatum tuum. Adhuc autem iuxta distinctionem praemissam potest elici alia consequenter. Poenitentiam siquidem actualem iustificare iniustum, potest intelligi vel quantum ad deletionem maculae peccati seu culpae, vel quantum ad plenam reconciliationem Deo offenso & reformationem plenariam status sui. Dimisso namque peccato cuipiam quoad culpam, adhuc remanet Deus ei iratus; vult enim adhuc ei punitionem seu poenam satiffactoriam pro peccato. Ira namque Dei sicut dicebatur 25. primi, & turba Doctorum testatur, non est aliqua commotio, turbatioue ip sius, sed tantum voluntas puniendi, & eius effectus, ipsa videlicet punitio siue poena. Quod bene aduertens Propheta, & plangens, sic ait, Deus conuerte nos &c. Domine Deus virtutum quousque irasceris super orationes serui tui, scilicet iam couersi; Cibabis nos pane lacrymarum, & potum dabis nobis in lacrymis in mensura? Psal. 79. In mensura, scilicet poenae contra mesuram culpae, sicut Esaiae 27. dicitur, & praecedentia manifestant. Quare & August. exponens versum Psalmi, de ira Dei premissum, sic ait, Irascebaris in orationem inimici tui, & adhuc irasceris in orationem serui tui. Conuertisti nos, agnouimus, & adhuc irasceris in orationem serui? tui. Ita plane irasceris vt Pater, corrigens; non vt iudex, damnans. Ne putes iam transisse iram Dei quia conuersus es; transsit a te ira Dei, sed ne damnet in aeternum; flagellat autem non parcit, quia flagellat omnem filium quem recipit, sed tamen quamdiu irasceris in orationem serui tui, non iam inimici tui? quamdiu sic cibabis nos, & caetera supradicta? Nec etiam peccator, peccato dimisso statim habet reformationem plenariam status sui, sicut euidenter sequitur ex praedictis; adhuc etiam remanet debitor poenae, & satiffactionis debitae pro peccato. Habet quoque vt plurimum quandam infirmitatem ex peccato contractam, scilicet facilitatem ad malum & difficultatem ad bonum. Ad reformationem ergo plenariam impetrandam, valet contritio & poenitentia interior, & exterior poenitenti, sicut se¬ quitur ex praemissis, sicuti etiam testatur Bernardus de gratia & libero arbitrio, 24. superius recitatus. Quare & Augustinus de vera & falsa poenitentia, 17. Studeat, inquit, quisque delicta corrigere, vt post mortem non oporteat poenam tolerate: Quaedam enim peccata sunt, quae sunt mortalia, & in poenitentia sunt venialia, sed non statim sanata; Saepe enim quidam aeger moreretur, si non medicaretur, nec statim sanatur; languet victurus, qui erat moriturus, Et supra 13. Peccatum sit veniale per confessionem quod erat criminale in operatione; & si non statim purgatur, sit tamen veniale quod commiserat mortale. Dicitque Anselmus, I. Cur Deus homo, 25. Beatitudinem nulli dari debere, nisi illi cui penitus dimissa sunt peccata, nec hanc dimissionem fierinisi debito reddito quod debetur pro peccato secundum magnitudinem peccati. Innuit ergo plane quod peccatum dimittitur aliquatenus, sed non penitus, partialiter, non totaliter, diminutem, non plene ante solutionem plenariam totius debiti pro peccato. Per haec autem & huiusmodi diuina gratia inspirante, autoritates praemissae & aliae similes, quae videntur istam sententiam impugnare ad concordiam reducentur, omnes Pelagianorum argutiae dissoluentur, & omnes obiectiones aliae sopientur. Porro licet peccatum per infusionem gratiae ante naturaliter contritionem, confessionem, absolutionem, & satisfactionem plenatiam, quantum ad culpam & maculam deleatur, sicut superius est ostensum: remanet tamen peccator obligatus ad satit factionem plenariam & debitam pro peccato, sicut superius est ostensum. Contritio autem, confessio, absolutio, seu absolutionis debita quaesitio, & receptio, & quaelibet operis satis factio est satis factoria quoquomodo, quia partialiter vel totaliter pro peccato, valetque ad meritum, ad humilitatem, ad cauendum peccatum, & ad carnem belligeram subiugandum. Nihil ergo horum est superfluum, inutile, otiosum, sicut superius est obiectum. Quare & Augustinus de vera & falsa poenitentia, t3. Erubescentia, inquit, ipsa partem habet remissionis. Ex misericordia enim hoc praecepit Dominus, vt nemo poeniteret in occulto. In hoc enim quod per seipsum dicit facerdoti, & erubescentiam vincit timore offensi, sit venia criminis. Fit enim veniale per confessionem quod erat criminale in operatione; & si non statim purgatur, sit tamen veniale quod commiserat mortale. Multum enim satis factionis obtulit, qui erubescentiae dominans, nihil eorum quae commiserit, nuntio Dei denegauit. Et quoniam verecundia magna est poena, qui erubescit pro Christo, dignus fit misericordia. Vnde patet, quod quanto pluribus confitebitur in spe veniae turpitudinem criminis, tanto facilius gratiam consequetur remissionis: Ipsi enim sacerdotes plus possunt proficere, plus confitentibus parcere, quibus crimen remitrit Dominus. Quamobrem & Petrus, 4. Sent. dist. 17. vlt. Si, inquit, quaeritur ad quid valet confessio, cum in contritione iam deletum sit peccatum; dicimus quod quaedam punitio est sicut satis factio operis. Per confessionem etiam intelligit sacerdos qualiter debeat iudicare de crimine, per eam quoque peccator fit? humilior & cautior. Cui & concorditer Glossa super principium distinct. De poenit. quaerit ad quid poenitentia exterior, & confessio est necessaria, cum peccatum sit prius dimissum per confessionem, siue per contritionem, & respondet; Hoc sit ad humilitatem & ad iustitiam exercendam, & vt satis faciat Ecclesiae quam laesit, & vt ipse & alij reddantur cautiores. Et subdit; Si autem subtiliter intueatur, gratiae Dei, non contritioni est attribuenda remissio peccatorum. Vnde euidenter apparet, quod Glossator non dicit illud quod erat allegatum superius, pro parte contraria, ex hac Glossa, secundum sententiam propriam & subtilem, & etiam quia tunc plane contradiceret sibi ipsi, sicut praecedentia manifestant, sed secundum opinionem aliorum communem, & inter omnes, communiterue loquentes famosam. Nec quisquam, quaeso, Theologus me causetur eo quod glossulam istam non Theologica ita tractem. Pelagiani namque obijciunt eam mihi, quod ergo malum ipsos gladio proprio referire? Graecis enim ac barbaris, sapientibus quoque & insipientibus debitor sum effectus, neque ignoro, quoniam quod stultum est Dei sapientius est hominibus, & quod infirmum est Dei fortius est hominibus aliquibus aliquando: qui vero aliter senserit, loquatur ipse sapientiam inter perfectos, det solidum cibum prouectis. Mecum agitur multum bene si Christi paruulis lac ministrem, si declaratio sermonum meorum illuminet, & det paruulis intellectum. Vtinam omnibus omnia ita fiam, vt omnes lucrifaciam veritati. Quod vero arguebatur superius, cum poenitere sit in hominis libera // potestate, potest accepta gratia minime poenitere, & ita esse iustifica tus & iustus sine quacunque poenitentia post vel ante. Forte, bene concludit de potentia absoluta; posset enim fortassis Deus omnipotens itaiustificare adultum per habitum sine actu, sicut iustificat paruulos baptizatos & sanctificatos in ventre: secundum lege autem iam positam non concludit, cuius causam existimo, quia actus contritionis non sit a solo homine, nec antecedenter ab homine cum Deo, sed a Deo antecedenter cum homine, sicut corollarium AI. docet. Deus enim in sanctitate magnificus, quandocunque inspirat peccatori adulto habitim cha¬ ritatis & gratiae, aspirat & actum, quem & per suam infrustrabilem voluntatem, sicut decim, huius docet, in homine & cum homine, sed prius naturaliter homine irresistibiliter, & indefectibiliter operatur. Ista quoque sententia nequaquam euacuat clauium potestatem: Potestas namque & vsus earum ad multa & magna in foro priuato & publico se extendit, primo ad indicationem & notificationem verae absolutionis a peccato impensae a Deo, sicut superius dicebatur, dum tamen fiat conformiter absolutioni diuinae, & iudicio Ecclesiae triumphantis, concorditer quoque conditioni seu merito absoluti sicut praecedentia manifestant. Vnde & Augustinus de vera & falsa poenitentia 13. Dixit, inquit, Dominus, Quodcunque solueris super terram, soluetur in caelis, hoc est, ego Deus & omnes ordines caelestis curiae, & omnes sancti in gloria mea laudant nobiscum & confirmant quos ligatis & soluitis; Non dixit, quos putatis ligare & soluere, sed in quos exercetis opus iustitiae & misericordiae, alia opera vestra in peccatores non cognosco. Dicitque Gregorius homilia 26a. super Euangelium, exponendo illud Ioannis praemissum, Quorum remiseritis peccata, &c. quod saepe agitur, vt ille qui iudicij locum tenet, vel damnet immeritos, vel alios ipse alligatus soluat, saepe in soluendis ac ligandis subditis suae voluntatis motus, non autem causarum merita sequitur; vnde sit vt ipsa hac alligandi & soluendi potestate se priuet, qui hanc pro suis voluntatibus, & non pro subiectorum moribus exercet; saepe sit vt erga quemlibet proximum odio vel gratia moueatur pastor: Iudicare autem digne de subditis nequeunt, qui in subditorum causis sua vel odia, vel gratiam sequuntur. Vnde recte per Prophetam dicitur, Mortificabant animas quae non moriuntur, & viuificabant animas quae non viuunt: Non morientem quippe mortificat qui iustum damnat, & non victurum viuificare nititur, qui reum a supplicio soluere conatur: Causae ergo pensandae sunt, & tunc ligandi atque soluendi potestas exercenda: videndum quae culpa, aut quae sit poenitentia secuta post culpam, vt omnipotens Deus quos per compunctionis gratiam visitat, illos pastoris sententia absoluat. Tunc enim vera est absolutio praesidentis, cum interim arbitrium sequitur Iudicis; quod bene quatriduani mortui resuscitatio illa significat, quae videlicet demonstrat, quia prius Dominus mortuum vocauit, & viuificauit dicens; Lazare, veni foras, & postmodum is qui viuens egressus fuerat a discipulis est solutus, sicut scriptum est, Cumque egressus esset qui fuerat ligatus institis, tunc dixit discipulis, Soluite, & sinite abire: Ecce illum discipuli iam viuentem soluunt, quem magister iam resuscitauerat mortuum; Si enim discipuli Lazarum mortuum soluerent, faetorem magis ostenderent, quam virtutem. Ex qua consideratione intuendum est; quod illos nos debemus per pastoralem autoritatem soluere, quos Autorem nostrum cognoscimus per suscitantem gratiam viuificare; que nimirum viuificatio ante operationem rectitudinis in ipsa iam cognoscitur confessione peccati. Quare & Petrus 4. sent. dist. 18. Quomodo, inquit, verum est, Quodcunque solueris super terram erit solutum & in caelis, & quodcunque ligaueris, &c. Aliquando enim ostendunt Sacerdotes solutos vel ligatos, qui non sunt tales I apud Deum, & respondit; Sed intelligendum est hoc in illis quorum merita solui vel ligari postulant. Tunc enim sententia Sacerdotis, iudicio Dei, & totius caelestis curiae approbatur & confirmatur, cum illa ex discretione procedit, vt reorum merita non contradicant. Quoscunque ergo soluunt vel ligant, adhibentes discretionis clauem, reorum meritis soluuntur vel ligantur in caelis, id est, apud Deum, quia in iudicio diuino sententia Sacerdotis sic progressa approbatur, & confirmatur. Secundo, Sacerdotes Ecclesiastici aliquos vere ligant, & soluunt, aliquos scilicet notorie criminosos arcendo a communione Sacramentorum Eccleliae, & eosdem reconciliatos ad eadem admittendo: Licet enim talis gratia Dei praeuentus poeniteat, & vere absoluatur a peccatis omnibus coram Deo, non tamen recipietur ad Ecclesiastica Sacramenta nisi emundatus & absolutus iudicio Sacerdotis. Hoc autem bene apparet de publice peccantibus, & ideo publice poenitentibus, in capite ieiunij de Ecclesiae patenter eiectis, & peracta poenitentia in caena Domini reassumptis. Quod & bene figurabatur in Lazaro notorie mortuo & sepulto, quem Dominus per se primitus suscitauit, deinde praecepit discipulis, vt eum adhuc ligatum soluerent, sinerentque abire Ioan. II. euidenter ostendens quod notorie mortuus per peccatum, licet Christo vocante per gratiam reuiuiscat, debertamen venire foras per oris ianuam, confitendo, & solui, id est, absolui a vinculo quo apud Ecclesiam tenebatur, & permitti libere abire, libertate Ecclesiae militantis. Vnde Augustinus primae partis super Iohan. sermone 49. hunc locum exponens, quid, inquit, hoc significat? quando contemnis, mortuus iaces, sepultus iaces, quando confiteris, procedis: quid est procedere, nisi ab occultis velut exeundo manifestati. Sed vt confitearis Deus facit, magna voce clamando, id est magna gratia vocando; ideo cum processit mortuus adhuc ligatus, confitens & adhuc reus, vt soluerentur peccata eius ministris, hoc dixit Dominus; Soluite eum & finite abire: Quid est, soluite, & sinite abire? quae soluerits in terra, soluta erunt in cae¬ Io. Qui & de verbis Domini serm. 8. postquam por exemplum de Lazaro ostendit confitente peccatum prius esse suscitatum a Domino, sicut superius plenius recitatur, opponendo, & respondendo subiungi; dicet ergo aliquis, Quid prodest Ecclesia, si iam confessor voce Deminica resuscitatus prodit? Quid prodest Ecclesia confitenti, cui Dominus ait, Quae solueritis in terra, soluta erunt & in caelo? Ipsum Lazarum attende, Cum vinculis prodijt, iam viuebat confitendo, sed nondum liber ambulabat, vinculis irretitus. Quid ergo facit Ecclesia, cui dictum est, Quae solueritis soluta erunt, nisi quod at Dominus continuo ad discipulos, Soluite illum & finite // ire. Dicitque Alchinus sicut recitatur in Glossa super Iohan. II. Christus ergo suscitat, quia interius per seipsum viuificat; soluunt discipuli, quia per ministerium Sacerdotum absoluuntur viuificati. Tertio Ecclesiastici Sacerdotes possunt vere ligare vinculo excommunicationis, & soluere in Ecclesia militante a communione Sacramentorum & fidelium separando & reconciliando, in tantum quod licet constet Ecclesiae de aliquo excommunicato, quod vere poenituit, & quod per eum non stetit, quo minus reconciliaretur Ecclesiasticae vnitati, & sic decessit, quare & quod sit absolutus veraciter coram Deo & in Ecclesiae triumphante; non debet haberi pro filio Ecclesiae militantis, donec per eam fuerit absolutus, sicut & docet expresse Innocent. Papa, Extra, de sent. excomm. A nobis est saepe quaesitum. Vbi de tali excommunicato & mortuo ita scribit, Contingit interdum, vt qui ligatus est apud Deum, apud Ecclesiam sit solutus, & qui liber est apud Deum, Ecclesiastica est sententia innodatus. Vinculum ergo quo peccator ligatus est apud Deum, in culpae remissione dissoluitur. Illud autem quo ligatus est apud Ecclesiam, cum sententia remittitur, relaxatur; quod in suscitatione Lazati sermo Euangelicus manifestat, quem prius Dominus suscitauit, & Apostolis praecepit postmodum soluere suscitatum. Vnde quantumcunque se quis iuramento praestito, quod Ecclesiae mandato pareret, humiliare curauerit, quantacunqu: poenitentiae signa praecesserint, si tamen morte praeuentus, absolutionis non poterit beneficium obtinere, quamuis absolutus a¬ pud Deum fuisse credatur, nondum tamen habendus est apud Ecclesiam absolutus: Potest tamen & debet ei Ecclesiae beneficio subueniri, si de ipsius viuentis poenitentia per euidentia signa constiterit, defuncto etiam absolutionis beneficium impendatur. Quarto Ecclesiastici Sacerdotes possunt vere ligare & soluere poenitentias vatias grauiores vel seuiores poenitentibus iniungendo, iniunctas mitigando, mutando, & fortassis per Indulgentias de immenso thesauro Ecclesiae omnem exteriorem poenitentiam misericorditer relaxando, possuntque forsitan ex amplissima misericordia Domini absoluere poenitentes ab omni poenitentia, & poena extrinseca in praesenti, vel in futuro debita pro peccato. Quare & Augustinus de vera & falsa poenitentia 13. Ipsi, inquit, Sacerdotes possunt confitentibus Iparcere, quibus crimen remittit Dominus. Lazarum enim de monumento iam suscitauit, obtulit discipulis soluendum, per hoc ostendens potestatem soluendi concessam Sacerdoti: Dixit enim, Quodcunque solueris super terram, soluetur in caelis; hoc est, Ego Deus, & omnes ordines caelestis curiae, & omnes sancti in gloria mea laudant nobiscum, & confirmant quos ligatis & soluitis; non dixit, Quos putatis ligare & soluere, sed, in quos exercetis opus iustitiae & misericordiae, alia opera nostra in peccatores non cognoseo. Quinto Ecclesiastici Saceruotes vere absoluunt ab obligatione qua peccator, opportunitate concessa, tenetur secundum legem in Ecclesia positam confiteri Sacerdoti sua peccata, & absoluiab eo: Hoc enim semel facto, non tenetur vlterius sic facere de eisdem. Sexto Ecclesiastici Sacerdotes absoluunt veraciter & finaliter quodammodo a peccatis, quia iuxta praemissa, licet peccata per infusionem gratiae deleantur ante confessionem, & absolutionem obtentam, tamen nisi peccator, habita facultate, postea confiteatur & absoluatur, reuertuntur quodammodo & nouiter imputantur, imo & propter contemptum clauium aggrauantur. Septimo potestas clauium, absolutio Sacerdotis, & poenitentiae Sacramentum valet ad augmentum gratiae consequendum, quod debet non medioE criter quemlibet excitare ad saepissime confitendum. Haec namque secundum Augustinum, vt recitat Petrus 4. sent. dist. 1. est distantia Sacramentorum veterum & nouorum, quod illa tantum promittebant, & significabant, haec autem dant salutem. Eodemque modo videtur esse de baptismo poenitentiae, sicut de baptismo aquae; sed baptismus aquae confert adulto prius baptizato Spiritu Sancto, & accedenti in gratia, augmentum gratiae & virtutum dicente Hieronymo, sicut Petrus allegat 4. sentent. distinct. 4. Fides quae fideles facit in aquis baptismi datur, vel nutritur, quia non habenti ibi datur, & iam habenti vt plenius habeatur, quod & tenet ibi Petrus expresse: Quare & octauo, valet ista potestas, ad diminutionem & repressionem concupiscentiae, fomitisque peccati: Docente namque Augustino Enchirid. penult, & alibi multis locis, Charitate crescente minuitur cupiditas & decrescit. In baptixato quoque primo baptismo flaminis, cum postea recipit baptismum in aqua, debilitatur fomes peccati, sicut 4. sentent. Petri distinct. 4. docetur, cur ergo non similiter in baptismo poenitentiae sentiendum? Iste quoque effectus deberet excitare non modicum ad creberrime confitendum. Ad illud autem quod arguebatur superius, Si poenitentia est Sacramentum, est signum sacrae rei ipsam sequentis: quidam respondent sicut recitat Petrus 4. Sent. dist. 23. hoc non esse verum de Sacramento poenitentiae, sicut nec semper in alijs Sacramentis, quae efficiunt quod figurant. Quibus & concorditer ipse Petrus super eodem dist. 4. quaerendo & respondendo, sic ait; Si quaeritur cuius rei baptismus ille sit Sacramentum, qui datur iam iusto, dicimus Sacramentum esse & rei quae praecessit, id est, remissionis ante per fidem datae; nec mireris rem aliquando praecedere Sacramentum, cum aliquando etiam longe post sequatur, vt in illis qui ficte accedunt, quibus, cum post poenituerint, incipiet baptismus prodesse, in quibus fuit baptismus Sacramentum huius sanctificationis quam poenitendo habent. Aliter autem, & forsitan verius iuxta praecedentia dici potest, quod Sacramentum poenitentiae est signum sacrae rei p per ipsum semper collatae, augmenti scilicet gratiae praecedentis. Quasdam etiam Autoritates & rationes per Pelagianos obiectas exponunt, & soluunt 35. & 21. huius.