Table of Contents
De causa dei
Liber 1
Caput 2 : Quod Deus est omnium aliorum necessarius conseruator
Caput 3 : Quod Deus est necessaria causa efficiens cuiuslibet rei factae
Caput 4 : Quod qualibet creatura mouente, Deus necessario commouet
Caput 5 : Quod Deus non est mutabilis ullo modo
Caput 6 : Quod Deus habet distinctam scientiam omnium
Caput 7 : Obiicit contra sextum et soluit.
Caput 8 : Quod Deus habet volutionem et amorem communiter et specialiter ad quaecunque.
Liber 2
Liber 3
Caput 29
CAP. XXIX. Quod voluntas increata & creata in coefficiendo actum voluntatis creatae, non sunt coaequales, nec coaequaeuae in ordine naturali.
NVnc igitur stabilito quod omnem actum voluntatis creatae proprie agit Deus & creatura similiter, voluntas increata etiam & creata, restat consequenter inquirere, an istae duae causae agentes sint in ista sua actione communi aequales in ordine naturaliter & coaequaeuae, aut vna illarum alteram naturaliter antecedat, & si sic fuerit, quae sit illa. Si autem ponantur aequales in ordine actionis & naturaliter coaequaeuae, ambae reducuntur ad aliam tertiam naturaliter his priorem, per cuius agentiam istae agunt; quoniam sic est in omnibus taliter ordinatis, sicut omne; Philosophi vnanimiter contestantur, quorum testimonia aliqua, primum, secundum, tertium, & quartum primi, & specialiter probatio (tertij / corollarij, secundi capituli primi libri plenius recitarunt: Ergo Deus agens habet causam agentem priorem, cuius virtute & agentia ipse agit. Illa causa necessario non est Deus, sed creatura; ergo in actione communi creaturae & Dei, creatura est prior in ordine agendi quam Deus. Et si hoc sit verum de aliqua creatura in aliqua actione, hoc maxime videtur de creatura rationali in sua libera actione: sed hypothesis posuit ipsos pares. Docent quoque multi Philosophi multis locis, quod omnis motor, vel est primus simpliciter, vel ad illum reducitur in mouendo, vt patet quarto & tertio primi libri, & vicesimo huius secundi. Si ergo Deus & creatura rationalis in sua motione communi sint pares in ordine, neuter illorum est simpliciter primus motor, vt patet peri proximam rationem: & quia ille est vnicus, nec est possibile plures esse, sicut docet Philosophus 8. Physicorum, & 12. Metaphys. & alij Philosophi alibi multis locis; quod & testatur, illud vulgatum 5. Topic. scilicet, quod per superabundantiam dicitur, Vni solo inerit, vt ignis esse leuissimum. Vnde & Propheta, Tu solus altissimus in omni terra, Psalmo 72. Ergo Deus in huiusmodi motione habet motorem priorem &c. sicut prius.
On this page