Table of Contents
De causa dei
Liber 1
Caput 2 : Quod Deus est omnium aliorum necessarius conseruator
Caput 3 : Quod Deus est necessaria causa efficiens cuiuslibet rei factae
Caput 4 : Quod qualibet creatura mouente, Deus necessario commouet
Caput 5 : Quod Deus non est mutabilis ullo modo
Caput 6 : Quod Deus habet distinctam scientiam omnium
Caput 7 : Obiicit contra sextum et soluit.
Caput 8 : Quod Deus habet volutionem et amorem communiter et specialiter ad quaecunque.
Liber 2
Liber 3
Caput 4
Abito igitur per praemissa, quod contingens ad vtrumlibet est, & quid & quale non est, restat consequenter inquirere quid est & quale. Porro secundum Philosophum 9. Met. 10. Sicut agente irrationali posito cum omnibus dispositionibus sufficientibus & naturaliter praeuiis ad agendum, sequitur de necessitate quod agat: Sic secundum eundem ibidem, posito agente rationali cum omnibus dispositionibus sufficientibus & naturaliter praeuiis suae liberae actioni, non sequitur de necessitate quod agat, nec sequitur quod non agat, sed stat oppositum vtriusque, sicut primum primi plenius manifestat: cuius & vnam breuem demonstrationem commemorare non piget. Supposito quod A. sit aliquod agens rationale & liberum, accipio primum liberum actum eius qui sit B. & sit C. collectio omnium dispositionum sufficientium & naturaliter praeuiatum: Aut ergo posito C. necessario sequitur B. produci, vel non: si sic, & non est in libera potestate A. C. poni, nec aliquam eius partem, cum totum C. precedat naturaliter B. & B. sit // primus liber actus ipsius A. ergo nec B. est in ipsius A. libera potestate, cuius oppositum dicebatur: si autem posito C. non necessario sequitur B. produci, habetur intetum. Nunc enim A. cu C. producit B. & hoc non sequitur necessario; ergo oppositum potest stare, quare & possibile quod A. stet cum Cno producedo B. & etiam producedo, Quaobre, sicut iuxta praedicta, in isto cap, cum regula generali de necessitate naturaliter praeced. a. huis missa, effectus proprius agentis irrationalis dicitur fieri ex necessitate naturaliter praecedente, naturaliter praedeterminata ad alteram partem tantum: sic actus proprius agentis rationalis & liberi // recte dicitur fieri seu produci ex libertate naturaliter praecedente, naturaliter inpraedeterminata ad alteram // partium, sed ad // vtrumlibet aequaliter se habente: & sicut ille dicitur contingens necessarium respectu suae causae totalis, sic iste dicitur contingens liberum ad vtrum libet & aequaliter respectu suae causae totalis. Quod & patet per Stephanum Parisiensem Episcopum damnantem quendam articulum erroneum sic dicentem; Voluntate existente in tali dispositione in qua nata est moueri, & mouente sic disposito quod natum est sic mouere, impossibile est voluntatem non velle; & iterum alium sic ponentem, Scientia contrariorum solum est causa quare anima rationalis potest in opposita, & quod potentia simpliciter vna non potest in opposita nisi per accidens, & ratione alterius. Et ad hoc idem faciunt alij articuli ab eodem damnati, tertio secundi plenius recitati. Quare videtur mihi, quod contingens aequaliter per se & primo acceptum potest sic congrue definiri, quod est actus agentis liberi per se & primus, quo posito cum omnibus dispositionibus naturaliter praeuijs cum quibus illum producit, non necessario sequitur ipsum produci, sed vtralibet partium potest stare aequaliter. Porro contingens aequaliter accipitur multis modis; sed iuxta praehabita. 26. secundi, per se & primo accipitur vno modo tantum, & ad illum primum omnes alij velut attributales & accessorij reducuntur, & ille est modus eius praedictus; Nam contingens aequaliter cum, sit, per se & primo est causa vel effectus, sed non causa: Omne enim tale contingens contingit esse ab aliquo alio: nam si esset per se & a se solo, non diceretur contingere illo modo. Quis enim dixerit, quod Deus est sic contingens, & sic contingere Deum esse? Causa autem per se & primo non est sic contingens. Nam causa quae est ab alio, non est abalio in quantum causa, sed in quantum causatum. Etiam, si causa per se & primo esset sic contingens ab alio, tunc perostensa secundo primi, omnis causa sic esset, & per consequens prima causa: Contingens ergo aequaliter per se & primo est causatum, effectus seu actus, vt dicit definitio iam praemissa, & agentis liberi, quia non agentis irrationalis, sicut praecedentia docuerunt; & est effectus seu actus eius per se, scilicet secundum quod est agens liberum: multos enim effectus non libere, sed necessario efficit, quorum quilibet est contingens necessarium respectu suae cause totalis, sicut praehabita manifestant; Et est effectus seu actus eius primus, scilicet actio immanens, vt velle vel nolle, non effectus eius extrinsecus & secundus, scilicet operatio transiens, siue exterior. Nam talis effectus secundus, posito primo eius actu, a quo procedit ille secundus, puta velle & nolle, de necessitate naturaliter praecedente producetur, sicut secundum huius docebat: Quare ipse est contingens necessarium respectu suae causae totalis, non autem simpliciter contingens aequaliter. Iste tamen effectus secundus quodammodo denominatiue & tropice potest dici contingens aequaliter, quia est actio deriuata ab agente, seu actione per se & primo agente, seu contingente aequaliter: & sic loquitur Philosophus I. Pri¬ I or: frequenter dicendo, Contingit ad vtrumlibet hominem currere vel sedere. Quod autem posito agente libero cum omnibus dispositionibus cum quibus producit liberum actum suum, non necessario sequitur ipsum produci, patet ex praemissis hoc eodem capitulo; Vnde & consequitur manifeste, quod vtralibet partium aequaliter potest stare, & hunc arbitror intellectum dicentium contingens ad vtrumlibet aequaliter se habere ad esse, & ad non esse, scilicet in consecutione respectu suae causae totalis; & similiter Philosophi. 1. Prior: dicentis, Infinitum autem eo quod nihil magis sic vel illo modo sicut capitulum proximum allegauit. Posita enim causa tali actiua totali, nihil magis necessario sequitur sic vel illo modo, scilicet effectum produci quam non produci, Iuxta transumptionem insuper supradictam, Contingens aequaliter reperitur in potentijs actu agentibus, non quia illae sunt contingentes aequaliter, sed quia contingit aequaliter illas agere & non agere, cum fuerint dispositae modo dicto. Reperitur quoque in potentijs non actu agentibus sed actiuis, propter similem causam huic; reperitur similiter in potentijs actu patientibus, & passiuis de se aeque dispositis ad contrarias passiones, quia contingit aequaliter sapidem moueri ad hanc partem vel ad illam; reperitur in rebus praesentibus, sicut ex praehabitis satis // patet, & similiter in futuris, eo quod a causis huiusmodi producentur; in rebus etiam possibilibus non futuris, eo quod possunt a causis huiusmodi prouenire. Nec solum reperitur in rebus, sed in priuationibus ipsis rerum; in priuationibus scilicet huiusmodi effectuum liberorum, eo quod illae & sui habitus aequaliter possunt contingere, vt est dictum. Reperitur quoque in propositionibus de praesenti & de futuro, tanquam in signis. Omnes autem hi modi transumptionum praedicti cum suis causis, & ordine ipsorum ad inuicem possunt plane patere per Philosophica, Grammaticalia, & Rhetorica, 26. secundi plenius allegata.
Corollarium
COROLLARIVM. Corollarium, quid sit libertas contradictionis, & quis sit actus liber libertate contradi¬ ctionis.
VNde cognoscitur manifeste quid sit libertas contradictionis, & quid sit actus liber liberV tate contradictionis. Est n. libertas contradictionis libera potestas actiua, qua posita cun omnibus dispositionibus necessarijs ad agendum, libere potest agere & non agere, nec sequitur de necessitate quod agat, sed & haec & altera pars contradictionis aequaliter potest stare. Istud per praehabita satis patet. Dicitque Philosophus 9. Met. 18. haec verba; Potentiae vero aliae, ex quibus definitum est, omnes contradictionis sunt. Nam possibile sic mouere potest, & non sic, quicunque secundum rationem: Irrationales vero per adesse & non contradictionis erunt eodem. Vult ergo Philosophus dicere, squod quaecunque potentiae secundum rationem agentes, sunt contradictionis per se & primo; ita scilicet quod cum fuerint in dispositione, in qua possunt libere agere, possunt & libere non agere, sicut & supra decimo docebat, vt erat superius allegatum; & quod irrationales potentiae sint contradictionis tantum per accidens & non primo, scilicet per adesse & non adesse actiuas passiuis; quoniam cum assunt & possunt, necesse est has agere, illas pati, vt ipsemet testatur supra decimo, sicut superius erat tactum. Vnde & transtatio, quam Commentator exponit, sic habet; Aliae vero potentiae, ex quibus aguntur, omnes sunt contradictoriorum. Illud enim quod habet potentiam mouere hoc, habet potentiam non mouere hoc, etiam omnia quae habent verbum; illa autem quae non habent verbum, non erunt contradictoriorum, cum sint praesentes primo. Quare & Stephanus Parisiensis Episcopus iuste damnauit quendam articulum erroneum, asserentem "quod post conclusionem factam de aliquo faciendo voluntas non manet libera", & quosdam alios similes tertio secundi expressius recitatos. Actus vero liber libertate contradictionis, est actus proprius libertatis contradictionis, liberae scilicet potentie actiuae, qua posita cum omnibus dispositionibus naturaliter praeuiis actui, libere potest produci vel non produci, id est, non necssario sequitur actum produci. Sed & haec, & altera pars contradictionis aequaliter potest. stare, quod intellectis praemissis, reputo manifestum.