Text List

Caput 24

Caput 24

CAP. XXIV. Corrigit tertiam.

TErtia vero fatuitas praemissarum potest refelli similiter vt praemissae. I tem si voluntas creata non potest per se subsistere, sed necessario indiget, vt Deus eam in esse conseruet, multo minus potest actus eius per se aut per solam voluntatem creatam subsistere, sed necessario indiget conseruatione diuina, quare & multo magis comproductione seu coactione diuina: Si enim voluntas creata non potest sine Deo seruare in esse actum suum iam in esse productum, quod est minus, nec potest sine eo actum quenquam in esse producere, quod est maius, vt saepius est argutum. Ratio vero pro hac opinione adducta superius tantum probat, quod Deus ideo dicitur quodammodo transumptiue efficere actum voluntatis creatae, quia conseruat voluntatem creatam; sed non probat, quin efficiat etiam proprie quemlibet talem actum.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 24