Table of Contents
De causa dei
Liber 1
Caput 2 : Quod Deus est omnium aliorum necessarius conseruator
Caput 3 : Quod Deus est necessaria causa efficiens cuiuslibet rei factae
Caput 4 : Quod qualibet creatura mouente, Deus necessario commouet
Caput 5 : Quod Deus non est mutabilis ullo modo
Caput 6 : Quod Deus habet distinctam scientiam omnium
Caput 7 : Obiicit contra sextum et soluit.
Caput 8 : Quod Deus habet volutionem et amorem communiter et specialiter ad quaecunque.
Liber 2
Liber 3
Caput 25
ADhuc autem quarta falsigraphia praemissa potest destrui vt priores. Haec quoque fuit specialiter glossa Pelagij, sicut patet ex 2I huius. Item tunc Deus aequaliter faceret siue daret bene operanti circa quodcunque obiectum & non operanti, vel male operanti circa simile obiectum sibi similiter praesentatum: quare & ipsi tenerentur aequaliter gratias agere Domino Deo suo; sicut potest haberi ex 3I. primi; sicque Lucifer, & Michael, Chain, & Abel, Linus & Petrus, imperfectus quilibet & perfectus, ad Dei dilectionem & gratiarum actionem aequaliter tenerentur, quod nullus gratus catholicus, aut vix ingratus haereticus affirmare praesumet. Primumargumentum hanc volens ostendere soluitur, vt praecedens pro opinione proxima praecedunte. Autoritas etiam Augustim satis testatur, quod ille est vnus modus causandi, seu faciendi actum voluntatis, scilicet presentare voluntati obiectum; sed non dicit quod Deus nullo alio modo efficit actum voluntatis creatae; nec loquitur ibi vniuersaliter de quocun que actu voluntatis creatae, sed Ii tantum de malo, & illius negat Dominum esse Autorem, quod potest intelligi quantum ad deformitatem actus, non quantum ad eius substantiam, sicut vult ipsemet Augustinus de gratia & libero arbitrio 48. vbi inter multa testimonia sacrae Scripturae, etiam per hunc eundem locum Psalmi ostendit Deum operari in cordibus hominum omnem actum voluntatis bonum & malum iudicio suo occulto, sed iusto, sicut vicesimum huius secundi plenius allegauit. Hoc idem volunt Esaias, Anselmus, & articulus Parisiensis cum allegatis ca. 20. 19. & 1 8. huius 2. 26. & 34. 1. Aliter autem potest istud conuenienter intelligi, quod Deus non conuertit cor Aegyptiorum, vt odirent populum eius, id est, non sic conuertit vt cogeret cos pro vt ipsi essent excusabiles, vel vt ipse esset accusabilis de peccato, cum alijs intellectibus Autoritatum similium 34. primi plenius declaratis. Vnde & Augustinus deGratia & libero arbitrio 48. ostenso per hunc locum Pfalmi cum alijs locis Scripturae, quod Deus operatur in cordibus hominum ad inclinandas eorum voluntates quocunque voluerit, siue ad bona, siue ad mala, quia hoc minus videtur de malis, possetque ex hoc forsitan videri cuipiam; quod Deus esset iniquus; ostendit quod Deus hoc facit pro meritis hominum iudiĀ¬ cio suo aliquando aperto, aliquando occulto, semper autem iusto: Fixum enim, inquit, debet esse & immobile in corde vestro, quia non est iniquitas apud Deum. Ac per hoc, quando legitis in libris veritatis a Deo seduci homines aut obtundi, aut obdurari corda eorum, nolite dubitare praecessisse mala merita eorum, vt iuste ista paterentur, ne incurratis in illud Prouerbium Salomonis, Insipientia viri violat vias eius, Deum autem causatur in corde suo.
On this page