Table of Contents
De causa dei
Liber 1
Caput 2 : Quod Deus est omnium aliorum necessarius conseruator
Caput 3 : Quod Deus est necessaria causa efficiens cuiuslibet rei factae
Caput 4 : Quod qualibet creatura mouente, Deus necessario commouet
Caput 5 : Quod Deus non est mutabilis ullo modo
Caput 6 : Quod Deus habet distinctam scientiam omnium
Caput 7 : Obiicit contra sextum et soluit.
Caput 8 : Quod Deus habet volutionem et amorem communiter et specialiter ad quaecunque.
Liber 2
Liber 3
Caput 3
NVnc vero iuxta regulam generalem de necessitate naturaliter praecedente capitulo proximo praelibatam, videtur de contingenti ad vtrumlibet disserendum: Porro circa hoc contingens sunt opinionesi idiuersae. Aliqui namque dicunt, quod nihil est sic contingens, sed erit; dicuntque tale contingens non esse in rebus presentibus, sed in futuris. Alij vero dicunt contingens esse in rebus; & hi multipliciter sunt diuisi. Aliqui namque dicunt ipsum esse in propositionibus aliquibus de futuro, & in alijs rebus nusquam: alij vero in rebus alijs ponunt ipsum; & horum hi quidem in potentijs tantum passiuis, illiautem tantumodo in actiuis; & isti causis efficientibus actu tantum: Illi vero in earum effectibus, dum actualiter tantum fiunt: Alij autem dicunt, quod illud tantum, & ideo est contingens ad vtrumlibet, quod & quia Deus vult posse esse, & non esse. Motiuum primae opinionis est istud; Nullum ens essentialiter se habet ad vtramque partem contradictionis, ad esse scilicet & non esse, quia omne ens determinatur ad esse; sed omne contingens ad vtrumlibet, siue contingens aequaliter, aequaliter se habet ad ista: Aliter enim non esset contingens ad vtrumlibet & aequaliter. Vnde & Philosophus I. Prior: capit. de Contingenti, vocans illud contingens infinitum, sic ait; Infinitum autem, eo quod non magis sic vel illo modo. Haec etiam videtur sententia eiusdem Philosophi 1. peri hermenias ult. vbi in his quae sunt, & quae facta sunt, ponit necessitatem, quia determinatam veritatemI in his vero quae erunt, contingentiam ad vtrumlibet, quia indeterminatam veritatem in singularibus, scilicet de futuro, quae nostrae subiacent potestati, nec magis nata sunt fieri isto modo quam illo: Vnde & ante illud cap. vltimum ita // dicit; In his ergo quae sunt, & quae facta sunt, necesse affirmationem vel negationem veram vel falsam esse. Et infra cap. vltimo sic subiungit. Quare in alijs futuris, quaecunque secundum potentiam dicuntur huiusmodi, manifestum est, quoniam non omnia ex necessitate fiunt, sed alia quidem vtrumlibet, nihil magis est affirmatio vel negatio vera; alio vero magis quide in pluribus alterum; sed contingit fieri alterum, alterum vero minime: Igitur esse, qued est, quado est, & non esse, quod non est, quado no est, necesse est, Et infra, dico autem, necesse est quidem futurum esse bellum nauale cras, vel non esse futurum: sed non futurum esse cras nauale bellum necesse est, vel non futurum esse; futurum autem esse, vel non esse, necesse est. Quare, quoniam similiter orationes verae sunt, quemadmodum; & res, manifestum est, quoniam quaecunque sic se habent, vt vtrumlibet sint, & contraria ipsorum contingere queant, necesse est similiter se habere ad contradictionem, Vbi & Boetius ita dicit, Contingentia sunt, quaecunque & ad esse & ad non esse aequaliter sese habent: & infra; Haec quae vtrumlibet vocamus, talia sunt, quae cum nondum sint facta, & fieri possunt & non fieri. Istud autem motiuum mouere non debet. Si enim contingens huiusmodi, quia est contingens aequaliter, ideo non est existens; eadem ratione non erit non existens, nec magis futurum quam paesens, nec etiam magis futurum quam non futurum: aliter enim non aequaliter se haberet ad vtramlibet partium, sed esset tantum sub vna: quare oporte ret ipsum nec esse, nec non esse; nec esse futurum, nec non esse futurum: & ita de contradictorijs singulis; sed inter omnia contradictoria aequaliter mediaret, quod contradictoria implicat euidenter: Hoc ergo motiuum a veritate longius est remotum. Et ipsamet opinio non est vera: contingens enim necessarium; & contingens in pluribus, & contingens in paucioribus opponuntur contingenti aequaliter; & si vnum oppositorum est pessibile aut naturale, & reliquum, vt Io secundi fuit ostensum. Sed illa sunt possibilia & naturalia actualiter quae existunt; quare & contingens aequaliter est possibile esse actu, imo & naturaliter est in actu. Secunda vero positio concedit esse tale contingens, propter autoritates plurimas hoc testantes, & non in rebus contra propositiones distinctis, propter motiuum praemissum, ideoque tantum in propositionibus aliquibus, vt est dictum. Istud autem suum motiuum fuerat iam amotum, ipsa quoque positio est errori admota: Si enim contingentia sit in propositionibus talibus; vel hoc est propter ipsasmet propositiones, quatenus essentialiter existunt res tales, & tunc est in rebus existentibus iam in actu, & etiam eadem ratione, qua contingentia ponitur in his rebus, posset poni in alijs rebus praesentibus, quod hi negant: vel contingentia ponitur in propositionibus talibus propter res significatas per eas, & tunc potius est ponenda in rebus illis, quam in propositonibus, dicente Philosopho I. Post 2. Semper propter quod vnumquodque, illud magis est: & in Praedicamentis cap. de substantia; In eo quod res est, vel non est, in hoc oratio T vera vel falsa dicitur: & I. peri hermenias vlt. Similiter orationes verae sunt, quemadmodum & res & ratio docet idem. Nam contingentia non ponitur in propositionibus talibus, nisi tanquam in signo, non essentialiter propter ipsas, sed propter res // signatas; ergo in ipsis rebus // signatis primo & essentialiter est ponenda; & cum illae res sint tantum futurae, ista opinio ponit realiter vt praecedens. Tertia opinio praemissarum est ipsius Auerrois, super 2. phys. Arist. comment. 48. & est ratio sua talis; Contingentia // aequaliter est in aliquibus potentijs, & non in actiuis; ergo tantummodo in passiuis. Et quod non sit in actiuis potentiis sic ostendit; quoniam natura contingentis aequaliter est natura materiae & non formae, & quoniam aliter natura ageret otiose: potentia enim ad esse, & ad non esse essent aequales in eodem per se: sed ratio sua fortissima, quae potest elici ex dictis suis ibi & super 8. Physe comment. 8. est ista, quoniam si contingentia aequalis ponatur in aliqua potentia actiua, illa aequaliter se habet ad agendum & non agendum, & ad agendum vnum oppositorum & reliquum; ergo neutrum faciet vel vtrumque: cur enim potius faceret hoc quam illud? Et haec eadem videtur sententia Philosophi, infra eodem 8 17. Sed haec eorum ratio irrationalis est omnino, omnem enim destruit libertatem, seu potius a libertate destruitur, sicut 34. pars corollarii ri, primi clarissime demonstrauit, ostendens quod posito agente rationali & libero cum omnibus dispositionibus naturaliter praeuijs, quibus producit suam libera actionem, non necessario sequitur quod producat, nec necessario sequitur, quod si aliqua actionem producat, ista producet, sed stat oppositum vtriusque: sic igitur perit simul tam opinio quam ratio opinantis. Quarta autem opinio stare non potest. Nam in lapide quiescente est contingentia aequalis, vt moueatur ad Orientem vel Oecidentem, ad Boream, vel ad Austrum. His autem duabus, scilicet tertia & quarta destructis, quinta & sexta similiter destruantur. Opinio insuper septima mira¬ mirabiliter opinatur: vt enim a facilioribus inchoem; Omne existens, determinate & neces¬ sario nunc existit; & omne non ens, determinate & necessario nunc non existit: neutrum ergo istorum indifferenter aequaliter ad vtrumlibet se habet ad esse, vel ad non esse; quod tamen secundum praemissa videtur de ratione huius contingentis, quod & nomen suum videtur ostendere: nam ideo, vt videtur, contingens aequaliter & ad vtrumlibet appellatur; alias etiam tam contingens in pluribus quam in paucioribus, contingens aequaliter & ad vtrumlibet rationabiliter dici posset, contra Philosophum & omnes Philosophice sapientes. Et si opinans se corrigat, aequaliter seu ad vtrumlibet apponendo, dicendo videlicet illud & ideo esse contingens aequaliter seu ad vtrumlibet, quod & quia Deus vult posse sic esse & non esse, videtur definire idem per seipsum: tale insuper contingens non videtur posse poni aliqua res existens propter praemissa, nec res praeterita, quare tantum futura; Haec ergo opinio redit in primam superius reprobatam. Item si propterea aliquid sit contingens; quia Deus vult illud posse esse & non esse; simili ratione propterea aliquid est necessarium, quia Deus vult illud. sic esse, & non posse non esse: Contrariorum namque debent esse contrariae rationes; quod est contra prius ostensa, vicesimo primo primi. Non enim quia Deus vult se esse, ideo necesse est ipsum esse, sed potiuse contrario; & ita de alijs necessariis absolute. Adhuc autem secundum praemissa vicesimo, & vicesimo primo primi videtur, quod Deum esse omnipotentem, & posse facere aliquid esse & non esse, est necessarium absolute, & prius naturaliter quoquomodo voluntate diuina: non ergo, quia Deus vult aliquid posse esse & non esse, ideo causaliter ita potest, sed potius e contrario, iuxta praemissa eodem vicesimo primo primi. Amplius autem illa Dei volutio seu voluntas, quae ponitur causa contingentiae talis in rebus, vel est simpliciter & absolute necessaria, vel contingens: non necessaria absolute, quoniam cum per decimum primi ipsa sit causa simpliciter efficax, & infrustrabilis omni modo, omnes eius effectus prouenirent necessario absolute. Quis enim nescit ex antecedente necessario absolute in consequentia necessaria absolute nihil consequi, nisi necessarium absolute, sicut & ex vero nihil consequitur nisi verum? Sicque omnis effectus positus contingens ad vtrumlibet praesens vel futurum, esset & foret necessario & necessarius absolute. Si autem voluntas illa sit contingens, quae causa illius contingentiae? Si alia talis voluntas, illa vel est necessaria vel contingens: non necessaria, propter praemissa: Si contingens, reuertitur quaestio, quae contingentiae suae causa? Sicque vel procedet in voluntatibus talibus sine fine, vel stabit in aliqua voluntate seu volutione diuina, quae sit contingens ad vtrumlibet, non ea solummodo ratione, quia Deus vult illam esse taliter contingentem, sed aliqua alia propria ratione; sicut nec sola voluntas diuina est quare homo est animalrationale seu homo, sed sunt causae aliae, materialis scilicet & formalis necessario concurrentes.
On this page