Table of Contents
De causa dei
Liber 1
Caput 2 : Quod Deus est omnium aliorum necessarius conseruator
Caput 3 : Quod Deus est necessaria causa efficiens cuiuslibet rei factae
Caput 4 : Quod qualibet creatura mouente, Deus necessario commouet
Caput 5 : Quod Deus non est mutabilis ullo modo
Caput 6 : Quod Deus habet distinctam scientiam omnium
Caput 7 : Obiicit contra sextum et soluit.
Caput 8 : Quod Deus habet volutionem et amorem communiter et specialiter ad quaecunque.
Liber 2
Liber 3
Caput 15
OPinio quarta contendit nihil esse futurum; & haec est opinio Sophistaa rum, circa quam sophistice altercantur dicentes, Futurum non est ens, ia ergo est non ens, & nihil, ergo nihil est futurum. Rursum sic, Ponatur I & Antichristus futurus, tunc Antichristus est futurus; ergo per conuersiosnem futurum est Antichristus, vel ergo futurum quod est Antichristus, vel non Antichristus. Si Antichristus, ergo Antichristus est AntichriPstus, ergo Antichristus est homo, & animal, ens, & existens: Si non Antichristus, ergo contradictoria verificantur de se inuicem, & de eodem, quod primum principium non permittit. Hoc idem sic iterum reprobatur; Si aliquid praedicatur de Antichristo, maxime ipse idem praedicabitur de seipso, quia secundum regulam antiquam Boetij, nulla propositio verior est illa in qua idem de se praedicatur. Item tunc Antichristum fore est verum in sensu diuiso; illud verum vel est Antichristus, vel aliud; non An¬ n ticliristus, quia ipse non est; ergo non est aliquod verum, nec illud verum est aliud: Quicquid enim detur praeter Deum, illo destructo, adhuc Antichristum fore esset verum, vel esse posset, sicut fuit ante quamlibet creaturam: & tunc eadem ratione Deum fore & Deum esse, esset aliud a Deo; ergo Deus est & erit per aliud a seipso; ergo illo destructo non foret. Si autem dicatur, quod illud verum est Deus, ergo Deus est Antichristum esse peccaturum, & omnia mala facturum. Item illud quod est Antichristum fore erit Antichristum esse; ergo Deus erit Antichristum esse, ergo nunc est quodcunque ens esse. Item Deus est Antichristum fore, & eclipsin fore est Deus eadem rationem; ergo eclipsin fore est Antichristum fore: Praeterea dicunt ipsi, si quid esset futurum, aliquid posset illud appetere & operari propter illud; quod non videtur, cum omnis operatio sit propter aliquem finem, & propter bonum, vt patet I1. Eth. 1. & 2. Metaphys. 8. & 9. sed tale futurum non est; ergo non est finis nec bonum. Haec ratio confirmatur, quoniam omne appetibile seu volubile apparet bonum, vt secundum secundi ostendit, sed futurum non apparet esse ens nec bonum. Amplius autem sic instant; Tunc posset esse spes & confidentia de tali bono futuro; ergo talis scienter confideret in nihilo, & incurreret increpationem propheticam Es. 59. qua increpantur qui confidunt in nihilo & loquuntur vanitates. Sed haec ineptia conatur destruere omnem scientiam, & subruere omnem fidem. Grammatica namque & Rhetorica tempora tria ponunt, praesens, praeteritum, & futurum, & Dialectica similiter, vt 1. peri hermenias apparet; scientia quoque naturalis & moralis ponunt actiones naturales & voluntarias fieri propter finem non habitum sed habendum; Medicina insuper & Astrologia iudicant de futuris; omnis etiam fides ponit spem, praescientiam, & prophetiam saepissime de futuris. Hi etiam habent dicere consequenter. quod ipsi non possunt imaginari aut intelligere vllum futurum, nec aliquod non existens, quoniam tunc ipsum esset imaginatum aut intellectum, & per conuersionem e contra; quare & ipsum esset ipsum & esset; sunt igitur satis rudes. Quare & consequenter vlterius habent concedere, quod ipsi non agunt aliquid propter foelicitatem, aut alium finem futurum quemcunque; quare semper infoelices & miseri remanebunt, quod & professioni eorum repugnat, quam apparentiam finaliter concupiscunt. Habent etiam eadem ratione concedere, quod nihil est praeteritum, & quod nullum praeteritum possunt intelligere, nec de aliquo memorari. Quis ergo argueret contra tales, cum de nullo argumento valeant recordari, quare nec aliquod recitare? Quis etiam quicquam faceret pro tam ingratis, vt nunquam de aliquo beneficio memorentur? Eorum vero itrationabiles rationes praemissae ne apparentiam quidem habent.
On this page