Table of Contents
De causa dei
Liber 1
Caput 2 : Quod Deus est omnium aliorum necessarius conseruator
Caput 3 : Quod Deus est necessaria causa efficiens cuiuslibet rei factae
Caput 4 : Quod qualibet creatura mouente, Deus necessario commouet
Caput 5 : Quod Deus non est mutabilis ullo modo
Caput 6 : Quod Deus habet distinctam scientiam omnium
Caput 7 : Obiicit contra sextum et soluit.
Caput 8 : Quod Deus habet volutionem et amorem communiter et specialiter ad quaecunque.
Liber 2
Liber 3
Caput 27
VLtima vero cauillatio praedictatum destruetur faciliter, per quae priores a¬ liae sunt destructae. Item omnis actus malus secundum substantiam actus essentialiter est aliquid, sicut bonus: Actus enim fornicationis non minus est aliquid, quam actus licitus coniugalis, sicut euidenter ostendunt argumenta per se loquentia, & gradientia super terram. Vnde & Anselmus de casu Diaboli 8. ostendens eandem conclusionem, sic ait; Denique bona voluntas non magis est aliquid, quam mala voluntas: Nec enim magis est aliquid voluntas quae vult dare misericorditer, quam illa quae vult rapere violenter. Omnis ergo actus malus secundum substantiam actus aequaliter efficitur sicut bonus, quare & aequaliter habet causam efficientem, quae necessario coefficientia Dei eget. Deus ergo vere & proprie efficit quemlibet actum malum, secundum substantiam seu essentiam puram actus, sicut 20. & 25. huius secundi plenius suadebant. Item Williamus Altissiodorensis super 2. sentent. quaerit vtrum mala actio fiat a Deo operante & cooperante, & recitat tres opiniones; quarum Prima dicit quod omnis actio mala est tantum ab homine, vel a Diabolo: Secunda ponit, quod omnis actio mala est a Deo, eo quod solummodo Deus dat potentiam ad illam exercendam; Tertia vero tenet, quod omnis actio mala, in quantum actio est, bona est, & a Deo; quam & reprobatis alijs ipse tenet, sicut vicesimum huius secundi plenius allegauit. Autoritas vero Geneseos in contrarium allegata, non vult, quod cuncta quae Deus fecerat, erant valde bona moraliter. Quomodo namque inanimata, vel irrationalia erant bona moraliter, cum non sint capacia bonitatis moralis? Cuncta tamen quae Deus fecerat, erant naturaliter valde bona, sic sunt & actus mali quantum ad suam substantiam siue essentiam quam facit Deus, non quantum ad malitiam, quae per 26. primi nihil est, & ideo nec facta proprie ab homine, nec a Deo; improprie tantum ab homine. Ad primam autoritatem Augustini respondet 25. huius: ad secundam vero & alias tales potest responderi per idem, & per tricesimum quartum primi.
On this page