Table of Contents
De causa dei
Liber 1
Caput 2 : Quod Deus est omnium aliorum necessarius conseruator
Caput 3 : Quod Deus est necessaria causa efficiens cuiuslibet rei factae
Caput 4 : Quod qualibet creatura mouente, Deus necessario commouet
Caput 5 : Quod Deus non est mutabilis ullo modo
Caput 6 : Quod Deus habet distinctam scientiam omnium
Caput 7 : Obiicit contra sextum et soluit.
Caput 8 : Quod Deus habet volutionem et amorem communiter et specialiter ad quaecunque.
Liber 2
Liber 3
Caput 14
CAP. XIIII. Tractat tertiam opinionem dicentem, quod multa sunt futura in natura sua, sed non apud Deum.
TErtia opinio asserit, quod multa sunt futura in natura propria, sed non Deo. Omnia enim sunt sibi in aeternitate praesentia, & ideo non pro¬ prie dicitur praes¬ire futura, sed potius praesentialiter intueri, & per hoc intendit vitare difficultatem motiui praemissi. Et est sententia Boetij 5. de Consolatione Philosophiae prosa vltima; & Anselmi de casu diaboIi2I. & de Concordia 7. quos & Doctores multi sequuntur. Sed licet istud dictum in se non sit clarissimum, sposset enim multipliciter argui contra illud ipsum tamen admissum difficultatem non vitat. Certum est enim quod futura non sunt in Deo materialiter, & inesse existere actualiter creata in suis naturis, sicut erunt, quando erunt praesentia; quia eadem ratione semper sic essent; ergo quando essent praeterita; imo & omnia praeterita nunc materialiter & in esse existere, modo essent in Deo & in naturis propriis extra Deum, sicut vnquam fuerunt; aliquo ergo modo essendi, scilicet in esse existere & materialiter actu creata in suis naturis erunt futura, quando erunt praesentia, quae non sunt modo in Deo, dicente Beda super illud Ioan. 1. Quod factum est, in ipso, vita erat; id est, quod factum in tempore, siue viuum siue vita carens apparuit, omne hoc in spirita li factoris ratione quasi semper vixerat, & viuit, non quia coaeternum est Creatori quod creauit, sed quia coaeterna est illi ratio voluntatis suae, in qua ab aeterno habuit & habet quid & quando crearet, qualiter creaturam gubernet, vt maneat, ad quem finem singula quae creauit perducat. Dicitque Aug. 5. super Gen. ad literam, quod res antequam fierent, & erant, & non erant: erant in Dei scientia, non erant in sua natura, & hoc certitudinaliter praescit Deus; fiat igitur de tali praescientia argumentum, & reuertitur difficultas. Pro Autoribus tamen & A Doctoribus est sciendum, quod omnia aeternaliter sunt in Deo, & praesentia apud Deum, id est, in scientia eius aeterna immutabili penitus existente: hoc est, aeternaliter & immutabiliter illa nouit, vt patet per Bedam & Augustinum proximo recitatos, sicque tales Autoritates exponit Lumbardus I. sentent. dist. 35. quam expositionem per autoritates confirmat. Nec mirum si Theologi tali transumtione vtantur, cum Philosophi vtantur simili & maiori. Dicit enim Auicenna 4. de anima 2. quod omnia quae in mundo sunt praeterita, praesentia, & futura, habent esse in sapientia Creatoris. Dicit quoque Aristoteles 3. de anima 37. quod omnia ea quae sunt, quodammodo est anima: aut enim sensibilia quae sunt, aut intelligibilia; est autem scientia quidem scibilia, sensu autem sensibilia; super quod Auerroes, Contingit, inquit, necessario vt anima sit omnia entia vno modorum, secundum quos possibile est dicere, Anima est omnia entia. Sicque forsitan posset dici eadem transumtione sermonis, quod res factae, antequam fierent, erant Deus, sicut videtur patere ex 17. primi libri; vnde & lohan. 1. quod factum est in ipso vita erat, quae vita certe non est in Deo, nisi vna vita quae est vnus Deus & tres personae: quod & beatus Augustinus super Iohannem homilia prima ostendit per exemplum de Fabro: Faber, inquit, facit arcam in opere, & ideo habet arcam in arte; sed arca in opere non est vita, arca in arte est vita, quia viuit anima artificis, vbi sunt haec omnia antequam proferantur: Sic ergo, fratres charissimi, quia sapientia Dei, per quam facta sunt omnia, secundum artem continet omnia, antequam fabricet omnia, hic quae fiunt per ipsam artem, non continuo vita sunt, sed quicquid factum est, vita est in illo. Terram vides; est in arte terra. Coelum vides; est in arte coelum. Solem & Lunam vides; sunt & ista in arte, sed foris corpora sunt, in arte vel artifice vita sunt. Illa autem vita quae in illo est, Iux hominum est; hoc enim sequitur, Et vita erat lux hominum. Aliter autem fortassis clarius & breuius dici potest, quod omnia sunt in Deo non realiter, sed causaliter, sicut secundum Philosophum 4. Phys. 23. res dicitur esse in sua causa; & hoc secundum Auerroem 4. modis, secundum 4. causas rerum. Deus autem est rerum omnium triplex causa, efficiens, formalis, atque finalis: est causa omnis rei praesentis, praeteritae, atque futurae; quare ipsa est talis, & hoc per voluntatem suam semper eandem immutabilem & aeternam, sicut primus liber ostendit. Sic igitur, sicut puto, possunt huiusmodi dicta Patrum non inconuenienter intelligi & exponi. Et si tu obijcias quod ista non soluunt difficultatem praemissam; verum est, quod non soluunt perfecte & simpliciter apud omnes, quia non apud subtiles quoslibet & acutos; melius tamen quietant animos plurimorum quam faceret solutio ipsa recta. Ideo valde expedit disputando, sicut etiam praedicando, vti quandoque euidentibus & grossis exemplis, vt quem non mouet rationis subtilitas, moueat saltem grossa & palpabilis congruentia exemplaris. Non enim sine causa posuerunt Autores exemplum inter species argumenti; quare & Aristoteles in De mundo 9. & Boetius vbi prius per exempla ab hominibus & eorum cognitione transumta ostendunt I Deum scire omnia futura, praesentia, atque praeterita.
On this page