Text List

Caput 16

Caput 16

CAP. XVI. Refellit quintam opinionem Megaricorum negantium omnem potentiam ad futura.

St & quinta opinio, quae non solum negat aliquid esse futurum, sed negat omnem potentiam ad quodcunque futurum. Dicit enim nullum actiuum posse aliquid operari, nisi dum actualiter operatur. Et est haec quorundam, qui vt recitatur 9. Metaphys. 5. Megarici nominantur, & sicut Auerroes dicit ibi, iste sermo, scilicet ista opinio, a quibusdam loquentium aestimatur. Quorum tres rationes ponit ibi Albertus. Prima est, Causa dicitur actiua respectu sui effectus, & causa & causadl tum sunt simul; ergo causa non est actiua antequam actu agat. Secunda est, si aliquod motiuum possit mouere, & sit in potentia ad mouendum antequam moueat, & nihil venit de potentia ad actum nisi per motum & mouens diuersum ab eo, illud indiget alio mouente priori ad hoc quod moueat, & eadem ratione illud aliud adhuc indiget vno alio mouente priore, & sic in infinitum, quod est impossibile. Tertia est, Nulla natura destituitur propria operatione, quare forma seu potentia actiua semper habet actualem operationem, ergo nunquam eam praecedit, nec praecedere eam potest. Has autem rationes soluit Albertus, sicut & sunt satis solubiles a quocunque. Hanc etiam opinionem Aristoteles & Auerroes satis ibi redarguunt & refellunt.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 16