Table of Contents
De causa dei
Liber 1
Caput 2 : Quod Deus est omnium aliorum necessarius conseruator
Caput 3 : Quod Deus est necessaria causa efficiens cuiuslibet rei factae
Caput 4 : Quod qualibet creatura mouente, Deus necessario commouet
Caput 5 : Quod Deus non est mutabilis ullo modo
Caput 6 : Quod Deus habet distinctam scientiam omnium
Caput 7 : Obiicit contra sextum et soluit.
Caput 8 : Quod Deus habet volutionem et amorem communiter et specialiter ad quaecunque.
Liber 2
Liber 3
Caput 33
HIc autem obijcitur a quibusdam, Deus omnia rationabiliter operatur, & ex aliqua iusta causa; alias enim temerarie agere videretur: Dicitque Iob 5. Nihil in terra sine causa sit: Est ergo aliqua ratio & aliqua iusta causa, quare Deus huic dat gratiam aut perseuerantiam, & illi non dat; & non ex parte Dei, quare ex parte istorum. Item tunc nullus peccaret simpliciter omittendo: Non enim ipse est in causa qui omittit, sed Deus. Item Deus neminem deserit, nisi prius deseraItur ab eo: Qui enim quaerit auersos, quomodo deserit iam conuersos? aut qui attrahit inimicum, quomodo repellit amicum? Vnde Ioan. 6. Eum qui venit ad me, non eijciam foras: & Iudith. 13. Non deseruit sperantes in se: qui & Apostolo teste dixit, Non te deseram, nec derelinquam, ad Hebr. 13. qui & per Prophetam sic ait, Quia tu scientiam repulisti, repellam & ego te, Hoseae 4. Dicitque Augustinus 13. de Ciuit. Dei 15. quod anima peccatrix non est deserta vita sua, quae est Deus, vt desereret; sed vt desereretur, deseruit; qui & de confutatione 16. Capitulorum falso ei // imputatorum responsione septima dicit, quod Deus priusquam deseratur neminem deserit, & multos desertores saepe conuertit; Et infra responsione 14a. Deus recessurum non deserit, antequam deseratur, & facit plerumque ne deserat, & etiam si discesserit, vt redeat: quod & plurimae autoritates ca¬ nonicae, & aliae contestantur. Item Sapiens admonet quemlibet sapientem sic dicens, Nor dixeris per Deum abest, scilicet sapientia Dei. Item Anselmus de casu Diaboli 1. dicit, quod solus Deus a se habet quicquid habet, & omnia alia non nisi ab illo habent; & sicut a se non nisi nihil habent, ita ab illo non nisi aliquid habent: vbi & consequenter ostendit, nihil & non esse, non esse a Deo, sed infuisse cuilibet alij ex seipso; qui & infra 2. mouet quaestionem; An sicut bonus Angelus ideo accepit perseuerantiam, quia Deus eam dedit; nunquid ita malus Angelus ideo non accepit perseuerantiam, quia Deus eam non dedit? Et insra 3. respondendo dicit, quod in bono Angelo dare fuit causa accipiendi; in malo tamen Angelo non dare, non fuit causa non accipiendi perseuerantiam, sed e contra. Primum autem obiectorum istorum soluitur per praemissa hic proximo & vigesimo primo primi; Nec obiectum de omissione boni procedit; Similiter enim potes arguere, nullum mereri omittendo malum, seu declinando a malo; Similiter etiam potes arguere de commissione, nullum sci¬ licet peccare vel mereri aliquod faciendo, cum Deus ibi praeueniat operando. Quare & Augustinus in glossa, super illud Deuter 29. Non dedit vobis cor intelligens, &c. proximo allegata, sic ait, Quomodo ait superius, vos vidistis tentationes, &c. si non dedit Dominus oculos videre? sed corpore viderunt, non corde: Vnde praemisit Non dedit Dominus x vobis scire; Ad hoc pertinent duo quae sequuntur, oculos videre, & autes audire, id est, intelligere, & obedire: Quod vero dicit, Non dedit vobis Dominus; increpans & arguens, non diceret, nisi ad eorum culpam pertineret, ne quisquam se ex hoc excusabilem puter; Simul enim ostendit sine adiutorio eos intelligere & obedire non posse oculis & auribus cordis; & tamen si adiutorium Dei desit, non ideo esse excusabile hominis vitium, quoniam iudicia Dei, quamuis occulta, iusta sunt. Quod vero arguitur, Deum neminem deserere priusquam deseratur; quid verius? Non enim irrogat Deus poenam, nisi prius offendatur per culpam; Nullum ergo deserit gratiam auferendo, nisi qui eum prius deseruit delinquendo: Sed hoc quid obitat? Non enim quia cuipiam non dat Deus gratiam & perseuerantiam, ideo deseritur a Deo, nec quia quisquam non aecipit gratiam perseuerantiamue a Deo, ideo desertus est ab eo, sicut patet de Angelis, & primis parentibus, qui secundum sententiam aliquorum per aliquam morulam gratia caruerunt, & postquam gratiam acceperunt Apostate Angeli & primi parentes per aliam morulam perseuerantia caruerunt, sicut sequens casus ostendit; nec tamen in hac morula vel in illa deserebantur a Deo, quia nullam culpam penitus habuerunt. Si autem non sic fuit de facto, potuit sic fuisse; & quae quaeso fuit tunc causa non acci piendi gratiam? Nonne non dare? & cur de non accipiendo perseuerantiam non similiter iudicandum? Quod autem dicit Sapiens, sapientiam Dei non abesse per Deum; per quem ergo abest a multis sanctis viris sapientia prophetalis sine suo demerito praecedenti? & adest multis malis hominibus multiplici suo demerito non obstante, sicut & malis Angelis, & primis parentibus ante peccatum; Et sanctis Angelis confirmatis abfuit sapientia multiformis, sicut ex decimo sexto huius patet; & per quem nisi per Deum non dantem? Verum est tamen sapientiam Dei necessariam ad salutem semel datam, alicui non abesse per Deum illam omnino voluntarie subtrahentem sine aliqua culpa praecedente, quia neminem deserit, nisi prius deseratur ab eo, sicut superius est ostensum. Illud vero dictum Anselmi, quod non entia non habent non esse a Deo, indiget scrutinio altiori: Oppositum enim videtur ex secunda parte, quinta, nona, & sequentibus 13i. & capitulo 14. primi libri. Item Antichristum non esse est verum, iustum, & rationabile, & non prius naturaliter voluntate diuina, quia tunc esset necessarium, vt patet ex decimo octauo & vigesimo primo primi; quare posterius & causatum, & dependens ab illa, vt patet ibidem; & ex ostensione duodecimae partis decimi tertij primi libri. Item Antichristum non esse, non est prius naturaliter voluntate diuina, quia tunc esset necessarium per praemissa, & quia tunc non subiaceret voluntati diuinae; est ergo posterius & dependens ab illa. Item per corollarium vigesimi secundi primi, Deus vult Antichristum non esse; & per vigesimum primi, non quia Antichristus non est, ideo Deus vult eum non esse, cum ipsum non esse sit posterius voluntate diuina, & ei subiectum; cum & per indem vigesimum entia contingentia non sint causa voluntatis diuinae; multo ergo indignius non entia contingentia; est ergo e contra: quia scilicet Deus vult Antichristum non esse, ideo non est. Item Deus scit Antichristum non esse, & non quia Antichristus non est, sicut ex decimo quinto primi patet, sed per decimum octauum primi, quia vult eum non esse: Haec ergo scientia & volutio est causa non entitatis ipsius. Item Antichristus habet non esse & est non ens, vel ergo per se, vel per aliud; si per se, sicut Anselmus videtur ibi asserere, & Augustinus de immortalitate Animae 13. sicut secundum primi allegat; ergo semper & necessario, sicut patet ex secundo & vigesimo sexto primi. Quomodo etiam per se habet non esse, cum nec se habeat nec quicquam sui, quia nec materiam nec formam? Si etiam Antichristus de se aut per se habet non esse, vel ergo non esse necessarium, ita quod impossibile sit ipsum esse; vel non esse possibile & contingens; Non primum constat, nec secundum, sicut ex decimo quarto primi etiam per Anselmum apparet. Si per aliud, vel per aliud ens, vel non ens: si per aliud non ens, similiter inquirendum de illo, & cum non sit processus infinitus in talibus, detur status in aliquo, &c. sicut supra: si per aliud ens, illud vel est Deus, vel dependens ab eo; & ita tandem tota processio reducetur ad eum; Multa quoque sunt non entia, quorum esse vel non esse non dependet nisi tantum a Deo, illa scilicet quae fiunt immediate, & solum ab eo. Item Antichristus non per se habet esse, neque non esse; quia tunc per praemissa, alterum semper de necessitate haberet; sed de se est indifferens, id est, nullam differentiam de se habet ad esse, vel ad non esse; si ergo nunc habet vnum horum, nunc alterum, necesse est hoc esse per aliquid aliud ipsum determinans, nunc ad hoc, nunc ad illud. Item secundum istam positionem videtur, quod non esse entium, siue non entium sit esse eorum, imo & necesse esse eorum, & quod habent illud a se, non a Deo; quod etiam Deus non posset destruere illud esse, & quod esse, quod a Deo recipiunt, sit eis accidentale, & ipsis essentialiter manentibus adueniat & recedat, sicut vestis homini permanenti: Dicit enim Anselmus ibidem, quod omnia alia a Deo, a se non nisi nihil habent. Et infra, cum Deus quasi iratus destruendo aliquid ausert esse, non est ab illo non esse; sed illo tollente velut esse suum quod praestiterat, quod ab eo factum seruabatur vt esset, redit in non esse, quod non ab illo, sed a se, antequam fieret habebat; sicut si ab aliquo repetas tunicam, quam illi nudo sponte ad tempus praestiteras, non habet a te nuditatem, sed te, quod tuum erat, tollente, redit in illud quod erat antequam a te indueretur. Sed nulli dubium hanc non esse mentem Anselmi, quia alia subtilia eius opera vidit: Deus enim de nihilo vere creat totum esse rei nouiter ei praestans, imo forte non proprie praestans ei: prius enim videtur esse, cui praestatur quam ei praestetur, sed totam rem nouiter faciens & producens. Nec debet mouere quod secundum Doctores omnia aeternaliter fuerunt in Deo: Non enim fuerunt ibi realiter, & veraciter diuersa ab eo, sicut ex prima suppositione potest ostendi & per multiplices rationes, & autoritates quamplures: Sed quia hoc reputo tam Philosophis quam Theologis quasi notum, breuissime hoc confirmo. Dicit siquidem Augustinus de gaudijs iustorum, & poenis malorum, quod Mundus erat in Deo antequam in semetipso erat, non mundus, sed Deus. Vilhelmus quoque Parisiensis Episcopus damnauit articulum asserentem, quod multae veritates fuerunt ab aeterno, quae non sunt ipse Deus. Potest tamen Anselmus exponi, quod non esse non est a Deo efficienter, proprie, sed deficienter; nec sicut effectus, sed sicut defectus, sicut proximum huius dixit; quod & verba ibi praemissa, & alia testari videntur. Dicit enim cum Deus iratus destruendo aliquid aufert esse, non est ab illo non esse, sed illo tollente velut esse suum quod praestiterat, quod ab eo factum seruabatur vt esset, redit in non esse. Et infra, Nempe sicut a summo bono non est nisi bonum, ita a summa essentia non est nisi essentia; Vnde quoniam summum bonum est summa essentia, consequens est vt omne bonum sit essentia, & omnis essentia bonum: Nihil ergo & non esse, sicut non est essentia, ita non est bonum: Nihil namque & non esse non est ab illo, a quo non est nisi bonum & essentia. Quod autem tam Anselmus quam Augustinus videntur asserere res per se vel de se non esse, seu habere non esse, potest exponi praeponendo negationem; scilicet, quod res non per se sunt, nec habent esse, seu nullae res per se, &c. sed per Deum. Et si quis obijciat, quod etsi Deus non esset, adhuc non entia, puta Chimaera & Antichristus non essent, vltima pars 13i. & coroll. 14i. primi cum suis ostensionibus respondebunt. Secundum quoque dictum Anselmi. scilicet non accipere perseuerantiam fuisse causam non dandi, similiter indiget perscrutatione maiori: Hoc enim repugnare videtur dicto eius priori, Si enim nullum ens, quia B nec Deus, est causa non esse, seu non entis, sed quodlibet non esse, seu non ens per se est tale; quomodo vnum non esse siue non ens erit causa alterius? Quomodo ergo potest non accipere, esse causa non dandi? Si // etiam non accipere sit causa non dandi, vel ergo causa positiua, vel priuatiua. Non positiua constat; nec priuatiua: Hoc enim esset quia priuaret causam dandi, & cum non priuet per se nisi accipere esset causa dandi, contra positionem Anselmi. Si etiam non accipere sit causa non dandi, in quo genere causae? non materialis, nec formalis, constat, nec finalis; quia tunc non dare esset causa efficiens non acceptionis, & non dans finaliter non acceptionem intenderet, & causaret contra Anselmum ibidem. Nec potest dici, quod non accipere sit causa efficiens non dandi, quia non causa efficiens positiue, constat; Nec causa efficiens priuatiue: hoc enim esset, quia priuaret causam efficiente, seu effectiuam positiue; quapropter accipere esset causa efficiens positiue dandi contra positionem Anselmi. Venerabilis autem Pater Anselmus intendit, sicut puto, quod omnes Angeli acceperunt bonam voluntatem a Deo; in qua si ad certum terminum praestitutum a Deo stetissent, merito stationis illius fuissent beatifice confirmati, sicut & perstantes fuerunt, sicut infra de casu diaboli:o. patet; & in hac bona voluntate etiam Apostata Angelus sterit ad tempus, sed non perstitit, non peruoluit, non perseuerauit finaliter sic volendo, & hanc voluntatem perseuerantem non habuit, non quia Deus omnino voluntarie & mero motu sine demerito praecedenti illam abstulit, seu non dedit; ac si nunc de sua omnipotentia absoluta auferret a Gabriele suam beatificam voluntatem pure voluntarie sine culpa aliqua praecedente; sed quia malus Angelus prius voluit culpabiliter aliud per illam culpabilem voluntatem, priorem iustam amisit. Intelligit ergo breuiter, quod Deus non sine culpa mali Angeli praecedente abstulit ab eo iustam voluntatem, seu dare aut seruare cessauit; sed hoc fecit propter peccatum eius praecedens, sicut illo tertio plane patet: vbi post longam disputationem, in fine sic ait, Dico, quia non ideo non voluit cum debuit, & quod debuit, quia voluntas defecit non dare deficientem, sed quia ipse volendo quod non debuit, bonam voluntatem expulit, mala semper veniente. Quapropter non ideo non habuit bonam voluntatem perseuerantem, aut non accepit, quia Deus non dedit, sed ideo Deus non dedit, quia ille volendo quod non debuit, & eam deseruit, & deserendo non tenuit: Quod & 4. & 6. consequenter ostendit, quod & consonat multis dictis proximo huius scriptis. Quare & Augustinus de correptione & gratia, 48. Tunc, inquit, scilicet in statu innocentiae ante peccatum dederat Deus homini bonam voluntatem; in illa quippe eum fecerat qui fecerat eum rectum, dederat adiutorium, sine quo in ea non posset permanere si vellet, vt autem vellet in eius reliquit libero arbitrio. Posset ergo permanere si vellet, quia non deerat adiutorium, per quod posset perseueranter bonum tenere quod vellet: sed quia noluit permanere, profecto eius est culpa, cuius meritum fuisset, si permanere voluisset, sicut fecerunt Angeli sancti, qui, cadentibus alijs per liberum arbitrium, per indem liberum arbitrium steterunt ipsi, & huius mansionis debitam mercedem recipere meruerunt, tantam scilicet beatitudinis plenitudinem, qua eis certissimum sit semper se in illa esse permansuros.
Corollarium
COROLLARIVM. Corollarium, nedum videlicet entia ad suum esse verum, & non entia ad suum non essi Deo necessario indigere, Deum quoque non solum super entia, sed & super non entia tenere dignissime Principatum.
EX his autem reputo manifestum, nedum entia ad suum esse, verum & non entia ad suum non esse Deo necessario indigere, Deum quoque non solum super entia, sed etiam suXAper non entia tenere dignissime principatum. Hoc autem corollarium ex hic praemissis, & corollario 14i. primi libri consequitur euidenter. Quare & tres pueri Danielis, quasi ex vno ore inuitant noctes & dies, lucem & tenebras, vt Domino benedicant, Iaudent, & superexaltent eum in saecula, Daniel. 3. Beatus quoque Dionysiis, 4. de diuinis nominibus, Omnis, inquit, virtus, omnis operatio, omnis habitus, omnis sensus, omne verbum, omne factum, omnis tactus, omnis scientia, omnis vnitio, & simpliciter omne existens, & ex pulchro & bono, & in pulchro & bono est, & ad pulchrum & bonum conuertitur, & omnia quaecunque sunt, & fiunt, & ad ipsum omnia respiciunt, & ab ipso mouentur & continentur, & in ipsius gratia, & propter ipsum & in ipso exemplare principium omne, scilicet materiale, efliciens, formale, elementarium, & simpliciter omne principium, omnis continentia, omnis finis, aut, vt comprehendens dicam, omnia existentia ex pulchro & bono, & omnia non existentia supersubstantialiter & in pulchro & bono, & est omnium principium & finis super principale & super perfectum; quoniam ex ipso, & in ipso, & per ipsum, & ad ipsum omnia, sicut dicit sanctus sermo. Et infra, 5. Omnia quaecunque sunt & fiunt, per bonum & optimum sunt & fiunt; & ad hoc omnia videt, & ab ipso mouentur & continentur, & propter ipsum & per ipsum & in ipso omne principium exemplatiuum, consummatiuum, intellectuale speciale, formale, & simpliciter omne principium, omnis continentia, omne summum, aut, vt compre hendens dicam, omnia quae sunt ex bono & optimo, & omnia quae non sunt superessentialiter in bono & optimo; & est omnium principium, & finis super principiale, & superfinalequia ex ipso, & per ipsum, & in ipso, & in ipsum sunt omnia, vt ait sacer sermo¬