Table of Contents
De causa dei
Liber 1
Caput 2 : Quod Deus est omnium aliorum necessarius conseruator
Caput 3 : Quod Deus est necessaria causa efficiens cuiuslibet rei factae
Caput 4 : Quod qualibet creatura mouente, Deus necessario commouet
Caput 5 : Quod Deus non est mutabilis ullo modo
Caput 6 : Quod Deus habet distinctam scientiam omnium
Caput 7 : Obiicit contra sextum et soluit.
Caput 8 : Quod Deus habet volutionem et amorem communiter et specialiter ad quaecunque.
Liber 2
Liber 3
Caput 28
OBiicitur etiam contra capitulum vicesimum isto modo. Si Deus necessario requiratur ad agendum proprie quemlibet actum voluntatis crea¬ tae, cum Deum agere non sit in potestate voluntatis creatae, nullus actus esset in potestate illius, ergo nec liber, nec ipsa esset Domina suorum actuum liberorum: cum tamen dicat Philosophus 3. Eth. 13. quod [nostrarum] operationum a principio vsque ad finem domini sumus, & sententiam similem alibi multis locis. Et hoc idem in prima institutione & hominum videtur etiam Dominus attestari: Nam Geneseos quarto legitur Dominum dixisse ad Cain. Nonne si bene egeris, recipies? sin autem male, statim peccatum tuum in foribus aderit? sed sub te erit appetitus eius, & tu dominaberis illius. Item si homo non posset solis proprijs vitibus perficere suos actus, irrationabile videretur quicquam sibi praecipere vel etiam prohibere, quia non esset in sua libera potestate sic facere vel vitare. Vnde Ecclesiastici 15. scribitur, Deus ab initio constituit hominem, & reliquit illum in manu consilij sui: adiecit mandata & praecepta; Si volueris mandata seruare, conseruabunt te, & in perpetuum fide placitam facere. Apposuit tibi aquam & ignem; ad quod volueris, porrige manuimtuam. Ante hominem vita & mors, bonum & malum; quod placuerit ei, dabitur illi. Item si Deus faceret hominis actum malum, iniuste puniret pro illo, quia si Deus eum facit, facit eum voluntate diuina, cui non potest homo resistere, vt 10. primi docet. Item si Deus voluntate sua faciat malum actum, vult & diligit illum actum; imo & vult illum voluntate beneplaciti: Illa namque est voluntas sun essentialis & intrinseca, per quam facit quicquid facit exterius, vt patet per praemissa: Malum ergo bene placet Deo; ergo non iuste punit pro illo. Et 3. Regum II. scribitur, Fecitque Solomon quod non placuerat coram Domino, scilicet, mulieres alienigenas adamando, idolaque colendo. Et ad Rom. 8. Qui autem in carne sunt, Deo placere non possunt. Et ad Hebr. 1I. Sine fide impossibile est placere Deo. Item multae sunt volutiones & bonae & malae, quae nunquam implentur. Si ergo Deus has volendo causaret, fsaceret & vellet volutionem fieri in aliquod volutum, quam nollet effectuari, imo vellet non effectuari, vt per 10. & 23. cum 22. primi potest faciliter apparere; quare & vellet & faceret eam frustra. I.I tem Augustinus de Sipiritu & litera 27. Apostolus dicit, Non est potestas nisi a Deo: Nusquam autem legimus in Scripturis sanctis; Non est voluntas nisi a Deo, & recte non scriptum est, quia verum non est. Idem 5. de Ciuit. Dei 8. A Deo sunt omnes potestates, quamuis ab illo non sunt omnium voluntates. Idem in sententijs Prosperi propositione 288. Nocendi cupiditas potest esse a suo cuique animo prauo: non est autem potestas nisi a Deo. Idem i2 Confess. 1I. Dixisti mihi Domine in aure interiore voce forti, quod omnes naturas & substantias quae non sunt quod tu es, & tamen sunt, tu fecisti, & hoc solum a te non est, quod non est; motusque voluntatis a te qui es ad id quod minus est, quia talis motus delictum atque peceatum est. Et idem probat diffuse 2. de libero arbitrio vlt. Idem 5. contra Iulianum 6. Deus non facit voluntates malas, sed vtitur eis vt voluerit, cum aliquid inique velle non possit. Idem Hypognost. 33. Esse fatemur liberum arbitrium omnibus hominibus, habens quidem iudicium rationis, non per quod sit idoneum quod ad Deum pertinet, sine Deo aut inchoare, aut certe peragere, sed tantum in operibus vitae praesentis tam bonis quam malis. Bonis dico, quae de bono naturae oriuntur, id est, velle laborare in agro, velle bibere, velle manducare, velle habere amicum, velle habere indumenta, velle fabricare domum, vxorem dugere, pecora nutrire, artem discere diuersarum rerum bonarum, vel quicquid bonum ad presentem pertinet vitam, quae omnia non sine gubernaculo diuino subsistunt, imo ex ipso, & per ipsum sunt, & esse caeperunt: Malis vero, id est, velle idolum colere, blasphemare & similia. Item Iohannes Damascenus in sententijs suis, 39. praetitulato de eo quod est in nobis, idest, de libero arbitrio, enumeratis sex causis effectiuis, sic ait; Cui igitur horum subijcimus quae per homines sunt, si equidem homo non est causa & principium actuum? Non enim Deo fas est inscribere quandoque actus turpes & iniustos, nec necessitati: non enim eorum quae semper similiter se habent, sunt: Nec fortunae; non enim contingentium, sed necessariorum quae fortunae // dominantur: Nec nature; naturae enim opera sunt animalia & plantae? Nec euentui; nec enim rari & inopinabiles sunt hominum actus: Nec casui; Inanimatorum enim dicunt, vel irrationabilium symptomata casus. Relinquitur igitur vtique ipsum agentem & facientem hominem principium esse propriarum operationum & arbitrio liberum. Et ad eandem conclusionem statim subiungit aliam rationem; Amplius, inquiens, si nullius est principium actus homo, superflue habet consiliarium: ad quid enim vtetur consilio nullius ens Dominus actus? Omne enim consilium actus gratia. Quod autem optimum est & pretiosissimum eorum quae in homine, superfluum enuntiare, inconuenientissimorum vtique erit; & capitulo sequenti rubricato, de his quae non sunt in nobis; Eorum, inquit, quae non in nobis, hec quidem ex his quae in nobis, habent principia, scilicet causas, hoc est remunerationes actuum nostrorum, & in praesenti, & in futuro saeculo, reliqua vero omnia a diuina voluntate dependent; ergo secundum eum, actus nostri non dependenta voluntate diuina, ergo nec a Deo. Item Ammonius super 1. nes hermenias vlt. vtuntur autem nobis Dij tanquam // autolomicis, id est, a nobis ipsis mobilibus; & hoc modo ea quae circa nos sunt gubernant, & omnia nobis nostramet dignitate distribuunt. Ad primum istorum ad praesens sufficiat responsio talis breuis; In rerum temporalium & spiritualium administratione videmus quod respectu eiusdem sunt plures potestates, & plura dominia secundum superius & inferius ordinata: vnde & in quibusdam partibus Maiores seu Praepositi Ciuitatum potestates dicuntur, qui tamen potestati superiori imperatorie scilicet, per omnia sunt subiecti; sicut & quidem ordo medius Angelorum, qui Potestates similiter nuncupantur, potestati diuinae, & quidem alius medius aliorum qui dominationes dicuntur, dominationi diuinae; Quare & ille Centurio recte dixit, Ego homo sum sub potestate constitutus, habens subme milites, Mat. 8. Quare nulli dubium debet esse, quin licet voluntas creata habeat potestatem & dominium sui actus, per hoc tamen non excluditur superior potestas, & dominans, scilicet ipse Deus a superiori potestate, dominio, & efficientia respectu eiusdem. Vnde & sanctus Thomas in libro suo de potentia Dei, quaestione 20. qua quaeritur, Vtrum Deus operetur in omni operatione naturae, arguit isto modo; Voluntas est Domina sui actus: hoc autem non esset, si agere non posset, nisi Deo in ipsa operante, cum voluntas nostra non sit domina diuinae operationis: ergo Deus non operatur in voluntate nostra operante. Et respondet hoc modo; Dicendum, quod voluntas dicitur habere dominium fui actus, non per exclusionem causae primae, sed causa prima non ita agit in voluntate, vt eam de necessitate ad vnum determinet, sicut determinat naturam, & ideo determinatio actus relinquitur in potestate rationis & voluntatis. Cui & concorditer exponit Glossa illud Geneseos 4. Sub te erit appetitus eius, & tu dominaberis illius, sic dicens; Non super te, quia liberi arbitrij es, in potestate tua, quia liberi arbitrij es. Secundum argumentum nullum debet mouere, qui Pelagio haeretico noluerit adhaerere: Nam sicut recitat Augustinus de haeresibus 88. & Petrus 2. sentent. dist. 28. & Isidorus 8. Eth. 14. & Canon 24. quaestione vlt. Quidam autem; Haeresis sua fuit, quod homo solius liberi arbitrij viribus posset implere Dei mandata; quam & per istud idem argumentum astruere nitebatur. Vnde & Augustinus de gratia & libero arbitrio 35. dicit, Magnum aliquid se scire Pelagiani putant, quando dicunt, non iuberet Deus, quod sciret non posse ab homine fieri. Quis hoc nesciat? Sed ideo iubet aliqua quae non possumus, vt nouerimus quid ab illo petere debeamus: Ipsa est enim fides quae orando impetrat, quod lex imperat. Denique ipse qui dixit, Si volueris, conseruabis mandata, in eodem libro Ecclesiastico aliquanto post dicit; Quis dabit in ore meo custodiam, & super labia mea signaculum astutum, ne forte cadam ab eo, & lingua mea perdat me? Iam, certe mandata acceperat, Prohibe linguam tuam a malo, & labia tua ne loquantur dolum. Cum ergo verum sit quod dixit, Si volueris, conseruabis mandata, quare quaerit in ore suo dari custodiam, similis ei qui dicit in Psalmo, Pone Domine custo¬ diam ori meo? Non ei sufficit mandatum Dei & voluntas sua, quandoquidem si voluerit conseruabit mandata? Quam multa mandata Dei sunt contra superbiam? Nouit ea, si voIuerit, conseruabit ea. Quare ergo paulo post dicit, Domine Pater & Deus vitae meae, elationem oculorum ne dederis mihi. Iam dixerat ei lex, Non concupisces: velit ergo & faciat quod iubetur, quoniam si voluerit conseruabit mandata; quare sequitur, & dicit, Concupiscentiam auerte a me. Contra luxuriam Deus quam multa mandauit? Faciat ea, quia si voIuerit conseruabit mandata. Quid est, quod clamat ad eum ventris appetitio & concubitus ne apprehendat me? Si hec ei in praesenti diceremus, rectissime nobis responderet & diceret, Ex ista oratione mea, qua haec a Deo peto, intelligite quomodo dixerim, Si volueris conseruabis mandata: Certum est enim nos mandata seruare, si volumus, sed quia praeparatur voluntas a Domino, ab illo petendum est, vt tantum velimus, quantum sufficit, vt volendo faciamus. Certum est nos velle cum volumus, sed ille facit vt velimus bonum, de quo dictum est quod paulo ante posui, quod praeparatur voluntas a Domino, de quo dictum est, A Domino gressus hominis dirigetur, & viam eius volet: Deus est enim qui operatur in nobis & velle. Certum est enim nos facere cum facimus, sed ille facit vt faciamus, praebendo vires efficacissimas voluntati, qui dicit, Faciam vt in iustificationibus meis ambuletis, & iudicia mea obseruetis & faciatis. Idem de Correptione & gratia 7. docet idem. Petrus etiam 2. sentent. dist. 28. istud argumentum Pelagianum recitat & refellit. Iulianus quoque Pelagij discipulus & sectator in epistola sua ad Demetriadem, de qua 35. primi sit mentio, innuit simile argumentum, Ascribimus, inquiens, iniquitatem iusto, dum eum aliquid impossibile praecepisse conquerimur. Hoc autem argumentum velut haereticum cum alijs sex haeresibus recitat venerabilis Beda contra Iulianum 12. ex epistola supradicta; Et infra 18. sic respondet, Quod dicit Dominum non impossibile aliquid praecepisse, qui iustus est, verum profecto dicit, si ad eius respicit auxilium, cui catholica vox supplicat, dicens; Deduc me in semita mandatorum tuorum. Si vero viribus animi sui fidit, refellit eiusdem iusti veridicam sententiam, qua dicit, Sine me nihil potestis facere. Item de perfectione iustitiae 7. recitat Augustinus tale argumentum Coelestij Pelagiani; quaerendum est vtrumne praeceptum sit homini sine peccato esse: Aut enim non potest, & praeceptum non est, aut quia praeceptum est, potest; Nam cur praeciperetur quod fieri omnino non posset? Et sequitur responsio Augustini, respondetur, consultissime homini praecipi, vt rectis passibus ambulet, vt cum se non posse prospexerit, medicinam requirat, quae interioris hominis ad sanandam peccati claudicationem gratia Dei est per Iesum Christum Dominum nostrum. Idem de praedestinatione sanctorum 13. Cum di citur, inquiunt, scilicet Pelagiani, Si credideris saluus eris, vnum horum exigitur, alterum os¬ fertur. Quod exigitur, in hominum, quod offertur, in Dei est potestate. Quos redarguit. subiungendo; Cur non vtrumque in Dei & quod iubetur, & quod offertur? Rogatur enim vt detur quod iubet, rogant credentes vt sibi fides augeatur, rogant pro non credentibus vt eis donetur fides. Et in suis igitur incrementis, & in suis initijs donum Dei est fides. Sic autem dicitur, Si credideris saluus eris; quemadmodum dicitur, Si spiritu facta carnis mortificaueritis, viuetis: Nam & hic ex duobus vnum exigitur, alterum offertur. Si spiritu, inquit, facta carnis mortificaueritis, viuetis. Vt ergo spiritu facta carnis mortificemus, exigitur; vt autem viuamus, offertur. Nunquid igitur placet, vt facta carnis mortificare non donum Dei esse dicamus, quoniam exigitur a nobis, praemio vitae. si hoc fecerimus, oblato? Absit, hoc vt placeat participibus, defensoribus gratiae: Pelagianorum est iste error damnabilis, quorum mox Apostolus ora obstruxit, adiungens; Quotquot enim spiritu Dei aguntur, hi filij sunt Dei, ne facta mortificare nos carnis non per Dei, sed per nostrum spiritum crederemus: de quo spiritu Dei etiam ibi loquebatur, vbi ait, Omnia autem haec operatur vnus atque idem spiritus, diuidens propria vnicuique sicut vult, inter quae omnia nominauit & fidem. Sicut ergo quamuis Dei donum sit facta carnis mortificare,. exigitur tamen a nobis proposito praemio vitae: Ideo Dei donum est & fides, quamuis & ipsa cum dicitur, Si credideris saluus eris, proposito praemio salutis, exigatur a nobis. Idem de sancta virginitate 17. Testes sunt voces piarum deprecationum in Scripturis sanctis, quibus ostenditur, ea ipsa quae praecipiuntur a Deo, non fieri nisi dante & adiuuante qui praecipit: Mendaciter enim petuntur, si ea non adiuuante eius gratia facere possemus. Idem 10. Confess. 30. dicit Domino, Da quod iubes, & iube quid vis. Imperas nobis continentiam; & cum scirem (ait) quidem quod nemo potest esse continens nisi Deus det; & hoc ipsum erat sapientiae, scire cuius esset hoc donum. O Deus meus attende me: Continentiam iubes; da quod iubes, & iube quid vis. Ex his Autoritatibus Augustini satis ostenditur ipsum velle, quod Actus praecepti non sit a solo homine siue Deo, nec a solo Deo sine homine, nec partim a solo homine, & partim a solo Deo, sed totus totaliter ab vtroque sicut corollarium 20. huius secundi demonstrat. Vnde & Propheta, Psalmo II8. Da mihi intellectum, & scrutabor legem tuam, & custodiam illam in toto corde meo. Ecce, primo petit actionem diuinam; Da mihi, inquit, intellectum; deinde promittit & suam; & scrutabor, inquit, &c. Rursumque petens actionem diuinam, subiungit, Deduc me in semita mandatorum tuorum, Inclina cor meum in testimonia tua. Et infra actionem propriam exprimens; Inclinaui, ait, cor meum ad faciendum iustificationes. Cor autem inclinare est facere ipsum velle, vt patet per processum Psalmistae & per expositionem Augustini 20. secundi plenius allegatam. Item Ezech. 36. Faciam, inquit Dominus, vt in praeceptis meis ambuletis, & iudicia mea custodiatis & operemini. Super quod dicit Augustinus de praedestinatione sanctorum 13. Ideo enim haec a nobis praecipiuntur, & dona Dei esse monstrantur, vt intelligatur, quod & nos ea facimus, & Deus facit vt illa faciamus, sicut per Prophetam Ezechielem apertissime dicit: Quid enim apertius quam vbi dicit, Ego faciam vt faciatis? Locum ipsum Scripturae attendite, & videbitis illa Deum promittere se facturum vt // faciant, quae iubet vt fiant. Non tacet eorum merita, sed mala; quibus ostendit se reddere pro malis bona, hoc ipso quo eos facit habere deinceps opera bona, cum ipse facit vt faciant diuina mandata. Et si tu quaeras, quare Deus illa praecipit homini, quae suis viribus sine Deo non sufficit adimplere, respondet 35. primi, quod hoc // sit vt ostendatur hominem habere liberum voluntatis arbitrium, quo libere potest perficere Dei praecepta: Cur enim non praecipitur homini, quod potest libere facere quandcunque voluerit? Sed quia nihil potest facere solis proprijs viribus sine Deo, ideo docetur vt de sua virtute nihil superbe sentiat aut praesumat, sed diuinum semper auxilium imploret humiliter, in ipso spem ponat, per omniaque confidat. Cur quaeso Magister nauis non satis rationabiliter praecipit suo nautae vt trahat nauem huc vel illuc, erigat malum, leuet velum, & similia, quorum nullum potest facere sine ipso? Hoc autem totum probant expresse autoritates 35. primi plenius allegatae. I. tem Augustinus de gratia & libero arbitrio 39. Haec omnia praecepta dilectionis, id est charitatis, quae tanta & talia sunt, vt quicquid se putauerit homo facere bene, si fiat sine charitate, nullo modo fiat bene, inaniter darentur hominibus non habentibus liberum voluntatis arbitrium: sed quia per legem dantur & veterem & nouam, lex autem sine gratia litera est occidens, in gratia vero spiritus viuificans, vnde est in hominibus charitas nisi ex ipso Deo? Nam si non ex Deo, sed ex hominibus, vicerunt Pelagiani: si autem ex Deo, vicimus Pelagianos. Sedeat ergo inter nos iudex Iohannes, & dicat nobis, Charissimi, diligamus inuicem. In his verbis Iohannes, cum se illi extollere caeperint & dicere, vt quid nobis hoc praecipitur; nisi quia ex nobis habemus, vt inuicem diligamus? sequitur continuo illud Iohannis confundens eos & dicens, Quia difectio ex Deo est. Cur ergo dictum est, Diligamus inuicem, quia dilectio ex Deo est, nisi quia praecepto admonitum est liberum arbitrium, vt quaereret Dei donum, quod quidem sine suo fructu prorsus admoneretur, nisi prius acciperet aliquid dilectionis, vt addi sibi quaereret vnde quod iubebatur impleret? Cum dicitur, Diligamus inuicem, lex est; cum dicitur, Quia dilectio ex Deo est, gratia est: sapientia quippe Dei legem & misericordiam portat in lingua: vnde scriptum est in Psalmo; Etenim benedictionem dabit qui legem dedit. Idem de perfectione iustitiae 2I. Precepta vt fierent, non iuberetur, si nihil ibi nostra voluntas ageret, nec oraretur, si sola sufficeret. Et supra 12. Ad hoc enim lex ista praecepit, vt cum in his implendis homo defecerit, non se extollat superbia tumidus, sed ad gratiam fugiat fatigatus, ac si eum lex terrendo ad Christum diligendum paedagogi perducat officio. Ad illam autoritatem Ecclesiastici dicentem, quod Deus reliquit hominem in manu consilij sui, dicendum, quod per hoc ostendit hominem in possibilitate liberi arbitrij constitutum, qua, si voluisset Dei mandata seruasset. Vnde Augustinus Hypognost. 28. recitata tota autoritate praedicta, subiungit: Quid est autem, & reliquit illum in manu consilij sui, nisi dimisit eum in possibilitate liberi arbitrij sui? In manu enim potestas intelligitur. Ipsa est prima gratia qua primus stare potuisset, si seruare Dei mandata voluisset: sed hoc nec tunc sine alio Dei speciali auxilio potuit voluisse, sicut ostendit indem Augustinus tangendo eandem autoritatem de Correptione & gratia 47. & alijs locis multis, sicut 9. & 10. secundi plenius allegarunt. Idem de perfectione iustitiae 32. recitat Caelestium hanc autoritatem cum multis similibus allegantem; Apostolus, inquit, de quodam ait, Quid vult, faciat. Item inquit ad Philemonem de Onesimo, quem ego volueram apud me detinere, vt pro te mihi ministraret, sed sine consilio tuo nihil volui facere, vt non quasi ex necessitate bonum tuum esset, sed voluntarium. Item in Deuteronomio, Vitam & mortem dedit ante faciem tuam, bonum & malum; elige vitam vt viuas. Item apud Solomonem, Deus ab initio constituit hominem, & reliquit cum in manu consilij sui &c. Item apud Esaiam, Si volueritis & audieritis me, quae bona sunt terrae manducabitis; si autem nolueritis nec obaudieritis me, gladius vos comedet; Os enim Domini loquutum est haec. Haec scelestus Caelestius, non caelestis: & subdit caelicus Augustinus; Hic vero quantumlibet isti se obtegant, aperiuntur: Declarant enim se contra Dei gratiam & misericordiam disputare, quam volumus impetrare cum dicimus, Fiat voluntas tua, sicut in coelo & in terra; vel, Et ne nos inferas in tentationem, sed libera nos a malo. Vt quid enim ista orando tanto gemitu petimus, si volentis hominis & currentis, non miserentis est Dei? Non quia hoc sine voluntate nostra agitur, sed quia voluntas non implet quod agit, nisi diuinitus adiunetur. Haec est fidei sanitas, que nos facit quaerere, vt inueniatur; petere, vt accipiatur; pullare, vt aperiatur nobis: Contra istam qui disputat, contra seipsum claudit ostium misericordiae Dei. Nolo plura dicere de re tanta, quia melius eam committo fidelium gemitibus, quam sermonibus meis: Videte tamen obsecro quale sit. Ideo volenti & currenti misericordia Dei non est necessaria, quae etiam illum praeuenit vt curreret, quia de quodam ait Apostolus, quid vult faciat? Ibi autem arbitror, vbi sequitur & dicitur, Non peccat si nubat, quasi pro magno habendum sit velle nubere, vbi de adiutorio diuinae misericordiae operosius disputatur: Aut vero etiam ibi prodest aliquid velle, nisi Deus prouidentia, qua gubernat omnia, marem faeminamque coniungat: Aut vero quoniam ad Philemonem scripsit Apostolus, vt non quasi ex necessitate bonum eius esset, sed voluntarium, quasi aliter sit voluntarium bonum, nisi cum Deus operatur in nobis & velle & operari pro bona voluntate: Aut quia in Deuteronomio scriptum est, Vitam & mortem dedit ante facie hominis, bonum & malum, & admonuit vt eligeret vitam, quasi & ipsa admonitio non de misericordia veniat, vel aliquid prodesset eligere vitam, nisi Deus eligendi charitatem inspiraret, & electam habere praestaret, de quo dictum est, Quoniam ira in indignatione eius & vita in voluntate eius: Aut quia dictum est, Si voles, praecepta seruabunt te; quasi non debeat Deo gratias agere,: quia praecepta voluit qui desertus omni lumine veritatis haec velle non posset. Positis ante hominem igne & aqua, ad quod vult quidem porrigit manum: Sed altior est qui vocat, & nemo potest venire ad me, ait princeps fidei, nisi pater, qui misit me, traxerit illum. Magnum autem aliquid pro sua causa Linuenire)se arbitratus est apud Esaiam Prophetam, quia Deus dixit, Si volueritis, & audieritis &c. quasi non lex tota huiusmodi conditionibus plena sit, aut obaliud superbis praecepta ista data sunt, nisi quia lex praeuaricationis gratia posita est, id est, vt acciperet homo praecepta, superbe de suis viribus fidens, in quibus deficiens, & factus etiam praeuaricator, liberatorem saluatoremque requireret; atque ita eum timor legis humilem factum, tanquam paedagogus ad fidem gratiamque perduceret: ita multiplicatis infirmitatibus postea accelerauerunt; & ad hoc idem vadit directe totus eius liber despiritu & litera no¬ minatus. Item Sanctus Thomas de potentia Dei, quaestione 20. supradicta arguit isto modo, Ecclesiastici 15. dicitur quod Deus fecit hominem, & reliquit eum in manu consilij sui: non autem reliquisset, si semper in voluntate operaretur; ergo non operatur in voluntate operante. Et respondet, Dicendum quod Deus non dicitur reliquisse hominem in manu consilij sui, quin in voluntate operetur, sed quia voluntati hominis dedit dominium sui actus, vt non esset obligata ad alteram partem contradictionis, quod quidem dominium naturae non dedit, cum per suam formam sit determinata ad vnum. Beatus quoque Prosper contra Cassianum, postquam cap. 16. ostendebat actum voluntatis fieri tam a Deo, quam ab homine, capit. 17. recitat simile argumentum Cassiani Pelagiani, per similem autoritatem ad conclusionem praemissam, adiacere homini dicit Cassianus arbitrij libertatem. Etiam Liber, qui dicitur esse Pastoris, apertissime docet, in quo duo Angeli vnicuique nostrum adhaerere dicuntur, id est, bonus & malus; in hominis vero optione consistere vt eligat quem sequetur, & idcirco manet in homine liberum semper arbitrium, quod gratiam Dei possit vel negligere vel amare. Qui & 19. capitulo respondendo primo dicit, librum Pastoris nullius autoritatis existere, & consequenter probat diffuse per multa loca Scripturae, quod voluntas non est sic libera quod possit facere aliquid sine Deo, sed quodcunque cum eo. Vnde & subdit, Ita nec libera est ista libertas, vt tantum ex se habeat fastidij vt negligat gratiam Dei, tantum ex se habeat delectationis, vt diligat. Et probat, quia de // Lydia purpurata scribitur, quod Deus apperuit cor eius, vt intenderet his quae a Paulo dicebant; & quia secundum Apostolum, charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, & quia secundum Iohannem, dilectio ex Deo est: Ex quibus concludendo, subiungit; Agnoscat ergo humana egestas hoc quod de quibuslibet bonis recte dicitur, multo rectius dici de eo sine quo bona cuncta non prosunt, Quid habes quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis? Pro tertio argumento satis respondet 34. primi: Pro quarto vero respondet capitulum proximum, cum eodem 34. primi; Potest tamen pro isto specialiter ita dici, quod cum arguitur malum actum bene placere Deo, hoc verbum cbene) potest determinare placere Deo ratione placentiae diuinae, & sic nulli dubium est, quin sicut actus malus placet sibi, sic summe bene placet sibi, sicut prima suppositio primi, & tertia pars corollarij eius probant; aut ratione actus beneplaciti, & hoc vel ratione substantiae actus, vel ratione eius malitiae. Si ratione actus, adhuc dupliciter, quia vel bene naturaliter, & sic verum, vel bene moraliter, & sic falsum. Si ratione eius malitiae, sic non efficitur proprie ab homine, nec a Deo, quia per 26. primi, sic non est effectum nec aliquid, sed priuatio pura tantum. Quintum argumentum fuit Cassiani Pelagiani ad eandem conclusionem probandam, sicut recitat sanctus Prosper in libro, quem edidit contra eum capit. 15. in haec verba; Volens, scilicet Cassianus, probare quod religiosae cogitationes & sancta consilia nulla Dei inspiratione concepta de naturali possint prodire sapientia, ponit verba Salomonis dicentis; Voluitque Dauid pater meus aedificare domum nomini Domini Dei Israel; Et ait Dominus ad Dauidem patrem meum, Quod cogitasti in corde tuo aedificare domum nomini meo, bene fecisti, hoc ipsum mente pertractans; veruntamen tu non aedificabis domum nomini meo. Haec ergo cogitatio atque iste tractatus Regis Dauidis, vtrumne bonus fuit & ex Deo, an malus, & ab homine fuisse dicendus? Si enim bona & ex Deo fuit illa cogitatio, cur ab eo in quo inspirata est, denegatur efsectus? Si autem mala & ex homine fuit, cur Iaudatur a Domino? Restat ergo vt & bona, & ab homine fuisse credatur, in quem modum etiam nostras quotidie cogitationes possumus iudicare: Neque enim aut soli Dauidi bonum ex semetipso cogitare concessum est, aut nobis nequid boni vnquam sapere aut cogitare possimus naturaliter denegatur. Cui Prosper respondendo subiungit; Nullo modo hoc testimonio atque argumento probari potest, quod piae cogitationes ex solo libero arbitrio, & non ex Dei inspiratione nascantur: Non enim ideo voluntas Dauidis, quae vtique bona erat, non ex Deo fuisse credenda est, quia templum sibi Dominus non ab eo aedificari, sed a filio ipsius voluit; quod vt ex exemplis magis elucescat, requiramus vbi Deus noluerit, quod homines facere Deo volente voluerunt. Dominus Apostolis praecepit, dicens; Euntes, docete omnes gentes, baptizantes eos, in nomine Patris, & Filij & Spiritus Sancti, docentes eos seruare omnia quae mandaui vobis: Quod cum Apostoli audierunt, sine dubio non verba nuda per corporales sonos exterioribus tantum auribus acceperunt, sed virtute viuentis verbi accensa est in cordibus eorum inextinguibilis fiamma charitatis, qua ardentissime vellent Euangelium in omnibus gentibus praedicare. Sed cum vetiti sunt loqui verbum in Asia, & ire in Bythiniam prohibiti sunt a Spiritu Iesu; Nunquid non ex Deo hanc voluntatem habebant, quod etiam istorum optabant ad fidem corda conuertere, quos occulto iudicio Deus Euangelium tunc nolebat audire? Aut quia Ecclesiae quo¬ tidie pro inimicis suis orat, id est, pro his qui nondum Deo crediderunt, nunquid non exspiritu Dei facit? Quis hoc dixerit, nisi qui hoc non facit, aut qui putat fidem non esse donum Dei? Et tamen quod pro omnibus petitur, non pro omnibus obtinetur, nec est iniquitas apud Deum, qui saepe postulata non tribuit quae postulare donauit. Hoc, idem docet Augustinus 22. de Ciuit. Dei 2. Sicut trigesimum tertium primi plenius allegauit. Nec debet hoc videri mirabile, quia sancti sic sancte volentes, & si vno voluto careant, aliud tamen volutum consequuntur, scilicet ipsum Deum, propter quem finaliter caetera sancte volunt, & quia, similiter merito suo & praemio non fraudantur, & quia forsitan ipsi nolunt aliquid talium per nitus absolute, sed tantum sub hac conditione expressa vel tacita; Si hoc fuerit placitum coram Deo, sicut in vicesimo quinto primi fuerat persuasum: quare probari non potest quod volutiones huiusmodi fiant frustra, Sexto vero argumento, respondet vicesimum quintum secundi, & tricesimum quartum primi. Ad illam vero autoritatem hypognost. 33. dicentem, quod liberum arbitrium hominum non potest peragere aliquid quod ad Deum, pertinet sine Deo, sed tantum opera vitae praesentis bona & mala, dicendum, tantum intelligere Augustinum, quod liberum arbitrium non potest peragere aliquod opus suum ad Deum pertinens sine Deo, id est, sine Dei gratia, & eius charitate per spiritum sanctum in cordibus nostris diffusa, sicut satis ostendit tricesimum nonum primi: Potest tamen opera vitae praesentis, licet non sine eius influentia generali ac prouidentia & efficientia speciali. Quare numeratis quibuscunque vitae praesentis operibus, reliquis vero vniuersaliter comprehensis, isubiungis; Quae omnia non sine gubernaculo diuino subsistunt, imo ex ipso, & per ipsum sunt, & esse caeperunt. Et quod in loquutionibus talibus Augustinus intelligat modo dicto, ipsemet sit testis de perfectione iustitiae 32. vbi recitato argumento Caelestij, per quod volebat ostendere ex se solo hominem posse velle, quia de quodam dicit Apostolus, quid vult, faciat; sic subiungit; Videte tamen obsecro quale sit, ideo volenti & currenti misericordiam Dei non esse necessariam, quae illum etiam praeuenit vt curreret, quia de quodam ait Apostolus, Quid vult, faciat. Ibi arbitror, vbi sequitur, Non peccat si nubat, quasi pro magno habendum sit velle nubere, vbi de adiutorio diuinae misericordiae operosius disputatur: aut vero etiam ibi prodest, aliquid velle, nisi Deus prouidentia qua gubernat omnia marem foeminamque coniungat; vnde & Parab. 19. Domus & diuitiae dantur a parentibus, a Domino autem proprie vxor prudens: Glossa, a Domino autem proprie, id est, immediate & per se datur vxor bona. Quare & sacra Scriptura alijque Autores, vbi loquuntur similiter, sunt similiter exponendi, sicut & similia quaedam exposuit tricesimum quartum primi. Pro septimo argumento dicendum, quod si ille Damascenus sic intellexit interius, sicut verba sua sonant exterius, ab omnibus Philosophis & Theologicis incunctanter & simpliciter est negandus; & re vera secundum regulam veritatis Magistri nostri Matth. 12. Ex verbis tuis iustificaberis, & ex verbis tuis condemnaberis: ex verbis eius intellectum eius conijciens, credo quod sicut verbaliter proD tulit, sic & mentaliter intellexit; maxime, quia illum intellectum toties exprimit, & se¬ cundum illum totum processum capitulatim contexit, nec aliqua Iateralia verba profert, ex quibus possit rationabiliter elici alius intellectus. Igitur cum dicit Deum non esse causam efficientem actuum humanorum, Interimo istam plane; & ad rationem suam prmam dicentem, Non enim Deo fas est inscribere quandoque actus turpes & iniustos, respondet vicesimum quintum secundi, & tricesimum quartum, & vicesimum sextum primi. Ad secundam dicendum, quod illa non probat, quod homo sit aliter Dominus sui actus liberi voluntatis, quam sui consilij intellectus; sed sui consilij non est sic Dominus, quin senuus & instrumentum superioris Domini, scilicet intellectus agentis Domini Dei nostri, sicut sextum primi, & vicesimum secundi docebant: Vnde & Philosophus in De bona fortuna 2. Sicut sextum primi plenius allegauit; Non enim consiliabatur consilians, & antequam consiliaretur, sed est principium quoddam, nec intellexit intelligens priusquam intelligeret, & hoc in infinitum: Non enim eius quod est intelligere intellectus principium, nec consiliandi consilium. Quid igitur? Et respondet; Aut est aliquod principium cuius non est aliud extra ipsum, aut quia tale secundum esse, tale potest facere. Quod autem quaeritur, hoc est, quid motus principium in anima? Palam, quemadmodum in toto, Deus: mouet enim aliquo modo omnia, quae in nobis, diuinum; rationis autem principium non ratio, sed aliquid melius: Quid igitur erit melius & scientia & intellectu nisi Deus? Virtus enim intellectus organum. Ipse quoque secundum Prophetam est terribilis in consilijs super filios hominum, Psalmo 65. & Iob. 12. In cuius manu anima omnis viuentis, & spiritus vniuersae carnis hominis, Ipse habet consilium & intelligentiam. Si destruxerit, nemo est qui aedificet; si incluserit hominem, nullus est qui aperiat; si continuerit aquas, omnia siccabuntur; si emiserit eas, subuertunt terram? Quare & soseph in fegorpro fratribus siuis ditit. Non vesto consio. sed Dei voluntate huc misius sum. Nec mirum; ipse namque est spiritus sapientiae & intellectus, & spiritus consilij, Esaie II. Haec enim omnia operatur vnus atque ide spiritus diuidens singulis prout vult. 1. ad Cor. I2 Ipse igitur diriget consilium, Ecclesiastici 39. Haec igitur ratio non concludit, quod homo sit Dominus sui actus liberi voluntatis, quin etiam seruus & instrumentum superioris Domini, sicut de actu consilij est ostensum. Et quia secundum Philosophum I. Phys. 22. vno inconuenienti assignato, alia contingunt; & secundum eundem I. de Coelo 31. Qui modicum transgressus fuerit a veritate in principio, discedes sit longe plus decies millies, in isto vno principio incouenienti a veritate transgrediens scilicet, quod solus homo sine Deo efficit actus suos, vlterius procedendo in multa inconuenientia alia, imo & inconuenientiora decies millies est deductus. Ex isto enim primo inconuenienti sequitur hoc secundum, quod omnia, quae sequitur laus & vituperatio, per nos solos aguntur; Et inde hoc tertium, quod omnia in quibus est persuasio vel lex posita, possunt sic agi a nobis, vt patet cap quadragesimos primi Quod si intelligatur sine diuina gratia nos iuuante, est haeresis Pelagij, vt patet superius hoc eodem capitulo, & tricesimo nono primi; si autem intelligatur cum huiusmodi gratia, illa efficit actus nostros laudabiles & obseruationem legis diuinae, sicut // quadragesimum primi docet, & non sine Deo specialiter coagente, vt docet quadragesimum secundum eiusdem, & videtur quod intelligat sine gratia, quia de ipsa non facit in toto processu aliquam mentionem, Sequitur etiam ex hoc quartum, quod in solis nobis sine Deo sit accipere omnem artem; quod & concedit cap. quadragesimo contra praeostensa de intellectu agente vicesimo huius secundi. Quintum inconueniens, consequens tamen est istud, quod remunerationes nostrae in praesenti & in futuro, & per consequens tota praedestinatio electorum dependet a voluntate humana, & non diuina: vnde cap. quadragesimo secundo sic ait; Eorum que non in nobis, haec quidem ex his, quae in nobis, habent principia & causas, hoc est, remunerationes actuum // nostrorum in praesenti & in futuro saeculo; reliqua vero omnia a diuina voluntate dependent; ergo secundum eum ista non dependent a voluntate diuina, sed tantum humana; quare & praedestinatio ipsa non est praeparatio gratiae in praesenti, & gloriae in futuro: ergo &st praedestinatio esset ex operibus praedestinatorum, non ex Deo praedestinante; quod est haeresis Pelagiana, vt per totum patet quadragesimum quartum, & quadragesimum quintum primi. Sextum est, quod actus humani nequaquam sub diuina prouidentia continentur, quia si Deus illos non facit, ergo non vult illos, vt per decimum primi patet, quare nec. vnquam voluit, vt per vicesimum tertium primi patet; quare nec vnquam prouidit; vt per vicesimum septimum & sequentia primi patet: vnde & huic deductioni, seu huius deductionis principio ipsemet innitens capitulo quadragesimo secundo de prouidentia praenotato, sic ait; Necesse est enim eundem esse factorem eorum quae sunt, & prouisorem; neque enim decens, neque conueniens est, alium quidem esse factorem vniuersorum, alium autem prouisorem: Ita enim I in imbecillitate omnino sunt vtrique, hic quidem faciendi, hic autem prouidendi. Et infra consequenter ostendit, quod omnia illa quae non sunt in nobis, sicut sub diuina efficientia, sic sub diuina prouidentia continentur; ea vero quae sunt in nobis nequaquam: vnde sic ait; Cogitationes nostrae, & actiones, & quae futura ei soli cognita. Omnia autem dico quae non in nobis; quae enim in nobis, non prouidentiae sunt, sed nostri liberi arbitrij; quod est contra tricesimum & sequentia primi libri. Septimum autem ex isto sexto sequitur euidenter, scilicet quod Deus nulli predestinauit opera sua bona, nec quenquam bonum futurum. Nihil enim praedestinauit, quod non prouidit; quod est contra quadragesimum quartum, & quadragesimum quintum primi. Quare & ipsemet cap, quadragesimo quarto intitulato de praecognitione & praedestinatione, sic ait; Oportet autem scire, quoniam omnia quidem praecognoscit Deus, non omnia autem praedeterminat, praecognoscit quidem & quae in nobis, non praedeterminat autem ipsa, id est, praedestinat. Et cap. nonogesimo primo, Oportet scire, quoniam consuetudo est diuinae Scripturae permissionem Dei eius actionem vocare, vt p quando dicit Apostolus in epistola ad Romanos, Aut non habet potestatem figulus ex eadem massa luti facere hoc quidem in honorem, vas illud autem in dehonorationem? Nam quoniam quidem ipse fecit haec & illa: solus enim ille est vniuersorum conditor, sed non ipse honorabilia construit vel dehonorabilia, sed propria vniuscuiusque voluntas; & hoc manifestum, ex quibus ipse Apostolus in epistola secunda ad Timotheum ait; In magna domo, non sunt solum vasa aurea & argentea, sed & lignea & fictilia, & haec quidem in honorem, illa autem in dehonorationem. Si quis igitur purgauerit seipsum ab his, erit vas in honorem sanctificatum Lin honorem Dei) & vtile dominatori in omne opus bonum paratum: manifestum autem quod voluntarie purgatio fit. Si quis enim, ait, purgauerit seipsum. Et idem ostendit ex alia parte in malo, & subdit, haec omnia non vt Deo agente suscipienda, sed vt Deo permirtente. Ex hoc autem septimo sequitur istud octauum, quod peccator adultus quiscunque per se sine Dei gratia, & sine aliquo eius auxilio potest resurgere a peccatis: Si enim Deus non praedestinauit peccatori actum poenitentiae quo resurgit; ergo nunquam illum voluit, nec vult nunc, cum sit immutabilis, per vicesimum tertium primi; ergo nec facit, quia nihil facit ad extra pure naturaliter, sed tantum voluntarie, vt docuit nonum primi. Et hoc plane testatur dictum eius proximo allegatum: Dicit enim quod dictum Apostoli ad Romanos asserens Deum facere vas in honorem, intelligitur tantum de permissione, & quod non Lipse DDeus honorabilia vasa constituit, sed propria vniuscuiusque voluntas. Nec ratio sua valet: Non ipse Deus, inquit, honorabilia constituit, sed propria vniuscuiusque voluntas; quia dicit Apostolus, Si quis purgauerit seipsum erit vas in honorem. Manifestum autem quod voluntarie purgatio sit: Si quis enim ait, purgauerit seipsum: modo non sequitur, homo se purgat, ergo Deus eum non purgat, quia & homo purgat manus suas & aqua similiter, & adhuc qui aquam infundit; & quia per corollarium vicesimi primi huius secundi, tam Deus quam homo facit totum actum voluntatis humanae. Vnde sicut dicit hic Apostolus; Si quis purgauerit se, vel secundum transtationem Hieronymi, emundauerit; Ita & alibi idem dicit; Purgati onem peccatorum faciens, scilicet Dei filius Iesus Christus ad Hebr. 1. Et infra eiusdem nono, Sanguis Christi emundabit conscientiam nostram ab operibus mortuis. Et Dominus de Christo, Sedebit conflans & emundans argentum, & purgabit filios Leui, Malach. 3. Et filius de patre; Omnem qui fert fructum, purgabit eum, Ioh. 15. & Act. 15. Fide // purificans cor da eorum. Et Exech. 36. Effundam super vos aquam mundam, & mundabimini ab omnibus iniquinamentis vestris, & ab vniuersis idolis vestris mundabo vos, & dabo vobis cor nouum, & spiritum nouum ponam in medio vestri, & auferam cor Iapideum de carne vestra, & dabo vobis cor carneum. Et Esaiae 43. Ego sum, ego sum ipse, dicit Dominus, qui deleo iniquitates tuas propter me: Et infra; Narra si quid habes vt iustificeris, quasi diceret, exte nihil. Quod sane videns Propheta // Domine humiliter precabatur, Secundum multitudinem miseratio num tuarum dele iniquitatem meam. Amplius, Laua me Deus ab iniustitia mea, & a delicto meo munda me. Asperges me Domine, hysopo, & mundabor; Iauabis me, & super niuem dealbabor, Psalm. 50. Sed quia, sicut praedictum est, Deus non lauat peccatorem adultum nisi etiam ipse collauerit, seu lauanti coegerit; ideo dicit idem Propheta, Lauabo per singu las noctes lectum meum; Iacrymis meis stratum meum rigabo, Psalmo 6. Et Esaiae 1. Laua mini, mundi estote, & auferte malum cogitationum vestrarum. Et Ierem 4. Laua a malitia cor tuum Ierusalem, vt salua fias. Et Iacob. 4. Emundate manus peccatores, purificate corda duplices animo. Et Augustinus de verbis Apostoli Sermone 15. Qui creauit te sine re, non iustificat te sine te: Istud autem octauum praedictum quam impie sonet pijs autibus, quis catholicorum ignorat? Est enim peius haeresi Pelagiana, quae dixit gratiam non esse necessariam ad merendum, eamque omnem secundum merita nostra dari, hac sola excepta qua peccata homini dimittuntur, vt dicit Augustinus de Gratia & libero arbitrio 16. Est etiam contra quadragesimum tertium primi libri. Et ex isto octauo sequitur istud nonum, quod homo potest primam Dei gratiam promereri cum tota Pelagiana haeretica prauitate: Si enim homo peccator inimicus Dei, & Deo ingratus ex se solo potest se purgare, potest ex se solo ab. ira & inimicitia Dei ad eius amorem & amicitiam, & per consequens ad primam charitatem & gratiam se transferre. Quare & capit. 43. ita dicit; Oportet autem scire, quoniam electio quidem operationum in nobis est, finis autem bonarum quidem Dei operationis iuste cooperantis praeelegentibus bonum iusta conscientia secundum praecognitionem eius: Hoc autem est contra tricesimum quintum primi, & alia quae sequuntur. Ex hoc autem nono sequitur decimum, quod homo ex se solo potest sequi Deum vocantem; vnde & capit. 44. sic dicit; Oportet autem scire, quoniam virtus quidem ex Deo data est naturae, & ipse est omnis boni principium & causa; In nobis autem est sequi Deum ad hanc vocantem, vel recedere. Et supra43. Finalis derelictio est, quando, Deo omnia quae ad salutem faciente, insensibilis & immedicabilis, magis autem incurabilis ex proprio proposito permanet homo. Vbi innuit euidenter, quod vocatio, seu pulsatio Dei exterior sufficit homini absque vocatione interiori, & apertione cordis humani digito dextro Dei: Hoc autem est contra tricesimum octauum primi. Ex his etiam sequitur vndecimum manifeste, scilicet quod homo ex se solo potest perfeuerare finaliter in virtute; quare & capit. quadragesimo quarto dicit; Oportet autem scire, quoniam virtus quidem ex Deo data est naturae, & ipse est omnis boni principium & causa; In nobis autem est vel permanere in virtute, vel recedere a virtute, quod est in malitia fieri. Hoc autem est contra octauum secundi, & alia quae sequuntur. Duodecimum inconueniens se¬ quens ex praemissis, seu potius exquo sequuntur praemissa, est istud, quod si Deus ageret actus voluntarios hominum, violentaret & compelleret voluntatem: nesciuit enim videre quomodo actio Dei in volutionibus hominum, & libertas arbitrij simul starent. Et hoc, vt opinor, fuit originalis causa totius sui erroris: vnde & capit. nonodecimo primo tractans quomodo Deus facit vnum vas in honorem, & aliud in dehonorationem, ostendit quod hoc est tantum modo permissiue non proprie effectiue, sicut in septimo inconuenienti erat superius recitatum; enumeratisque alijs locis similibus de Scriptura subiungit; Haec autem omnia non vt Deo agente suscipiendum, sed vt Deo permittente. Et statim exprimens causam, dicit, Propterea quod liberum arbitrium est inuiolentum quoad bonum; vel secundum aliam literam, propterea quod liberi arbitrij est, inuiolentum quoad bonum. Et capit, quadragesimo quarto sic ait; Oportet autem scire, quoniam omnia quidem praecognoscit Deus, non autem omnia praedeterminat. Praecognoscit quidem & quae in nobis, non praedeterminat autem ipsa: Non vult enim malitiam fieri, nec compellit virtutem; quasi diceret manifeste; Ideo Deus non praedeterminat virtuosa opera quae in nobis, quia tunc compelleret nos ad illa, Iste autem error damnatus est & excommunicatus a Domino Stephano Parisiensi Episcopo sub hac forma: Quod aliqua possunt casualiter euenire respectu primae causae, & quod falsum est, omnia esse praeordinata a prima causa, quia tunc euenirent ex necessitate. Iste similiter est error Pelagij damnatus in Synodo Palaestina, sicut satis testatur liber Prosperi contra Cassianum: vnde & in fine recitantur 13. errores Pelagij. Iste ponitur vndecimus sub his verbis, Et non esse liberum arbitrium si Dei indigeret auxilio, quoniam in propria voluntate habet vnusquisque facere aliquid, aut non facere. Non solum autem in isto, sed & in alijs multis incidit in articulos Parisijs condemnatos. Quorum vnus est, quod humani actus non reguntur prouidentia diuina: Alius est, quod in causis efficientibus causa secunda habet actione quam non accipit a prima: Tertius est, quod in causis efficientibus cessante prima, non cessat secunda ab operatione sua, dum tamen secunda operetur secundum naturam suam: Quartus est, quod omnes motus voluntarij reducuntur in motorem primum: error, nisi intelligatur in motorem primum simpliciter non causatum, & intelligendo de motu secundum substantiam, non secundum deformitatem. Adhuc autem praeter haec omnia est aliud inconueniens contrarietatis & repugnantiae sibi ipsi? Nam capit. tricesimo nono dicit, quod Deus non efficit actus nostros: Et capit, quadragesimo quarto ait; Oportet autem scire quoniam virtus quidem ex Deo data est naturae, & ipse est omnis boni principium & causa, & sine eius cooperatione & auxilio impossibile est bonum velle vel facere nos. Et capit. 42. dicit quod permanentia nostra reponenda est Deo: est enim eius virtutis contentiuae. Si ergo substantia non potest per se permanere, sed necessario indiget virtute diuina quae contineat, & continue teneat ipsam in esse; a multo fortiori nec potest aliquod accidens, quare nec aliquis actus voluntatis creatae. Quamobrem sicut actus voluntatis iam factus non potest permanere, nisi ipso specialiter conseruante; ita nec poterit fieri, nisi ipso etiam specialiter faciente. Item capit. quadragesimo tertio, primo // probat, quod omnia diuina prouidentia gubernantur: secundo vero dicit quod ea quae sunt in nobis non sunt prouidentiae, sed nostri liberi arbitrij. Et si tu dicas pro eo, quod non intelligit illam primam vniuersalem dicentem; Omnia diuina prouidentia gubernari, vniuersaliter absolutem, sed de omnibus naturalibus rebus tantum, saltem omnes rationes quas fecit ad illam vniuersalem sub illo intellectu probandam, probant & de voluntarijs aeque bene vel melius, sicut cuilibet considerare volenti faciliter apparebit. Eodem quoque capit. primo dicit, quod prouidentia est voluntas Dei propter // quam omnia, quae sunt, conuenientem deductionem suscipiunt: Secundo autem dicit, quod ea, quae sunt in nobis, non sunt prouidentiae, sed nostri liberi arbitrij. Si ergo actus nostri non sunt prouidentiae, nec sunt voluntatis diuinae, nec Deus vult illos, quia nihil vult nouiter, per vicesimum tertium primi libri. Tertio vero dicit, Eorum autem quae in nobis, quae quidem bona antecedenter vult & acceptat. His autem non obstantibus, si quis eum glossare voluerit, potest dicere colorate, quod ipse non intendit probare quod Deus nullo modo efficit actus humanos, sed quod Deus non sic istos efficiat, quin homo similiter faciat suos actus; nec etiam Deus sic facit actus humanos, quod compellat aut violentet hominem ad agendum, tollendo sibi vsum liberum voluntatis, laudemque & vituperium hominis excludendo: vnde & illo capit, trigesimo nono sic dicit; Cui ergo horum subijcimus quae per homines sunt, siquidem homo non est causa & principium actuum &c. in principio recitata? Et capit, quadragesimo primo, Omnis consilians, in feipso ente electione actibilium consiliatur, vt quod praeiudicatum est ex consilio eligat, & eli gens agat: si vero hoc ex necessitate existit rationali, liberum arbitrium non erit rationale aut rationale ens Dominus actionum, & liberum arbitrio; Vnde & irrationalia non sunt bera atbitrio: aguntur enim magis a natura quam agant, ideoque non contradicunt natura¬ li appetitui, sed simul appetunt quid, & impetum faciunt ad actum; homo autem rationalis ens magis agit naturam quam agatur; ideoque appetens, si equidem velit, potestatem habet refraenare appetirum, vel sequi eum; vnde irrationalia quidem nec laudantur, nec vituperantur, homo autem & laudatur, & vituperatur. Et ad hoc idem possunt adduci alia eius dicta de compulsione & violentia in ostensione vndecimi inconuenientis superius recitata. Vltima vero autoritas, scilicet ipsius Ammonij, nihil obstat, sed probat intentum: Dicit enim, Vtuntur nobis dij tanquam // autolomicis, id est, a nobis ipsis mobilibus; vult ergo quod De us in motibus nostris vtatur nobis tanquam suis instrumentis, non tamen vt instrumentis inanimatis, aut animatis irrationabilibus quae de necessitate mouentur, sed velut rationabilibus quae ex seipsis, id est, sua libera voluntate mouentur. Quare & subdit, & hoc modo ea quae circa nos sunt gubernant; quod tamen non facerent, nisi etiam actus nostros liberos gubernarent, nec eos guberuare valerent, nisi prouidentia mediante, nec prouidentia potest esse sine voluntate diuina, & ipsa est necessario efficax, sicut decimum primi docet: ergo secundum ipsum, Deus per suam prouidam voluntatem efficit omnem actum liberum voluntatis humanae.
On this page