Table of Contents
De causa dei
Liber 1
Caput 2 : Quod Deus est omnium aliorum necessarius conseruator
Caput 3 : Quod Deus est necessaria causa efficiens cuiuslibet rei factae
Caput 4 : Quod qualibet creatura mouente, Deus necessario commouet
Caput 5 : Quod Deus non est mutabilis ullo modo
Caput 6 : Quod Deus habet distinctam scientiam omnium
Caput 7 : Obiicit contra sextum et soluit.
Caput 8 : Quod Deus habet volutionem et amorem communiter et specialiter ad quaecunque.
Liber 2
Liber 3
Caput 47
OBijciunt autem Pelagiani contra praemissa de Praedestinatione & Reprobatione, conantes ipsas vel omnino destruere, vel saltem ostendere ipsas esse secundum merita personarum. Deus, inquiunt, irrationabiliter nihil agit, & non est aliqua ratio quare Predestinet aut reprobet potius vnum quam alium. Predestinat ergo vel reprobat omnem vel nullum; Et non omnem, sicut omnes dicunt concorditer, ergo nullum. Vel si sit aliqua ratio quare Praedestinat vel reprobat hunc non illum, B illa non potest fundari nisi in meritis, & difserentia meritorum. Quare & loachim Abbas de Flore, de praescientia Dei & Praedestinatione electorum, dialogizando inter Benedictum quaerentem & ipsum respondentem, assignat duplicem rationem & causam Electionis, Praedestinationis, & miserecordiae Dei, quarum prima est aptitudo ad misericordiam, salutem, & bonum; secunda, actio ipsa bona; contrariorum vero contrarias causas ponit & contrarias rationes. Item dedit eis potestatem filios Dei fieri Iohan. 1. quod ergo homines secundum Praedestinationem & gratiam filij Dei fiant est in eorum libera potestate, & non nisi per merita Deo grata. Huic & concordat Propheta Psal. 68. vbi recitatis peccatis quorundam subiungit; Deleantur de libro viuentium, & cum iustis non scribantur. Et illud Apocalyps. 3. Tene quod habes, ne alius accipiat coronam tuam, quam scilicet Deus suis electoribus repromisit. Item si Adam non peccasset, nullus fuisset reprobatus, sed quilibet praedestinatus; vtrumque ergo istorum est propter meritum correspondens. Item iniquum & crudele esset, hominem vel Angelum nocere alteri sine culpa aliqua praecedente, nec hoc posset facere sine culpa; quanto magis ergo Deum iustissimum & piissimum hoc non decet? quare nec decet quod aliquem reprobet, & ad id ignem aeternum praedestinet, nisi propter culpam aliquam praecedentem. Verum prima istorum itrationabilis ratio, per praemissa, 210. & 350. & capitulis sequentibus lucide potest solui. Quod autem ad confirmationem adducitur de loachim, licet fuerit magnus Doctor, autoritatem magnam non habet; sicut in materia de trinitate fuit Arrianus, vt patet in libello quem edidit contra Petrum Lumbardum De Trinitate, seu de essentia Trinitatis, & per Innocentium tertium, & Concilium generale. sicut recitatur, Extra desumma Trm, & fid. Catholica, Damnamus: sic in ista materia fuit Pelagianus, ponendo causam originalem Praedestinationis & Reprobationis, non ex parte Dei Praedestinantis & Reprobantis, sed ex parte Praedestinatorum & Reprobatorum, aptitudinem scilicet atque actum, sicut superius recitatur. Laborat tamen vt periculosum pelagus Pelagianorum declinet, dicendo, causam Electionis & Reprobationis diuinae esse aptitudinem ad misericordiam, vel ad iram, non autem ad opera neque actus. Et Benedicto quaerenti, quaenam sit illa aptitudo ad bonum vel ad malum, si non sit opera bona vel mala, vt dicit Apostolus de Iacob, & Esau, respondet, quod non est opus, sed receptaculum gratiae vel irae, ex quarum prima, bona; ex secunda, mala opera oriuntur. Et infra, dum hos vel illos Deus eligeret, non quaesiuit in eis iustitiam, quam ipse erat daturus, sed solam materiam humilitatis & miserabilitatis, id est, vt essent apti ad misericordiam. Verum quia nimis prope ripam pelagi Pelagiani accessit, praecipitium passus, ipsius voragine est absorptus, vt etiam diceret causam Praedestinationis & Reprobationis esse merita personarum. Et vt diffusum eius processum succincte recolligam, vult quod causa Praedestinationis sit humilitas, Reprobationis, superbia. Dicit enim, Abiectio & miseria est proprie causa diuinae electionis. Vnde Apostolus, Videte, Fratres. vocationem vestram, quia non multi sapientes secundum carnem, sed quae stulta sunt mundi elegit Deus. Et infra liquet luce clarius, quod non pro iustitia assumatur aliquis a Deo, sed pro miseria, non pro operibus, sed pro exilitate, non pro fortitudine sed pro infirmitate, non pro sapientia, sed pro stultitia, non pro nobilitate, sed pro ignobilitate; sicut Pharisaeus ille repulsus est pro iustitia sua, publicanus vero assumptus pro suis peccatis, non quia iniustitiam amat Deus, & odit innocentiae puritatem, sed quia repellit superbientem de iustitia, parcit autem humilibus poenitentibus de peccatis. Et infra, Electionis causa est abiectio & afflictio, non quia ista simpliciter placent Deo, sed quia pariunt humilitatem quam solam requirit Deus virtutem in Angelis & in hominibus. Et infra, Quia praesciuit Dominus populum Iudaicum futurum superbum, odiuit & repulit cum. Ex quibus & euidenter apparet quod sit contrarius sibi ipsi. Quomodo etiam stare potest quod aptitudo, praedestinationis vel reprobationis sit causa, cum aeque aptorum vnus aliquoties assumatur, & alius relinquatur, imo & aliquando assumitur minus aptus, & relinquitur magis aptus? Quomodo etiam est abiectio & miseria causa praedestinationis diuinae, cum multi, vt timeo, hic abiecti, miseri, & mendici finaliter reprobentur, multi etiam hic semper nobiles, foelices, & diuites praedestinentur ad vitam? In sanctis etiam Angelis praedestinatis, & finaliter confirmatis nunquam fuit abiectio, neque miseria qualiscunque, quia nec culpae, nec poenae, quae insuper abiectio vel miseria fuit causa, quare Christus praedestinatus est Dei Filius in virtute, ad Rom. 1. quod & posset multis rationibus alijs reprobari. Sed quia non multi adhaerent, sufficiant ista pauca. Cum autem allegant Iohannem dicentem; Dedit eis potestatem filios Dei fieri, videtur eos velle astruere aliquos fieri seu posse fieri nouiter filios Dei secundum praedestinationem, vt scilicet de non praedestinatis, quare & de reprobatis fiant nouiter & temporaliter praedestinati, & desinant similiter esse reprobati, contra prius ostensa 23. & 45. huius, quod & contradictionem euidenter includit, sicut ex eisdem locis potest perspicue demonstrari. Dictum quoque Iohannis magis videtur probare contrarium: Non enim dicit; Dedit eis potestatem filios Dei se facere, sed filios Dei fieri. Sed a quo? nunquid ex seipsis, nunquid ex propria voluntate? quis vnquam se gignit? quis vnquam nascitur ex seipso? quis filius Diaboli potest se gignere, & parere filium Dei? Audi quod sequitur; Neque, inquit, ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt. Non ergo ipsi se ipsos, sed Deus filios Dei facit. Quare & Philosophus 5. Metaph. 17. & 9. Metaph. 2. ostendit, quod duplex est potestas, & potentia, actiua scilicet & passiua: Tale est ergo quod hic dicitur; Dedit eis potestatem filios Dei fieri, quale est illud quod dicitur ad Rom. 8. quicunque Spiritu Dei aguntur, hi filij Dei sunt: Dedit ergo Deus hominibus potestatem filios Dei fieri, scilicet animam rationalem & liberum arbitrium libere & volunta rie receptiuum gratiae in praesenti, & gloriae in futuro, vt sic tam hic quam ibi filij Dei fiant, vt tamen in praesenti cum facti sint filij Dei per fidem & gratiam praeuiam in filios Dei adoptantem, libere faciant, grata opera filiorum, vt sic grati filij libere perseuerent, in tantum quod nihil potest istam filiationem eis eripere nisi velint. Quare & dicit ibi Chrysostomus, sicut alle gatur in Glossa, dixit; Dedit eis potestatem filios Dei fieri, ostendens quod multo opus studio, vt eam, quae in baptismo adoptionis formata est, imaginem, incontaminatam semper custodiamus, simul autem & ostendens quoniam potestatem hanc nullus nobis vel auferre poterit, nisi nos ipsi auferamus; simul etiam ostendere vult, quoniam haec gratia aduenit volentibus & studentibus. Etenim in potestate est liberi arbitrij, & gratiae, operatione filios Dei fieri. Et Augustinus homil. 3. super Iohannem; Quare, inquit, nascuntur omnes in peccato? quia nemo natus est praeter Adam; vt autem nascerentur ex Adam, necessitatis fuit ex damnatione, nasci per Christum voluntatis est & gratiae; non coguntur homines nasci per Christum; non quia voluerunt, nati sunt ex Adam, omnes tamen qui ex Adam, cum peceato peccatores, omnes, qui per Christum iustificati & iusti, non in se, sed in illo. Nec etiam dicendo; Dedit eis potestatem filios Dei fieri, ab illa factione Deum excludit, & hominem solum includit; neque si factio illa sit amborum communis, hominem ibi praeponit, & Deum postponit ordine naturali. Quare & dicit; Dedit eis potestatem filios Dei fieri, non se facere: Et iterum; Neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt, qui huius diuinae generationis principium est & autor. Quare & Beda, sicut allegatur in Glossa; Carnalis, inquit, singulorum generatio a complexu coniugij duxit originem, at vero spiritualis Spiritus Sancti gratia ministratur. Et Chrysostomus; Haec autem natrat Euangelista, vt vilitatem & humilitatem prioris partus, qui est per sanguinem & voluntatem carnis addiscentes, & altitudinem secundi, qui per gratiam & nobilitatem est, cognoscentes, magnam quandam hic suscipiamus intelligentiam, & dignam dono ipsius qui genuit, & multum post haec, studium demonstremus. Dicitque Augustinus homilia tertia super Iohannem; Quotquot receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, si filij fiunt, nascuntur; si nascuntur, quomodo nascuntur, non ex carne, non ex sanguinibus, non ex voluntate carnis, non ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt. Gaudeant ergo quod ex Deo nati sint, praesumant se pertinere ad Deum, accipiant documentum quia ex Deo nati sunt; Et Verbum caro factum est, & habitauit in nobis. Si Verbum non erubuit nasci de homine, homines erubescent nasci de Deo? Neque dicendo; Dedit eis potestate filios Dei fieri, dicit, quod dedit eis potestate filios Dei fieri per precedentia opera meritorum, sicut Pelag. somniat. Absit quod Euangelista suo Domino contradicat, quia ipsomet recitante infra 6. sic ait; Nemo potest venire ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit illu: &, Nemo potest venire ad me, nisi fuerit eidatum a Patre meo. Absit etiam quod sibi ipsi in tam breui serie contradicat: cito namque post haec verba eius superius recitata, dicit quod verbum fuit plenum gratiae & veritatis, & addit, Et de plenitudine eius nos omnes accepimus, & gra. tiam pro gratia. Accepimus, inquam, primo gratiam? gratis datam & veritatem, quia gratiam ante promissam, & sic gratiam pro gratia, gratiam scilicet gratis datam pro grata promissione gratuitae gratiae prophetice prius facta, vel accepimus in spe certa secundo gratiam beatitudinis in futuro, pro gratia in re, & gratis operibus in praesenti. Quare & Augustinus homilia 3a. super Ioannem, sic scribit, non ait, Et de plenitudine eius nos omnes accepimus, gratiam pro gratia; sed sic ait; Et de plenitudine eius nos omnes accepimus, & gratiam pro gratia, vbi nescio quid nos oluerit intelligere de plenitudine eius accepisse, & insuper gratiam pro gratia: Accepimus enim de plenitudine eius primo gratiam, & rursum accepimus gratiam pro gratia; quam gratiam primo accepimus? Fidem; In fide ambulantes in gratia ambulamus. Vnde enim meruimus hoc? quibus nostris praecedentibus meritis? gratia tibi data est, non merces reddita. Vnde vocatur gratia quia gratis datur: Non enim praecedentibus meritis emisti quod accepisti. Hanc ergo accepit gratiam primam peccator, vt eius peccata dimitterentur; quid meruit, interroget iustitiam, inueniet poenam; interioget misericordiam, inueniet gratiam. Sed hoc & promiserat Deus per Prophetas: Itaque cum venit dare quod promiserat, non solum gratiam dedit, sed & veritatem. Quomodo exhibita est veritas? quia factum est quod promissum est: quid est ergo gratiam pro gratia? Fide promeremur Deum, accipis praemium immortalitatem & vitam aeternam, & illa gratia est, Nam pro quo merito accipis vitam aeternam? pro gratia. Dona sua coronat Deus, non merita tua. Potest quoque multum congrue intelligi & exponi ad literam, de his qui facti sunt actualiter filij Dei per fidem & gratiam in praesenti, quod dedit eis potestatem, scilicet gratiam liberum arbitrium adiuuantem, filios Dei fieri in futuro, in regno coelorum. Quare & praemittit, Quotquot autem receperunt eum, scilicet per fidem formatam, in cum credendo, dedit eis, &c. Quare & Theophilus, sicut allegatur in glossa, Quia, inquit, in resurrectione filiationem perfectissimam consequemur, secundum quod Apostolus dicit, adoptionem filiorum Dei expectantes, redemptionem corporis nostri, dedit potestatem filios Dei fieri, id est, hanc gratiam in futura gratia consequendi. Cum vero obijciant illud Psal. Deleantur de libro viuentium, si intelligant secundum superficiem literalem, hunc concedere, quod praedestinatio & reprobatio est temporalis; ita scilicet quod aliquis prius fuit praedestinatus, & non reprobatus, & nunc non est praedestinatus sed reprobatus; Si enim quis temporaliter deleatur de libro viuentium, tunc est ita contra prius ostensa. Quare oportet quod habeat alium intellectum. Potest ergo intelligi de deletione secundum praesentem iustitiam, secundum distinctionem 25o, praemissam; vel deleantur, id est deleti, hoc est non scripti habeantur, seu ostendantur, secundum quod subditur, Et cum iustis non scribantur. Vel etiam deleantur secundum propriam spem illorum, sicut & Deus dicitur poenitere, sicut septimum recitauit. Quare & August. super illum Psal. tractatu 20. Fratres, inquit, non sic accipere debemus, quoniam quenquam Deus scribit in libro vitae & delet eum. Si homo dixit, quod scripsi, scripsi, de titulo vbi scriptum erat Rex Iudaeorum, Deus quenquam scribit & delet? Praescius est, praedestinauit omnes, ante constitutionem mundi, regnaturos cum filio suo in vitam aeternam, hos conscripsit, ipsos continet liber vitae: Quomodo ergo inde delentur, vbi nunquam scripti sunt? hoc dictum est secundum spem ipsorum, quia ipsi se scriptos putabant. Quid est deleantur de libro vitae? & ipsis constet non Lillos/ ibi esse. Sic ergo illi qui se sperabant tanquam merito iustitiae suae in libro Dei scriptos cum perducta fuerit eorum damnatio, etiam ad // cognitionem eorum, delebuntur de libro viuentium, id est non ibi se esse cognoscent. Nam versus qui sequitur, exponit quod dictum est, Et cum iustis non scribantur: Dixi ergo, deleantur secundum spem ipsorum, secundum autem aequitatem tuam quid dico? non scribantur. Intelligentes illud Apocalypsis ad literam, Tene quod habes, ne alius, vel vt nemo accipiat coronam tuam, habent similiter dicere, aliquem posse temporaliter & nouiter coronam praedestinationis amittere, & alium admittere, & ita consequenter hunc desinere temporaliter & nouiter esse praedestinatum, & incipere esse reprobatum, & illum e contra; quod praecedentia non permittunt. Nec Ioannes, imo nec spiritus in loanne dicit aut innuit quenquam per se & propriis viribus, sine Dei auxilio tenere aut posse tenere suam coronam, in bona scilicet vita & bonis operibus perseuerare vsque in finem; aut quenquam posse per se & viribus suis tantum sine Deo specialiter operante, accipere coronam praedestinationis aut gratiae in praesenti vel gloriae in futuro, sicut 2um. 9um. & 35um. & sequentia cum 450. probant. Hoc idem & verba fidelissima eiusdem loci fidelissime contestantur. Haec dicit sanctus & verus qui habet clauem Dauidis, qui aperit & nemo claudit, qui claudit & nemo aperit: Ecce dedicoram te ostium apertum, quod nemo potest claudere, quia modicam habes virtutem, & seruasti verbum meum, & ego seruabo te ab hora tentationis. Ecce venio cito; Tene quod habes &c. vbi patenter docetur, quod perseuerantia in bono est primo ex conseruatione diuina, secundo ex cooperatione humana; quanto magis inchoatio & adeptio bonae vitae non est homini a se solo. Cum ergo dicitur, Tene quod habes, &c. praeuenitur & excitatur bonus, vt in bono finaliter perseueret: Sic enim fortassis erat praedestinatus, vt per talem exhortationem Dei vel hominis perseueraret finaliter & coronam acquireret & teneret iuxta praemissa 23o huius. Vnde & Augustinus de bono perseuer. 64. Qui nondum sunt, vocati, pro eis vt vocentur, oremus; fortassis enim sic praedestinati sunt vt nostris orationibus concedantur, & accipiant gratiam, qua velint & efficiantur electi; Deus enim qui omnia praedestinauit, implebit. Potest quoque istud Apocalypsis exponi, sicut & illud Psalmi praemissum; Potest enim quis amittere, vel accipere coronam vitae secundum praesentem iustitiam, vel secundum manifestationem, vel secundum spem firmam. Quare & Augustinus de bono perseuerant. 7. probans perseuerantiam finalem non posse amitti, & innuens distinctionem de amitti, sic ait, Perseuerantiam vsque in finem, quoniam non habet nisi qui perseuerauerit vsque in finem, multi eam possunt habere, nullus amittere. Sed ne forte dicatur perseuerantiam vsque in finem non amitti quidem cum data fuerit, id est, cum perseueratum fuerit vsque in finem, sed tunc amitti quodammodo quando agit homo per contumaciam, vt ad eam peruenire non possit, sicut dicimus hominem qui non perseuerauerit vsque in finem, amisisse vitam aeternam vel regnum Dei, non quod iam acceperat & habebat, sed quod acciperet si perseuerasset: verborum controuersias auferamus, & nonnulla etiam quae non habentur, sed habenda sperantur, posse dicamus amitti. Quod vero arguitur, Si Adam non peccasset, nullus fuisset reprobatus, sed quilibet praedestinatus, non probat ista ex meritis dependere. Quantum enim ad formam illationis stat oppositum manifeste. Si namque, sicut ex 45o videtur, Deus non praedestinat homini certum finem, vel hominem ad certum finem, puta vitam prepter opera sua futura, sed e contra, nullo modo concludit, quia si homo aliter fecisset, Deus aliter praedestinasset, a posteriori ad prius: Hominem enim aliter fecisse, non fuisset causa, nec prius causaliter aut naturaliter, quare Deus praedestinasset aliter, sed e contra. Cuius exemplum est, Si Christus non fecisset opera bona, non fuisset praedestinatus filius Dei, ergo propter opera sua bona praedestinatus est filius Dei; Fallit; Si Paulus non praedicasset, non fuisset praedestinatus, seu electus vt praedicaret; ergo quia praedicauit praedestinatus fuerat praedicator? Non, sed e contra: Si Sol nunquam luceret, nec ignis calefaceret, non fuisset praedestinatus, vt sic faceret; ergo quia sic facit, praedestinatus est sic facere? Non; sed quia praedestinatus, seu praeordinatus est ita facere, ita facit. Nec est omniquaque clarissimum, quod si Adam non peccasset, nullus fuisset reprobatus. Videtur enim nonnullis non fuisse necessarium, licet Adam stetisset, quod tota sua posteritas fuisset statim effecta impeccabilis, & finaliter confirmata; sed fuisse possibile posteros suos habuisse libertatem contradictionis ad bonum & malum. Tenendo tamen cum Anselmo I. Cur Deus homo 10. quod si Adam stetisset finaliter, tota sua posteritas fuisset impeccabilis confirmata, tunc secundum sententiam Gregorij 4. Moral. 39o huius praemissam, nullus reprobatorum generatus fuisset, sed soli illi qui nunc sunt praedestinati ad vitam; nec ideo peccatum Adae est prima causa reprobationis, sed si ipse non peccasset, Deus aliter ordinasset, sicut superius dicebatur. Et si obijcias contra istud, quod aliquis praedestinatus generatur quandoque ab aliquo reprobato, sicut Christianus a non Christiano, & bonus Christianus a malo, nec fuisset ab aliquo genitus, si Adam non peccasset, non ergo soli nunc praedestinati fuissent tunc nati; non mihi, sed beato Gregorio potius contradicis. Veruntamen pro defensione beati Gregorij, potest multipliciter responderi; vno modo, quod si Adam non peccasset, soli illi fuissent tunc nati, qui sunt nunc electi; hoc est, solummodo tot fuissent tunc nati, quot sunt nunc electi; vel aliter, soli illi &c. verum est secundum animas. Tunc enim Deus creasset animas illas tantum, quae nunc sunt animae electorum, licet quasdam fortassis corporibus alijs copulasset: vel adhuc forsitan aliter potest dici, quod soli illi secundum animas, d& secundum corpora fuissent tunc nati, qui sunt nunc electi; sed aliquis electus nunc genitus ab vno patre puta a reprobo fuisset tunc genitus abalio, videlicet ab electo. Sed obijcis mihi forte, Si enim sic esset, Isaac potuit genuisse Abraham patrem suum, quod videtur absurdum: aequali etiam ratione, imo maiori potuit genuisse quemlibet alium hominem, & homines infinitos, contra praemissa in ostensione 40. partis Corollarij, primi, huius. Si insuper ita fuit, cur potius genuit Iacob, quam quemlibet alium hominem, cum ipse fuit indifferens, & mater simili ratione? Adhuc autem si sit ita, ponantur duo homines aeque potentes ad generandum Iohannem futurum, apponantque operam requisitam, & vterque generabit eundem Iohannem in diuersis locis. Cur enim potius hic quam ille? & si hic vel ille solus egisset, Iohannem proculdubio genuisset; quare & nunc cum simili modo agat. Posset quoque secundum istam sententiam homo iuuenis suum auum senem nouiter generate, & reddere eum puerum iuuenem vnius dici; simulque decrepitum & infantem, cum alijs absurditatibns multis valde, imo & posset mortuum suscitare. Posset enim aliquem generare, qui olim fuit mortuus & sepultus. Dicunt quoque Philosophi, quod si agens est idem & passum idem, actum erit idem; quare & a contrario, Si agens aut passum sit diuersum, puta pater vel mater, actum diuersabitur, puta proles. Pro solutione istorum, dicendum quod duplex est sententia circa identitatem hominis numeralem; vna, quod ad identitatem hominis numeralem, nequaquam requiritur identitas numeralis corporis hominis, neque secundum totum, neque secundum aliquam sui partem, sed sola identitas animae numeralis; ita quod si anima Petri poneretur in copore Pauli, vel I alterius cuiuscunque, esset nihilominus idem Petrus; Altera, quod ad identitatem hominis numeralem, requiritur identitas animae numeralis, & etiam corporis vel secundum totum vel secundum partem aliquam principalem, partesue aliquas principales. Secundum primam autem sententiam, omnia obiecta faciliter possunt solui, dicendo quod non est in potestate hominis generantis, generare A vel B istum, vel illum, sed in potestate Dei, animam quam voluerit infundentis. Supponendo quoque secundam sententiam, non improbabiliter respondendum, quod idem filius potest ex diuersis patribus generati, non tamen ex diuersis seminibus, quae tribuunt filio materiam corporis principalem. Quod autem idem semen, quod ab vno deciditur, ab alio posset decidi, apparet, quia illud semen est superfluum alimenti, ex tertia digestione relictum, & si alius penitus similis idem alimentum assumeret, caeteris paribus eandem partem ipsius digerendo conuerteret in substantiam suam, quam alius, & eandem superfluitatem, relinqueret; sicut vnus ignis combustibili certo applicitus generat vnum ignem; & si alius penitus similis similiter fuisset applicitus, & non primus, eundem ignem numero generasset, quem primus; eo quod quodlibet combustibile seu eius materia, est in potentia propinqua, seu proxima ad vnum ignem tantummodo, seu vnicam formam ignis, alioquin esset in potentia proxima ad infinitos seu infinitas simpliciter. Ex his potest faciliter elici responsio ad obiecta. Illud autem Philosophicum, Si agens est idem & passum idem, actum erit idem; non videtur statim simpliciter concedendum: Idem namque pater & mater diuersis temporibus generant proles diuersas; Et idem Sol in eodem aere seu vitro, & in eadem Luna, diuersis temporibus generat lumen diuersum. Quapropter & Auerroes super 12. Metaphys. Aristotelis II. scribit ita, Si materia fuerit vna, & generans vnum, & potentia vna, tunc illud quod sit erit vnum: Subiectum enim cum fuerit vnum, & potentia existens in eo fuerit vna, & agens vnum, tunc nulla erit causa multitudinis. Pro argumento de iniquitate, & crude litate sciendum quod non omnis poena rationabiliter illata homini ab homine, propter culpam suam praecedentem infertur, sed aliquoties ad cautelam, multiplicique de causa, sicut multis locis apparet in Scripturis diuinis pariter & humanis. Quare & quaedam regula Iuris dicit, Sine culpa, nisi subsit causa, non est aliquis puniendus, Extra de Regulis Iuris in sexto cui & multa iura ciuilia, canonicaque concordant. Ostendit quoque Petrus 4. Sentent. distinct. 15. quod quinque de causis flagella contingunt hominibus in praesenti; quandoque ad correctionem peccati, quandoque ad inchoationem poenae peccati, quandoque ad augmentum meriti, sicut de Iob, & Tobia, quandoque ad vitationem peccati, vt patet de Paulo 2. ad Cor. 12. de Angelo Satanae, quandoque vero ad gloriam Dei, vt patet de caeco nato, Iohan. 9. Quandoque etiam punitur quis publica poenitentia siue poena, vt alij timeant, & ita deterreantur a malo, & confirmentur in bono, sicuti lex diuina, canonica, & ciuilis concorditer attestantur. Si quis etiam temporaliter puniatur, pro temporali commodo aliorum, cur non temporaliter & aeternaliter pro temporali & aeterno commodo electorum, vt in praesenti magis fugiant malum, & E eligant bonum, & in futuro magis laetentur, arctius diligant, & amplius laudent Deum: Multiplex enim vtilitas tam in praesenti quam in futuro, ex reprobis, sit electis; imo & ipsi reprobi propter electos specialiter sunt creati, sicut ex 39. patet. Quae ergo iniquitas, aut crudelitas apud Deum, si praedestinet, & faciat vnam creaturam suam ad seruitium alterius creaturae, & vtramque ad suum seruitium, Iaudem, gloriam, & honorem? praesertim cum nullam aeternaliter puniat nisi dignam aeterna poena scilicet suo peccato hoc digne & iuste aeternaliter exigente, quod & miserecordissime & pijssime semper punit, quia multum valde, & infinite quodammoo citra condignum, sicut potest haberi ex 39. huius. Si etiam, vt videtur secundum sententiam Augustini 3. de libero arbitrio II. & II. de Ciuitate Dei 27. miserum esse sit eli¬ gibilius quam non esse, quae iniquitas aut crudelitas apud Deum, si dat alicui creaturae multa bona, & magna, licet puniat eam cum alia eius creatura bona, puta cum poena sensus, dum tamen totus eius status sit magis eligibilis quam fugibilis, imo & pro illo, tanquam pro bene ficio tenetur reddere grates Deo. Cur ergo non arguunt isti, Deum eo quod punit bestias innocentes, & paruulos baptizatos non minima poena sensus; qui etiam tradidit innocentissimum Filium suum, & Dominum nostrum Christum poenis acerrimis, crudelissimisque tormentis? Si etiam Deus omnipotens liberrimus Dominus totius subditae creaturae, cuius mera voluntas est lex iustissima totius subditae creaturae, sicut ex v 12. patet, puniret aeternaliter innocentem, praesertim si ad perfectionem vniuersi, vtilitatem aliorum, & honorem suipsius quis praesumeret litigare cum eo, redarguere eum, & dicere, Cur sic facis? Nullus, credo, sicut ex // 12. & 39. claret. An non habet potestatem figulus luti, ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem, aliud vero in contumeliam? ad Rom. 9. Verum est tamen quod Deus aeternaliter nullum puniuit sine culpa sua temporaliter praecedente, & aeternaliter per manente, non tamen propter culpam tanquam propter causam antecedenter mouentem voluntatem diuinam, Deus quenquam aeternaliter reprobauit, sed propter quasdam causas fia nales, sicut 20. & 39. plenius est ostensum. Non sic autem sed aliter longe de homine respe ctu hominis sentiendum: Homo enim non habet merum imperium super proximum, nec eius voluntas est lex summa, sed subditur legi superiori diuinae, qua tenetur diligere proximum sicut seipsum. Quidam tamen, vt Scotus super 1. Sentent. dist. 4I. volentes vitare reprobationem esse causaliter ex operibus reprobati, & etiam crudelitatem in Deo, dicunt quod Lucifer siue Iudas primo offertur voluntati diuinae in suis puris naturalibus sine cuspa, & sic non vult eum damnare; secundo Deus vult, & ex hoc scit se cooperaturum cum eo, ad substantiam actus mali, & sic ipsum peccaturum mortaliter commirtendo, vel non cooperaturum cum eo ad substantiam actus boni, & sic ipsum peccaturum mortaliter omittendo, & quatenus praeuidet eum talem, vult ei damnationem & poenam. Ratio tamen Scoti nequaquam euidenter hoc probat, sicut praecedentia manifestant: Est enim similis argumento de iniquitate & crudelitate praemisso. Veruntamen si ista positio stet cum praemissis hic & 45. hu¬ ius, & Deum ab omni iniquitate & crudelitate plane excuset, & pla¬ cet Satrapis, placet mihi. Spiritus veritatis nos do¬ ceat veritatem. AMEN.
On this page