Table of Contents
De causa dei
Liber 1
Caput 2 : Quod Deus est omnium aliorum necessarius conseruator
Caput 3 : Quod Deus est necessaria causa efficiens cuiuslibet rei factae
Caput 4 : Quod qualibet creatura mouente, Deus necessario commouet
Caput 5 : Quod Deus non est mutabilis ullo modo
Caput 6 : Quod Deus habet distinctam scientiam omnium
Caput 7 : Obiicit contra sextum et soluit.
Caput 8 : Quod Deus habet volutionem et amorem communiter et specialiter ad quaecunque.
Liber 2
Liber 3
Caput 23
SEcunda autem opinio potest reprobari per eadem, per quae prima: Item per locum a simili. Voluntas nuda non potest agere actum nudum sine Deo proprie coagente, sicut superius proximo docebatur; ergo nec voluntas virtuosa potest agere actum virtuosum sine Deo proprie coagente. Item per 40. primi; Gratia seu charitas efficiet proprie bonum actum: & per 42. eiusdem, non sine Deo Lproprie coagente. Item per 46. primi, Deus efficit proprie omne augmentum actus meritorij cuiuscunque; ergo & totaliter omnem actum. Item per quintum & octauum huius secundi, Nullus habens charitatem, seu gratiam quantamcunque potest per se resistere tentationi alicui, nec perseuerare finaliter vel ad tempus sine Dei auxilio speciali, id est, sine voluntate diuina efficaciter hoc agente, sicut probant sextum & 13. huius secundi; quare nec actum elicere virtuosum. Item si Deus faciat habitum charitatis, & tu solus actum, cum actus sit melior habitu, vt 22. primi, & 18. secundi plenius allegarunt, tu facis aliquid melius in teipso, & teipsum similiter meliorem, quam faciat Deus ipse, quod est contra allegata 37. primi libri. Et per istud idem argumentum probat Augustinus eandem conclusionem de Angelis 12. de ciuitate Dei 9. vbi probato quod malae voluntatis malorum Angelorum nulla fuit causa efficiens, sic adiungit, Si dixerimus nullam esse efficientem causam etiam voluntatis bonae, cauendum est, ne voluntas bona bonorum Angelorum non facta, sed Deo coaeterna esse credatur. Cum ergo ipsi facti sint, quomodo illa non esse facta dicetur? Porro quia facta est, vtrum cum ipsis facta est, an sine illa fuerunt prius Sed si cum ipsis, non dubium quod ab illo facta sit a quo & ipsi. Si autem boni Angeli fuerunt prius sine bona voluntate, eamque in se ipsi, Deo non cooperante, fecerunt; ergo meliores a seipsis quam ab illo facti sunt. Absit; aut si non potuerunt seipsos facere meliores, quam eos ille fecerat, quo nemo melius quicquam facit, profecto & bonam voluntatem qua meliores essent, nisi operante adiutorio Creatoris habere non possent: & cum id egit eorum voluntas bona, vt non ad seipsos, qui minus erant, sed ad illum qui summe est conuerterentur, eique adhaerentes magis essent, eiusque participatione sapienter beateque viuerent; quid aliud ostenditur, nisi voluntatem quamlibet bonam inopem fuisse in solo desiderio remansuram, nisi ille qui bonam naturam ex nihilo sui capacem fecerat, ex seipso faceret implendo meliorem, prius faciendo, excitando auidiorem? Confitendum est ergo cum debita laude Creatoris, non ad solos sanctos homines pertinere, verumetiam de sanctis Angelis posse dici, quod charitas diffusa sit in eis per spiritum sanctum, qui datus est eis. Item cum beatitudo finalis sit actus, sicut I8. huius secundi plenius allegauit, & quilibet beatus solus sine Deo efficit totaliter suum actum, quilibet beatus per se sibi beatitudinem tribuit, beatificatque solus se; quod quanta absurditate dicatur, quis non videt? Tunc enim creatura rationalis haberet bonum optimum; & maximum a se sola; cum tamen dicat Iacobus, Omne datum optimum, & omne donum perfectum desursum est, descendens a patre luminum: sicque ratione beneficij accepti magis deberet diligere se quam Deum; maius enim beneficium recipit a se sola. Nimis quoque irtationabile videretur, quod deberem facere omnia opera mea finaliter propter Deum, & ipse non esset vltimus finis meus, nec mihi tribueret vltimum finem meum, nec suae clementi iustitiae eam mihi; cum & Apoc. vlt. ipsemet sic dicat, Ecce venio cito & merces mea mecum est, reddere vnicuique secundum opera sua. Huic autem & multa similia occurrunt saepissime in Scriptura. Si etiam sola creatura rationalis faceret actum suum beatificum, hoc esset libere libertate contradictionis: Non enim necessitaretur a Deo, quia hoc esset per voluntatem suam, quae per 10. primi, non posset esse non efficax; quare Deus efficeret illum actum, cuius oppositum ponitur, nec necessitaretur ab aliqua re creata, vt per tertium huius secundi., Si ergo sic libere facit beatificum actum suum, eadem ratione sic libere ipsum continuat: quare & similiter libere posset eum omnino dimittere, vel ad tempus; ergo non esset finaliter confirmata, ergo nec beata: Beatitudinis namque finalis praeclarissima portin est securitas aeternaliter sic essendi. Vnde beatus Augustinus 13. de Trinitate 7. loquens de finali beatitudine ita dicit; Quicquid amabitur aderit, nec desiderabitur quod non aderit; omne quod ibi // erit bonum erit, & summum bonum Deus ipse erit, & se amantibus praesto ibi erit, & quod est omnino beatissimum, ita semper fore certum erit; Et idem ostendit II. de Ciuit. Dei 13. Aliterque beatus finaliter posset sic libere fieri miser, & esse, contra 15. huius secundi, & contra omnes Doctores Catholicos. Imo secundum istud videtur, quod Deus non posset beatitudinem immediate conferre, nec sic beatificare quemcunque: Esse namque beatitudinis, est actum beatificum immediate fieri a solo beato: ergo si fieret immediate a Deo, iam non esset beatificus, quod est damnatum, & excommunicatum a Stephano Parisiensi Episcopo sub his verbis, quod faelicitas non potest a Deo immitti immediate. Item si quis accepta charitate seu gratia, posset per se producere bonum actum, posset & semper discernere se ab alio, qui // recepit similem gratiam, & actum similem non producit, possetque talis perseueranter bene volendo discernere se ab alio habente similem gratiam, sed casuro, sicut praedestinati a reprobis discernuntur, quod est contra illud Apostoli 1. ad Cor. 4. Quis enim te discernit? quasi diceret non tu, sed Deus; vt patet per expositiones Augustini superius allegatas capitulo proximo, & cap. 25. primi. Item si gratia gratis data a Deo solus homo efficiat bonum actum sine Deo proprie coagente, cum per 43. primi gratia iustificans praecedat naturaliter contritionem, posset peccator adultus secundum legem currentem, infusa sibi huiusmodi gratia, libere conteri; ergo & non conteri; quare & iustificari sine contritione quacunque, & sine actu quolibet voluntatis, quod est contra testimonia multa catholica eodem capitulo allegata. Item dicit Apostolus ad Eph. 2. Gratiam saluati estis per fidem, & hoc non ex vobis; Dei enim donum est: non ex operibus, vt ne quis glorietur: Ipsius enim sumus factura creati in operibus bonis, quae praeparauit Deus vt in illis ambularemus; ergo Deus efficit proprie opera nostra bona. Nam per 10. primi praeparatio voluntatis diuinae inefficax esse non potest. Et si quis fingat, vt prius, quod pro tanto dicit Apostolus nos esse Dei facturam creatos in bonis operibus, quia Deus fecit nos, & creauit in nobis bonos habitus, ex quibus nos soli bona opera facimus; quomodo ergo Apostolus per hanc suam doctrinam & huic similem in multis suis epistolis amputaret hominibus occasionem superbiendi, & materiam de proprijs viribus praesumendi, ac de meritis proprijs velut proprijs gloriandi, eosque ad humilitatem & confidentiam in solo Deo, & ad gloriandum in ipso solo ex agnitione impotentiae propriae, & diuini praesidij reuocaret? Hoc enim nimis inefficaciter faceret si sic esset: quod tamen Apostolus principaliter intendebat, vt satis insinuant eius verba, vt ne quis, inquit, glorietur. Et 1. ad Cor. 1. Non glorietur omnis caro in conspectueius: Ex ipso enim estis vos in Christo Iesu, vt qui gloriatur in Domino glorietur. Et infra eiusdem 4. Quid autem habes quod non accepisti?quid gloriaris quasi non acceperis? Et 2. ad Cor. 3. Talem fiduciam per Christum habemus ad Deum, non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est: & ad Romanos 9. Non volentis nec currentis, sed miserentis est Dei., Et ad Phil. 2. Cum metu & tremore vestram salutem operamini: Deus est enim qui operatur in vobis & velle & perficere; seu alias operari pro bona voluntate; vbi Glossa, Cum metu, id est, cum humilitate, non superbe: & ideo timendus est, quia non vos, sed Deus operatur &c. pro bona voluntate, scilicet sua, non pro meritis vestris: Et sequitur, & est Augustini de bono perseuerantie 37. Nos ergo volumus, sed Deus operatur in nobis & velle; & nos operamur, sed Deus operatur in nobis & operari: Hoc nobis expedit & credere, & dicere, quia pium est & verum est, vt sit humilis confessio, & totum detur Deo. Idem de praedestinatione sanctorum 6. Hoc Apostoli testimonium ad reprimendam hominis inflationem dixit: Quid enim habes, quod non accepisti? Non siuit quenquam fidelium dicere, habeo quod non accepi. Reprimitur omnino his Apostolicis verbis tota huius responsionis elatio, & ponit duas falsas responsiones, seu expositiones huius dicti: Prima est, quod hoc ideo dicitur, quia homo non habet ex se fidem perfectam, habet tamen eius initium quo primo credit in Christum. E Sed hanc responsionem euacuat per hoc idem; & hic, inquit, respondetur, Quid habes, quod non accepisti? &c. Ergo eadem ratione sic potest per indem dictum euacuari responsio supradicta. Secunda est, quod hoc ideo potest dici de fide, quia bomo accepit naturalia sua a Deo, ex quibus credit. Sed contra sic respondentes subiungit, Illud nihil ad id quod volunt valere intelligitur, si, cur hoc Apostolus dixerit, cogitetur: Agebat enim ne quis gloriaretur in homine, quoniam dissentiones exortae fuerant inter Corinthios Christianos, ita vt vnus quidem diceret, Ego autem sum Pauli, alius quidem, ego Apollo, alius vero, Ego Cephae: Et inde ventum est, vt diceret, Stulta mundi elegit Deus, vt confundat sapientes, & infirma, vt confundat fortia, & ignobilia & contemptibilia, & ea quae non sunt, tanquam sint, vt ea quae sunt, euacuet, vt non glorietur coram eo omnis caro. // Hic certe contra humanam superbiam satis ciara Apostoli intentio, ne in homine quisquam glorietur, ac per hoc, nec in seipso. Denique cum dixisset, Non glorietur omnis caro coram eo, vt ostenderet in quo debeat homo gloriari, mox addidit; Ex ipso autem vos estis in Christo Iesu &c. vt quemadmodum scriptum est, Qui gloriatur, in Domino glorietur: & sequitur, Videtisne nihil agere Apostolum, nisi vt humilietur homo, & exaltetur Deus solus, quando quidem in eis qui plantantur & rigantur, nec ipsum plantatorem & rigatorem dicit esse aliquid, sed qui incrementum dat, Deum, quamuis hoc ipsum quod ille plantat, hic rigat, non ipsis sed Domino tribuat, dicens, vnicuique sicut dedit Dominus? Ego plantaui, Apollo rigauit. Hinc ergo in eadem intentione persistens, ad hoc venit vt diceret, Itaque nemo glorietur in homine. Idem de gratia & libero arbitrio 2I. Apostolus, cum dixisset, Gratia salui facti estis per fidem, & hoc non ex vobis, sed Dei donum est; non ex operibus, ne forte quis extollatur, vidit, vtique putare posse homines hoc ita dictum, quasi necessaria non sint opera credentibus, sed eis fides sola sufficiat, & rursus posse homines de bonis operibus extolli, velut ad ea facienda sibi sufficiant: mox itaque addidit, Ipsius enim sumus figmentum, creati in Christo Iesu in operibus bonis, quae praeparauit Deus vt in illis ambularemus. Quid est hoc quod gratiam Dei commendans dixisset, Cratiam salui facti estis per fidem? Et cur hoc dixerit rationem reddens, Ipsius enim sumus, inquit, figmentum, creati in Christo lesu in operibus bonis? Quomodo ergo non ex operibus? ne forte quis extollatur. Sed audi & intellige, non ex operibus dictum tanquam tuis ex teipso tibi existentibus, sed tanquam his in quibus te Deus finxit, id est, formauit, & creauit, non illa creatione, qua homines facti sumus, sed ea de qua ille dicebat, qua vtique iam homo erat; Cor mundum crea in me Deus. Aut ex Deo fingimur, id est formamur & creamur in operibus bonis, quae non preparauimus nos, sed praeparauit Deus, vt in illis ambulemus. Idem Enchirid. 78. reddens causam quare dicit Apostolus ad Romanos 9. Non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei, sic ait, Altissimo quippe ac saluberrimo sacramento vniuersa faciens, atque vt ita dixerim, vultus sanctarum Scripturarum bene intuens, id admonere inuenitur, vt, qui gloriatur, in Domino glorietur. Et idem ostendit diffuse de bono perseuerantiae multis capitulis versus finem. Vnde & cap. 69. dicit, hoc praedicari debere, vt qui obedienter hoc audit, non in homine, ac per hoc nec in seipso, sed in Domino glorietur. Idem de spiritu & litera 32. sed quia dici potest illa opera scilicet miraculosa esse diuina; iuste antem viuere, ad nostra opera pertinere; suscepi ostendere etiam hoc opus esse diuinum, & hoc egi in lipro isto loquacius fortasse quam sat est, sed contra inimicos gratie Dei, etiam paruum mihi dixisse videor, nihilque tam multum dicere delectat, quam vbi mihi & Scriptura eius plurimum suffragatur, & illud agitur, vt qui gloriatur, in Domino glorietur, & in omnibus gratias agamus Domino Deo nostro sursum cor habentes: vnde a patre luminum omne datum optimum & omne donum perfectum est. Nam si ipsa est opus Dei, quia per nos non agitur, vel quia illo donante nos agimus, nec illud opus est Dei, vt mons transferatur in mare, quia per fidem hominum posse fieri Dominus dixit, & hoc ipsorum operi attribuit, dicens, Si habueritis in vobis fidem tanquam granum sinapis, dicetis huic monti, Tollere, & mirtere in mare, fiet: & nihil impossibile erit vobis, certe vobis dixit non mihi aut patri; & tamen hoc nullo modo facit homo, nisi illo donante & operante. Et infra in fine; Aliquid ergo est in abdito & profundo iudiciorum Dei, vt etiam iustorum. Omne os obstruatur in laude sua, & non aperiatur nisi in laudem Dei, iuxta illud Apostoli ad Romanos 3. Omne os obstruatur, & subditus fiat omnis mundus Deo. Et infra, Vbi est gloriatio tua? exclusa est, Hoc idem sentit Doctor & martyr gloriosissimus Cyprianus, epistola sua 13. intitulata ad Quirinum, de discip Ina Christianae Religionis capitulo 4. cuius capituli iste est titulus; In nullo nobis gloriandum, quando nostrum nihil sit: quod probat per totum illud capitulum, & per illud Apostoli saepe lictum, Quid habes quod non accepisti? &c. Et per multa alia loca Scripturae. Et infra eiusdem 10. probat dilucide, quod in solo Domino fidendum, & in ipso gloriandum. Ex his autem manifeste videtur intentionem Apostoli in doctrina sua praetacta fuisse: ne dum bona naturalia, vel bonos habitus qualescunque proprie fieri & donari a Deo, sed etiam quoslibet bonos actus: vt sic omnis materia extollendi de aliquo praemissorum a cordibus hominum penitus extirpetur, ipsos ad veram humilitatem in omnibus reuocaret, quod tamen minus efficaciter faceret, si habitus tantum haberet a Deo, & actus a se solo, cum per 22. primi actus sint habitus meliores. Item si filius miles, acceptis a patre naturalibus, ordine atque armis strenue militatet, sicque forsitan in superbia erigeretur inflatus, quomodo in ipso eradicartur superbia, & plantaretur humilitas, si ei ab aliquo diceretur, Non glorietur, omnes miles in conspectupatris sui; Ex ipso enim est in militia, vt qui gloriatur, in patre suo glorietur; &, Quid habes quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi nonacceperis? & re¬ liqua superius memorata: Posset enim rationabiliter respondere dicendo, quare non debe¬ rem de mea militia gloriari? Accepi quidem a patre meo naturalia mea, quia nullus generat semetipsum; accepi & ordinem, quia nulli conceditur insignire tali ordine semetipsum; accepi & arma, quia similiter & caeteri militum non nascebar armatus, nec sum faber armorum, debitum tamen vsum istorum, qui omnibus praeualet, non acceprab alio, sed habeo ex meipso; actus strenuos militares non accepi ab alio, sed habeo ex meipso; crebras victorias fama celebri diuulgatas non accepi ab alio, sed habeo ex meipso: pro huiusmodi igitur in meipso merito gloriabor, in alio autem nihil; sic & de quolibet milite Iesu Christi.
On this page