Table of Contents
De causa dei
Liber 1
Caput 2 : Quod Deus est omnium aliorum necessarius conseruator
Caput 3 : Quod Deus est necessaria causa efficiens cuiuslibet rei factae
Caput 4 : Quod qualibet creatura mouente, Deus necessario commouet
Caput 5 : Quod Deus non est mutabilis ullo modo
Caput 6 : Quod Deus habet distinctam scientiam omnium
Caput 7 : Obiicit contra sextum et soluit.
Caput 8 : Quod Deus habet volutionem et amorem communiter et specialiter ad quaecunque.
Liber 2
Liber 3
Caput 1
TRactatu siquidem praemissorum hucvsque continuo, progressoque in longius quam puraui, timeo ne forte si continuata serie prolongetur vlterius, lassitudinem inferat fatigatis, & fastidium ingerat delicatis. Quare sicut congruitas postulat intercisionem quandam, hic facio; sequentia breuius tractaturus. Rursum igitur aliud faciendo principium, ammodo de libero arbitrio disserendum. Quaedam enim praehabita, videntur liberum arbitrium penitus tollere: quaedam autem eius potestatem adimere: quadam veroceius perimere libertatem: quae tamenomnia, nigiorum meorum reguQull lis innitendo; & sanctorum Patrum iphraetendo vestigiis, iuuante me Domino, pro suae libertatis arbitrio, spero ideliter concordare. Inprimis igitur videtur mihe ipsum diberum. arbitrium statuendum: Et quod liberum arbitrium sit ponendum, omnes Theologi, omnes Logici, onnes Morales Philosophi, & fere omnes Philosophi Naturales vnanimiter cofitestantur. Veruntamen, propter aliquos, qui forte rrepidarent timore vbinon est timendum, videtur hdc mihi breura ter ostendendum: Constat siquidem ex secundo; tertio, & quartu primi, Deum, omnia extra se seruare, facere, & mouere, & hoc non ex necessitatenaturae, sicut potentiae, pure naturales cognitione carentes: nec ex sola cognitione sensitiua & appetitunaturali ifrationali, sicut caeterae potentiae naturales itrationales, sed ex rationali iudicio, seu arbitrio intellectus, sicut sextum Capitulum primi docet: nec ex illo solo, sed cum libera voluntate, sicut octauum, & nonum capita primi probant. Quare constat Deum habere arbitrium liberum voluntatis; arbitrium inquam, propter iudicium rationis seu intellectus: & libenum, propter potestatem spontaneam voluntatis? Nam propter hias duas operationes harum duarumt potentiarum in vna mente, liberum arbitrium // hac duo nomina pro vno nomine sibi sumpsit, sicut ipsa ratio nominis manifestat: & quia arbitrium rationis debet praecedene voluntatem, melius, arbitrium liberum, quam liberum arbitrium vocaretur. Vnde. Augustinus Hypognostic. 31. dicit, cur liberum, arbitrium dicatur esse paululum disserendumit Arbitrium, inquit, ab arbitrando rationali consideratione; vel discernendo quid eligat quidue recufer, puto quod nomen accepit: Idem, liberum dictum, quod in suae sit positumi potestate, habens agendi quod velit possibilitatem. Cui & concordat Bernardus de gratiu & libero arbitrio 4. plane: Liberum quoque arbitrium, non tantum Deo, sed & ratiunali competit creaturae, Nam necessitas & contingentia seu libertas, circa creaturam, fiaturaliter contrarie opponuntur; & vnum illorum est naturale, scilicet necessitas; ergo &t reliquum: ConĀ¬ traria namque in tantum sibi mutuo correspondent, quod nedum si vnum est naturale reliquum est naturale, verum quod si vnum est terminatum, & reliquum est terminatum, & hoc eodem gradu: Dicit enim Philosophus I. de Coelo 44. Contrariorum si alterum determinatum est, & reliquum determinatum erit: Super quod dicit Auerroes in commento, hoc est manifestum ex descriptione contrariorum quae sunt in fine remotionis. Nam 10. Metaph. 14. describuntur contraria, quod sunt, Ea quae posita sunt in eodem genere & maxime differunt; & addit Auerroes, vbi supra, Et cum vtrumque eorum maxime dister, necesse est vt sint equaliter in contrarietate: scilicet, vt neutrum sit fortius reliquo: & manifestum est per se vt sint in eodem gradum contrarietatis, quod statim probat dicens; Et si non, non in fine distabunt. Possibile enim esset addere super minorem, vt esset magis contrarium, & tunc idem haberet plura contraria: Et illud quod erat positum in maxima distantia, non est ita quod est contratium positionis. Ex quo patet quod nedum est contingentia & libertas in creatuma, sed & tantal quanta necessitas est in ipsa. Regula quoque Apostolica docet idem: scilicet quod si vnum contrariorum est, & reliquum debet esse: si est inquit, Corpus animale est, & spirituals. 1. ad Cor. 15. Si igitur est necessitas, est & libertas; & si in aliqua creatura sit contingentia & libertas, inter omnes creatura rationalis videtur isto priuilegio difformi honoranda. Item nulli dubium, quod aliquam creaturam esse liberi arbitrij est absolute possibile, quum nullam contradictionem includat: quare & possibile est Deum omnipotentem talem creare: Nam alias non esset omnipotens; quae creata non videretur alterius rationis a creatura rationali praesenti, quare & creatura rationalis nunc praesens, cum libero arbitrio est creata. Item omnis argutia, quae molitur ostendere nullam creaturam liberum arbitrium actualiter nunc habere, procedit similiter de creatura possibili habere liberum arbitrium si actualiter poneretur, & contra ipsam nequaquam concluderet: quare nec concludit contra creaturam rationalem actualiter existentem. Ex his autem euidenter apparet, quod liberum arbitrium, seu potius arbitrium liberum potest definiri seu describi hoc modo, Quod ipsum est potentia Rationalis rationaliter iudi candi, & voluntarie exequendi. Istis autem concordat, Hugo 2. Sent. 20 & 1. de Sacrament, part. 5. cap. 20. & 2I. & Pet. 2. Sent. dist. 24. & 25. Alij qudque multi, aujs locis multis
On this page