Table of Contents
De causa dei
Liber 1
Caput 2 : Quod Deus est omnium aliorum necessarius conseruator
Caput 3 : Quod Deus est necessaria causa efficiens cuiuslibet rei factae
Caput 4 : Quod qualibet creatura mouente, Deus necessario commouet
Caput 5 : Quod Deus non est mutabilis ullo modo
Caput 6 : Quod Deus habet distinctam scientiam omnium
Caput 7 : Obiicit contra sextum et soluit.
Caput 8 : Quod Deus habet volutionem et amorem communiter et specialiter ad quaecunque.
Liber 2
Liber 3
Caput 2
CAP II. Quod Deus quodammodo necessitat quamlibet voluntatem creatam ad quemlibet liberum actum suum, & ad quamlibet liberam cessationem ac vacationem ab actu, & hoc necessitate naturali¬ ter praecedente.
Hic autem consequenter arbitror ostendendum, quod Deus quodammodo necessitat quamlibet voluntatem creatam ad quemlibet liberum actum suum, ad quamlibet etiam liberam cessationem & vacationem ab actu, & hoc necessitate naturaliter praecedente. Est namque, sicut docet Anselmus I. Cur Deus homo i7 & de Concordia 2. duplex necessitas, scilicet praecedens & sequens, siue concomitans. Praecedens facit rem esse, & haec est in omnibus agentibus irrationalibus, quoniam cum actiuum appropinquauerit passiuo cum circumstantijs debitis, necessario sequetur effectus, sicut docet Philosophus, 9. Met. 10. & eodem modo est de necessitate non essendi, de his quae per irrationalia prohibentur ab esse: sequens vero siue concomitans est, quae quodammodo sit a re ente, & ab esse quolibet quasi adoritur & descendit, illudque inseparabiliter sequitur & indiuidue comitatur, similiter & non esse. Et haec secundum Philosophum, 1. peri hermenias vlt. est vniuersaliter in entibus & non entibus quibuscunque: vnde sic dicit, Esse, quod est, quando est, & non esse, quod non est, quando non est, necesse est: & idem vult Anselmus locis praedictis. Nec solum ista praecedens necessitas in agentibus irrationabilibus & eorum actibus reperitur, verum etiam in agentibus rationabilibus ex arbitrij libertate & actibus liberis eorundem. Positis namque in actiuo rationali & libero potentia & voluntate quodlibet extrinsecum liberum faciendi, necessario sequitur quod hoc fiat: nihil enim deficit requisitum. Dicitque Philosophus 9. Metaphys. vbi prius Lscilicet 10. / Potens secundum rationem omne necesse quando desiderat, cuius habet potentiam, & vt habet, hoc facere. Eandem quoque sententiam & alibi saepe docet, sicut in praecedentibus recitatur. Ex quo videtur perspicue colligi quaedam regula generalis, quod videlicet vniuersaliter omnis effectus a quocunque agente rationali vel irrationali & libero producatur hoc modo, quod posito suo agente cum omnibus suis dispositionibus sufficientibus naturaliter praeuijs quibus illum producit, necessario & indefectibiliter sequitur ipsum produci, & producitur ex necessitate naturaliter praecedente; quod & satis apparet ex significationibus terminorum. Vnde & potest elici talis definitio necessitatis naturaliter praecedentis; quod ipsa est causa actiua, qua posita cum omnibus suis dispositionibus sufficientibus naturaliter praeuijs quibus causat suum causatum, necessario & indefectibiliter sequitur illud causari. Et ex hac clare potest cognosci definitio effectus necessarij necessitate naturaliter praecedente; scilicet, quod est causatum a causa, qua plene posita, necessario sequitur illud causari. Sed aliquis forsitan hic instabit negando regulam, & definitiones praemissas, dicendo illas esse veras de causis inferioribus & secundis tantummodo, non autem de causa suprema & prima, eo quod omnis causa secunda, quandocunque, quomodocunque sit disposita seu affecta, respectu cuiuscunque causabilis seu causati, necesse est tunc eam sic affici seu disponi. Prima autem causa non sic, vt dicit respondens, quia licet Deus nunc velit aliquid esse futurum, puta Antichristum, non est necesse pro nunc ipsum sic velle, sed potest pro nunc non sic velle. Sed secundum istam instantiam responsiuam, nulla esset omnino necessitas antecedens respectu alicuius effectus, nec aliqus effectus necessarius respectu suae causae necessitate naturaliter praecedente: nulla enim causa secunda quicquam potest sine coefficientia & praeefficientia primae causae, diuinae videlicet voluntatis, sicut vicesimum & tricesimum secundi monstrabant: si ergo in ista seu illa non sit necesstas antecedens, nec in aliqua alia potest esse. Adhuc autem & istum effectum nunc factum seu creatum immediate a Deo necesse est nunc esse; quare & eius causam efficientem seu creantem, puta voluntatem diuinam: vel si ipsa possit pro nunc non esse, potest & iste effectus contra praemissa. Simili quoque modo potest argui de quocunque effectu praeterito; quoniam secundum decimum quartum primi, voluntas Dei est causa cuiuscunque praeteriti, quare ipsum est praeteritum. Et si dixerit quod voluntas diuina respectu praesentium & praeteritorum est necessitas antecedens, sed respectu futurorum nequaquam, facit voluntatem diuinam mutabilem, contra quintum, & vicesimum tertium primi libri: facit enim voluntatem diuinam respectu futurorum liberam secundum contradictionem, in tantum quod pro eodem instanti, in quo est, respectu alicuius futuri, potest non esse; & cum illud futurum fiat praesens, in praeteritumue discedat, facit eam necessariam necessitare opposita. Adhuc autem cur non potest omnipotens Dei voluntas esse tam necessaria & tanta necessitas respectu effectus futuri, sicut praesentis & praeteriti? Si enim ex se sola sit necessaria, & necessitas antecedens respectu praesentis & praeteriti, potest & similiter respectu futuri, cum omni eodem modo intrinsece semper se habeat respectu eiusdem rei primo futurae, secundo praesentis, & tertio praeteritae. Si autem ponatur necessitas antecedens respectu praesentis & praeteriti non sufficienter nec totaliter ex se sola, sed ex adiutorio alicuius alterius, puta rei praesentis vel praeteritae, non videtur sibi ipsi plene sufficiens, neque plene omnipotens, contra primam suppositionem, tertiam partem, quintam, & septimam corollarij primi, primi. Si etiam res praesens aliquo modo iuuaret ad necessitatem in voluntate diuina respectu illius rei praesentis, videtur quod esset aliqua causa eius, & aliquo modo ipsam causaret; quare & prius naturaliter esset rem praesentem esse, & necessario pro nunc esse, quam voluntatem diuinam illam necessitatem suam intrinsecam nunc habere, quod potest conuinci per 20. primi, & 30. secundi: si insuper ita esset illa necessitas in voluntate diuina, esset necessitas subsequens & necessitas rei praesentis necessitas antecedens contra hypothesin. Si etiam aliquod adiutorium extrinsecum potest praebere voluntati diuinae necessitatem intrinsecam respectu omnium praesentium & praeteritorum, cur non similiter respectu omnium futurorum, aut alicuius futuri? Amplius autem & si voluntas diuina, quae nunc est respectu alicuius futuri, posset pro nunc non esse respectu illius, vt dicit responsio; hoc tamen non est in potestate illius futuri, nec alicuius causae inferioris, nec aliquarum causarum, sed tantum in voluntatis diuinae libera potestate, & ipsa est vniuersaliter efficax & indefectibilis in causando, quare & necessitas antecedens respectu illius futuri. Ecce quomodo isto modus loquendi de necessitate antecedente naturaliter consonat rationi: consonat quoque modo loquendi, imo & est modus loquendi Philosophorum & Theologorum seniorum, & Patrum nostrorum, sicut praemissa hic & proximo huius docent: vnde & Augustinus 3. de libero arbitrio 3. Voluntas, inquit, illius, scilicet Dei, mihi est necessitat: & quanquam sub nomine discipuli hoc dicatur, hoc tamen non reprobat, sed approbat Augustinus, ostendens quod voluntas & necessitas non repugnant: huic & consonant verba & sententia Augustini, 5. de ciuit. Dei 9. & 10. post huius praemissa: qui & 6. super Genesin ad literam 22. ostendit. quod necessitas rerum futurarum est in Deo, in voluntate diuina, vbi & sic ait, hoc necessario futurum est quod ille vult. Istud etiam consonat verbis & menti Anselmi proximo huius tactis. Vnde & 2. Cur Deus homo, 17. Omnis, inquit, necessitas & impossibilitas eius subiacet voluntati; illius autem voluntas nulli subditur necessitati, aut impossibilitatr: nihil enim est necessarium, aut impossibile, nisi quia ipse ita vult. Et infra loquens de Christo, sic ait; Si vis omnium quae fecit, & quae passus est, veram scire necessitatem, scito omnia ex necessitate fuisse, quia ipse voluit. Qui & in quadam meditatione sua de redemptione humana sic dicit; Omnis necessitas & impossibilitas eius subiacet voluntati, quippe quod vult necesse est esse, & quod non vult, impossibile est esse. Idem adhuc de concordia 2. post distinctionem de necessitate praemissa, & ostensionem eius diffusam sic ait; Opus voluntatis, cui datum est, vt quod vult sit, & quod non vult non sit, voluntarium siue spontaneum est, quoniam spontanea voluntate sit: & bisariam est necessarium, quia voluntate cogitur fieri, & quod fit non potest simul non fieri. Opus, inquit, voluntatis, id est operatio, seu operatum extrinsecum a voluntate volente procedens cogitur, id est necessitatur, sicut processus eius & verba lucide manifestant. Unde & 5. Metaphys. Arist. 16. vbi vna transtatio dicit, Quod prius & potentius est illud, cuius secundum praeuoluntatem sequi necesse est alterum; alia transtatio dicit, quod fortius & ante est illud quod cogit alterum sequi suam voluntatem: quam literam Auerroes exponendo, sic ait; Vniuersaliter dicitur Ante, illud quod est fortius & dignius, & est illud quod cogit illud quod est post, vt voluntas eius consequatur voluntatem suam, quoniam voluntas debilioris sequitur voluntatem fortioris, sicut primum huius plenius recitauit. Eundem quoque modum loquendi videtur diuinissimus Esaias diuinitus habuisse, praedicens de Christo quod veniret quasi fluuius violentus, quem spiritus Domini cogit; viorentus, inquit, id est, non inuitus, sed viplenus, vi spiritus Domini, qui super ipsum plenarie qequieuit, & ipsum agebat in omnibus, & ducebat, quem & ipse in omnibus necessario selu ebatur, sicut 30. secundi, & primum tertij plenius declarabat. Vnde & Matthaeus dicit, quod Iesus ductus est a spiritu in desertum; & Lucas, quod agebatur a spiritu in desertum; & Marcus, quod expulit, aut, secundum aliam literam, compulit eum spiritus in desertum, quae omnia de spiritu sancto constat certissime dicta esse, sicut 30. secundi breuiter memorabat. Quapropter & Stephanus Episcopus Parisiensis condemnauit quendam errorem dicentem, "quod ad hoc, quod effectus omnes sint necessarij respectu primae causae, non sufficit, quod ipsa causa prima non sit impedibilis, sed exigitur quod causae mediae non sint impedibiles. Error, inquit Episcopus, quia tunc Deus non posset facere aliquem effectum necessarium sine causis posterioribus": omnes ergo effectus, etiam liberi, sunt necessarij respectu causae primae, quia voluntate sua procedunt, quae non potest aliqualiter impediri. Et si quis instandum putauerit, dicendo, quod articulus Parisiensis non dicit vniuersaliter effectus omnes, sed particulariter seu indefinite tantum effectus; fateor me nescire quomodo in originali articulo scribebatur: scio tamen quod inter articulos multum correctos vniuersaliter illam scriptam inueni: nec refert: ex illa namque particulari seu indefinita cum alijs veris, vniuersalis illa consequitur euidenter. Si enim ad hoc, quod aliqui effectus sint necessarij respectu causae primae, sufficiat, quod ipsa non sit impedibilis respectu illorum, cum vniuersaliter omnes esfectus fiant ab ipsa, & ipsa sit vniuersaliter non impedibilis respectu aliquorum effectuum, aut etiam alicuius, sicut praehabita demonstrarunt, omnes effectus sunt necessarij respectu illius. Istis igitur suppositis, principalis conclusio faciliter ostendetur. Nam secundum capitulum proximum, Deus potest sic necessitare omnem voluntatem creatam, & hoc necessitate naturaliter praecedente, quia secundum talem necessitatem capitulum totum procedit; & hoc non posset aliquid aliud faciendo, quam tantum volendo, quoniam nullo alio modo agit ad extra, sicut 9. & 10. primi docent; nec aliter volendo quam punaturaliter; & per 20. secundi iuncto 30. sic vult semper, sicut & capitulo proximo plenius est argutum. Item per idem 20. Deus per voluntatem suam est causa efficiens proprie omnis actus voluntatis creatae; & per indem 30. prior naturaliter voluntate creata; & per 10. primi voluntas diuina frustrari non potest: ergo per regulam generalem & definitiones praemissas, omnis actus voluntatis creatae producitur ex necessitate naturaliter praecedente; imo & per eadem, omnis voluntas crea ta agens quodcunque, illud agit ex necessitate naturaliter praecedente. Ad idem non improbabiliter arguitur isto modo: In voluntate creata nunc volente est quaedam necessitas ad volendum, saltem necessitas subsequens, & in voluntate diuina similiter, que vult & facit voluntatem creatam nunc velle, quoniam secundum Philosophum & Anselmum vbi prius, I Quod est, quando est, necesse est esse: hae ergo duae necessitates in his duabus voluntatibus, diuina scilicet & humana, aut sunt coaequae vae & disparatae in causalitate, & impertinentes ad inuicem, aut non sunt ita: si sint tales, ergo iuxta habita. 25. secundi, ambae reducuntur ad tertiam, tanquam ad causam communem priorem ambabus: ergo voluntas diuina necessitatur per aliquam causam priorem ad volendum aliquid extra Deum; quod nullus dubitat esse falsum, quoniam illa causa vel est rationalis & libera, vel irrationalis & necessaria in agendo. Si detur primum, ergo diuina voluntas non est prima causarum omnium liberarum, nec Deus primum agentium liberorum; cuius oppositum suppositio prima primi, & capitulum 9. cum 20. & sequentibus, ac 30. secundi huius ostendunt. Si detur secundum, ergo Deus necessitate penitus absoluta vult & facit aliquid extra ipsum; quod destruitur per praemissa. Omnis quoque necessitas in qualibet creatura, sicut & quodlibet aliud, producitur a voluntate diuina, tanquam a causa efficiente priori, vt nonum primi docebat: Omnis ergo volendi necessitas in voluntate creata efficitur a voluntate diuina; quare dici non potest illas duas necessitates praedictas esse disparatas & ad inuicem coaequaeuas; nec quisquam in tantum desipit aut insanit, vt dicat necessitatem in voluntate humana esse causam naturaliter praecedentem, & esficientem respectu necessitatis in voluntate diuina: Hoc enim eius libertati permaximae nimium derogaret; quod & per praemissa conuincitur esse falsum; Illa ergo necessitas in voluntate diuina est prior naturaliter necessitate in voluntate humana, & efficiens causa eius. Item nulla voluntas creata in actibus suis est liberior voluntate Christi humana, & illam necessitauit voluntas eius diuina ad singulos actus suos, sicut hic supra & capitulo proximo est ostensum. Quare & quamlibet aliam quodammodo necessitat voluntatem. Voluntas quoque diuina antecedenter necessitat beatos confirmatos in Coelo ad beatificum actum suum, & ad non peccandum, & contrario modo damnatos, sicut 15. secundi 16. & 17. suaserunt: Cur ergo non agentia caetera simili ratione?
Corollarium
COROLLARIVM. Corollarium, quod aliqualis necessitas antecedens & libertas ac meritum non repugnant, & quod nulla causa inferior, sed tantum superior, scilicet Dei voluntas, est necessitas antecedens respectu sui effectus: & quod omnia quae sunt, siunt & eueniunt, sunt, fiunt & euentunt de aliqua necessitate ipsam naturaliter praecedente.
VNde consequitur euidenter, quod aliqualis necessitas antecedens & libertas ac meritum non repugnant, & quod nulla causa inferior, sed tantum superior, scilicet Dei voluntas, est necessitas antecedens, & quod omnia quae sunt, fiunt, & eueniunt, sunt, fiunt, & eueniunt de aliqua necessitate ipsa naturaliter praecedente. Primam namque partem huius ostendit clarissime conclusio principalis, quae etiam potest ostendi simpliciter sicut illa; d secunda sequitur ex hac prima. Potest quoque istud corollarium demonstrari quantum ad has partes, sicut proximum fuerit demonstratum: Secunda vero pars huius sequitur manifeste, quoniam nulla causa inferior, quantumcunque disposita, quicquam potest, si voluntas diuina resistat, vel etiam si non agat, sicut 10. & 9. primi, cum 20. secundi lucide manifestant: Relinquitur ergo sola voluntas diuina necessitas antecedens; Vnde & cum nono primi sequitur vltima pars istius.