Table of Contents
De causa dei
Liber 1
Caput 2 : Quod Deus est omnium aliorum necessarius conseruator
Caput 3 : Quod Deus est necessaria causa efficiens cuiuslibet rei factae
Caput 4 : Quod qualibet creatura mouente, Deus necessario commouet
Caput 5 : Quod Deus non est mutabilis ullo modo
Caput 6 : Quod Deus habet distinctam scientiam omnium
Caput 7 : Obiicit contra sextum et soluit.
Caput 8 : Quod Deus habet volutionem et amorem communiter et specialiter ad quaecunque.
Liber 2
Liber 3
Caput 26
QVinto vero subterfugio praecludetur faciliter omnis via per eadem. quae ambages caeteras praecluserunt. Item istud plene obstruitur per 33. primi libri. Item omnis malus actus voluntatis secundum substantiam actus & non secundum deformitatem eius sit a Deo, vt satis docetur 26. primi, & 18. 19. & 20. huius secundi, quod non potest intelligi de factione tantummodo permissiua, quia sic efficit detormitatem quamlibet cuiuscunque: intelligitur ergo de factione proprie & realiter effectiua. Item dicere Deum tradere homines in peccata. quae etiam sunt poenae praecedentium peccatorum tantummodo permissiue, fuit error Iuliani haeretici Pelagiani, quem diffuse redarguit Augustinus 5. contra Iulianum, sicut 34. primi plenius allegauit. Ad illas vero Autoritates, quae istam opinionem probare videntur, potest breuiter responderi, Quod bene probant, quod permissio est vnus modus transumptiuus & improprius faciendi; sed non probant quod Deus tantum sic improprie, & nullo modo proprie efficit actus liberos voluntatis: cur autem Deus dicatur quosdam actus voluntatios facere, quosdam vero permittere, cum tamen omnes proprie faciat, satis indicant 33. & 34. primi. Pro illa vero multiplici voluntate diuina, quam ponunt Hugo & Lumbardus, sciendum quod vna res simplex quandoque nominum multiplicitatem admittit, vt patet de Deo, sicut tertium primi allegauit ab Aristotele in De mundo. Multiplicitas vero nominationum est duplex: Aut enim multa nomina eandem rem significant, aut idem nomen multas res, & hac prima adhuc est duplex; aut enim multa nomina eandem rem significantia significant illam omni eodem modo, & eadem ratione, & tunc sunt synonoma; de quibus dicit Auerroes sua per 1. Physicorum primo, Quod nomina synonoma non vsitantur in doctrina demonstratiua; & idem vult super 12. Metaphysicorum 39. Aut significant illam diuerso modo, & ratione diuersa; & tunc secundum Auerroem eodem 39. possunt vocari nomina dispositiua, eo quod se habent, sicut dispositio & dispositum, aut nomina attributalia, sicut Theologis magis placet, cuiusmodi sunt potentia, clementia, sapientia, & similia dicta de Deo. Si autem idem nomen multas res significet, hoc potest esse dupliciter: Aut enim hoc est aeque primo mediantibus diuersis modis & rationibus non relatis ad aliquod idem commune, & talia sunt aequiuoca, vt patet expresse per Philosophum in principio Praedicamentorum, & 4. Metaphys. 2. innuit illud idem, & de talibus nulla ars considerat, vt patet ibi per Auerroem: Aut hoc est non aeque primo, nec modo aut rationibus omnino diuersis, sed primo & principaliter significat aliquid vnum vno modo, & vna ratione principali & prima; ex consequenti vero, denominatiue & transumptiue significat alia alijs modis & rationibus, non tamen penitus alijs, sed relatis ad primum; & talia dicuntur denominatiua, vt patet per Philosophum in principio Praedicamentorum, seu principale & sumptum, vt patet per eundem in Topic. & Auerroem super 12. Metaphys. 39. & sunt media inter aequiuoca & vniuoca, vt dicit Auerroes super 4. Metaphys. 2. cuiusmodi nomina sunt ens vnum & similia que in scientijs vfitantur, vt patet 4. Metaphysicorum 2. & 5. Metaphys. quasi per totum. Vnde & Auerroes super 5. Metaphys. 1. sic ait; Intendit in hoc tractatu distinguere significationes nominum considerandas in hac scientia; & omnia ista nomina dicuntur secundum relationem ad vnum cum diuersis modis; & ideo expositio istorum nominum, est pars istius scientiae per se, quare & tota continentia huius quinti est ista; scire quot modis nomen quodlibet dicitur; & quare, & quod est primum ad quod caetera referuntur, & quis sit ordo illorum ad inuicem, & ad primum, sicut tota eius series manifestat. Philosophus quoque 4. Metaphys. 2. sic ait; Ens autem multis modis dicitur, sed ad vnum, & vnam aliquam naturam, & non aequiuoce, sed quemadmodum salubre omne ad sanitatem, hoc quidem in conseruatione, illud vero in actione, aliudque est signum sanitatis, hoc quia illius est susceptibile: vbi dicit Auerroes, quod haec omnia attribuuntur eidem tanquam eidem fini; & infra d stinguens ires modos quibus a¬ liqua attribuuntur eidem, sic ait; Intendebat per hoc declarare, quod ea quae attribuuntur eidem fini, vt salubria vel sana sanitati, aut eidem agenti, vt medicinalia, seu medica medicinae. aut eidem subiecto, sicut nouem praedicamenta substantiae. Praetermittit autem quartum modum, quo, scilicet, aliqua attribuuntur eidem formae: Nam secundum quodlibet genus causae sit huiusmodi attributio transumptiua. Praetermisit similiter conuersiones horum 4. modorum dictorum; quia non solum causata attribuuntur suis causis, sed & causae causatis. Nec solum sit huiusmodi transumptio secundum aliquod genus causae proprie dicte, sed etiam secundum quamcunque connexionem, propinquitatem, comparationem, seu similitudinem qualemcunque, non autem secundum contrarietatem aut impertinentiam vllo modo. Omnis namque transumptio notificat vnum per aliud, vel aliquam pertinentiam aut similitudinem inter illa. Vnde Philosophus 6. Topicorum sic ait; Translatio facit notum quodammodo, quod signatum est per similitudinem: Omnes enim transferentes, secundum aliquam similitudinem transferunt. Quapropter & ille floridus Tullius, vlt. nouae suae Rhetoricae, agens de coloribus Rhetoricis, quosdam alios modos attributionum huiusmodi exprimit, & innuit multo plures: Huiusmodi enim attributio, siue transumptio est quidam color Rhetoricus, quem 33. ibi ponit, quem & denominationem appellat, quam etiam sic definit; Denominatio est quae a rebus propinquis & finitimis contrahit orationem, qua possit intelligi res quae non suo vocabulo sit appellata, quam dicit aliquoties confici ab inuentore ad inuentum, aliquoties e contra: vt si quis Tarpeium Capitolinum aut capitolium nominet, aut Liberum vinum, aut Cererem frugem, vel e contra. Aliquoties vero Dominus vtens aliquo instrumento denominatur ab illo, imo & nominatur nomine instrumenti, vt Macedones sarissae, velut si Anglici dicerentur arcus & sagittae. Aliquando autem factum a faciente, vt si quis bellum Martem vocet: aliquando vero e contra, vt si quis desidiosam artem dicat, quia desidiosos facit, & frigus pigrum, quia pigros efficit. Aliquando autem sit talis denominatio contenti a continente, aliquando vero e contra. Iste autem color est vna figura grammaticae sub tropo contenta, que a Beda, Donato, Isidoro, Hugone, & Grammaticis caeteris Metanomia, seu Methaomia vocatur, quod denominatio, iseu transnominatio dicitur, qui & exprimunt hos praedictos & quosdam alios eius modos. Tullius autem reliquas diuisiones denominationum huiusmodi relinquit consuetudini poetarum, oratorum, & quotidiani sermonis: & bene, quia quaelibet scientia, lingua & patria in loquutionibus talibus, proprijs modis, tropis, figuris, coloribus, & schematibus suis gaudet. Haec autem ideo parum latius quam popositum exigat, prosequebat; quia sacra Scriptura copiosissime talibus est respersa, nec istis incognitis potest ipsa cognosci: Haec enim sensum eius obscurum clarificant, implicitum explicant, certificant dubium, & reserant sensum clausum, prout nullus sciens figuras grammaticae, & colores Rhetoricae, ipsamque considerans, permittitur ignorare, sicut & Augustinus libro loquutionum, & 4. de doctrina Christiana, Beda, Cassiodorus, & caeteri patres in diuersis suis operibus plenius docuerunt. Vnde & omnes pene distinctiones nominum sacrae Scripturae, quas faciunt Mauricius, Nicolaus, & alij, non sunt distinctiones pure aequiuocorum in sua aequiuocata, sed potius denominatiuorum in sua denominata, siue transumptiuorum in ea ad quae sunt transumpta. Quare & omnes istae distinctiones reducuntur ad secundum modum aequiuocationis, de quo dicit Philosophus I. Elenchorum; Alius autem transumptiue siue ex transumptione, quando soliti sumus sic dicere. Harum autem distinctionum haec est perfecta scientia, scire quot modis quodlibet nomen dicitur, quod sit significatum eius primarium, que ratio transumptionis ad caetera, quis ordo caeterorum in illo ordine ad inuicem & ad primum, sicut de distinctionibus nominum 5. Metaphys. Aristotelis superius dicebatur. Haec ergo ad propositum applicando, dico quod voluntas diuina, sicut & angelica & humana, pri mo & principaliter accipitur pro instrumento volendi, siue pro potentia volutiua: secundo accipitur pro habitu huius voluntatis, cuiusmodi est charitas, quia ipse similiter est quodammodo instrumentum volendi, & quaedam potentia volutiua, eo quod simul cum ipsa coefficit actum suum, vt quadragesimum primi docet: tertio pro actu proprio & intrinseco voluntatis primo modo dictae, scilicet pro ipsa volutione, eo quod ab ipsa efficitur. Hae autem tres voluntates in creaturis realiter distinguntur; in Deo autem sunt vnum & idem realiter sua simplicissima essentia Deus ipse. Quarto loco accipitur diuina voluntas pro operatione eius extrinseca, eo quod sit a tribus prioribus, vel a prima per duas sequentes. Vnde Propheta Psalmo I10. Magna opera Domini exquisita in omnes voluntates eius: Cum enim sit tantum vna voluntas in Domino, in omnes inquit voluntates eius, id est, in omnes effectus voluntatis illius; sicut & Deus ipse secundum Philosophum in De mundo I2. cum sit vnus, multino¬ mius est, nominatus ab omnibus passionibus quas innouat ipse, & hoc tam in abstracto, quam in concreto. Dicitur enim nedum fulmineus, pluuialis, tonitrualis & huiusmodi, verum & indefessi ignis motus, radix ponti, sol, & luna, vt tertium primi plenius recitauit: sic & lingua, tam in sacra Scriptura, quam in crebro modo lo quendi accipitur pro sermoneformato per linguam: sic etiam manus accipitur pro Scriptura. Et haec exempla ponit Augustinus ad eandem conclusionem 3. de libero arbitrio, 30. & I4. contra Faustum, 2. & idem vult in // quaestionibus Orosij 18. exponens illud 1. ad Cor. 15. Caro & sanguis regnum Dei non possidebunt; id est opera carnis & sanguinis: & super illud Psalmi 50. Ecce in iniquitatibus conceptus sum: Et infra; Libera me de sanguinibus, vult hoc idem: Haec enim omnia attribuuntur eidem agenti, vt Auerroes dixit supra. Quinto accipitur diuina voluntas pro eius signo: Signum enim & signatum saepius correspondent. Sic secundum Philosophum supe rius allegatum vrina dicitur salubris vel sana, quia signum; sicque nomen & verbum in sacra Scriptura frequenter accipitur pro re significata per nomen & verbum; Vnde Psalmus 39. Beatus vir cuius est nomen Domini Leius) spes eius. Et Parab. 18. Turris fortissima nomen Domini. Ier. 29. Suscitabo super vos verbum meum bonum, vt reducam vos ad locum istum, Et Amos 3. Non faciet Dominus verbum, nisi reuelauerit secretum suum ad seruos suos Prophetas: verbum inquit, id est, rem significatam per verbum. Et Matth. 7. Qui audit verba mea, & facit ea, assimilabitur viro sapienti. Et infra 24. Verba autem mea non transibunt. Sicque Christus dicitur serpens & aries, quia signatus per serpentem Mosis, Num. 2I. & per arietem Abrahae, Genes. 22. Sic & Dan. 7. dicitur, Hae bestiae magne quatuor, quatuor regna sunt, quae consurgent de terra. Et infra eiusdem 8. Aries, quem vidisti habere cornua, Rex Medorum est atque Persarum; porro hircus caprarum Rex Graecorum est, & cornu grande quod erat inter oculos eius, ipse est Rex primus &c. similia. Haec autem dicebantur propterea esse illa, quia fuerunt signa illorum. Signorum autem, vt dicit Philosophus 2. Priorum penult. quoddam est Icos, & quoddam prodigium: Prodigium autem, vt dicit, est signum demonstratiuum & necessarium, quod ideo scire facit; Dicitur enim prodigium qua si pro digito habitum. Tale autem signum diuinae voluntatis est duplex, scilicet eius operatio exterior 1. voluntas eius quarto modo dicta: Nam necessario sequitur, si Deus aliquid operetur extrinsecus, quod hoc velit, sicut 8. & 9. capitula primi docent. Permissio quoque Dei est huiusmodi signum demonstratiuum voluntatis illius, sicut 33. primi probat: Istud tamen signum non est ita euidens sicut primum. Primum enim est euidens omnibus, & in omnibus operibus liberis nedum Dei, sed & creaturae cuiuslibet libere operantis; secundum autem non est euidens omnibus: Rationalis etiam creatura multa permittit fieri quae non proprie vult nec facit; Deus autem non sic propter actualitatem suae voluntatis infinitissime infinitam, sicut 22. primi docebat, & quia nulla creatura potest aliquid facere sine ipso coagente; quare & volente, sicut 2. 3. & 4. 8. & 9. primi satis ostendunt. Permissio itaque generaliter sumpta est superior ad velle & agere proprie. Quicunque namque voluntaris quicquam agit, permittit, & non e contra vniuersaliter, quia non in creaturis, licet in Deo propter causas praedictas, Icos vero, vt dicit, est signum probabile: Quod enim vt in pluribus inquit, sciunt sic factum vel non factum, aut esse vel non esse, hoc est icos. Tale autem signum voluntatis tam increatae quam create est triplex: scilicet praeceptum, prohibitio, & consilium: Quodlibet enim istorum est signum volutionis in quolibet qui hoc facit; non tamen demonstratiuum, sed probabile, & ideo potest fallere, & fallit quandoque. Vnde & Deus ipse praecepit Abrahae filium immolare; nec tamen hoc voluit, vt patet Gen. 22. & per 10. primi libri: nec potest quis fingere quod primo hoc voluit, & postea noluit propter immutabilitatem voluntatis diuinae 2X primi probatam. Prohibuit etiam duobus caecis illuminatis, ne quis sciret, Matth. 9. & leproso mundato, ne cuiquam diceret, Marc. 1. nec tamen hoc voluit, quia ipsi faciendo contrarium non peccabant, vt patet ibi per omnes catholicos expositores, dicentes dictos curatos dicta miracula diffamantes ideo non peccasse, quia intellexerunt Deum non ideo prohibuisse, quin vellet sua opera praedicari, sed vt hominibus daret formam, laudem hominum declinare. Consuluit etiam adolescenti vt venderet quae habebat, & ipsum veniens sequeretur. Matth. 19. nec tamen hoc voluit, cum hoc non fecerit adolescens, vt patet per Matthaeum adiuncto decimo primi libri. Quod autem ista tria signa sunt probabilia, fallacia sltamen respectu voluntatis creatae, nullus ignorat. Est & quarta species huius signi, scilicet icotis, respectu voluntatis creatae, scilicet permissio: Est enim signum probabile quod creatura rationalis sciens quempiam facere quippiam, & permittens cum possit libere impedire, hoc velit; veruntamen saepe fallit. Ex his igitur satis patet quod permissio, & caetera signa voluntatis diuinae, licet dicantur improprie modo praedicto Dei voluntas, non sunt tamen increata & in¬ trinseca eius voluntas, sed sunt signa creata illius: & haec est sententia Hugonis & Lumbardi in locis superius memoratis. Haec autem signa creata non proprie & sufficienter coefficiunt actum voluntatis creatae, sicut nec alicuius alterius creaturae, sed praeter illa necessario requiritur Deus ipse qui per se proprie coefficiat illum actum, sicut 3. & 4. primi, & 20. secundi docebant; & hoc per suam voluntatem & volutionem sibi intrinsecam, increatam, vt patet per 8. & 9. primi, & per corollarium 20i, huius secundi. Quare & vbique, cum dico simpliciter voluntas Dei, intelligo eius volutionem actualem, actum scilicet & proprium, & intrinsecum voluntatis ipsius primo modo acceptae.
On this page