Table of Contents
De causa dei
Liber 1
Caput 2 : Quod Deus est omnium aliorum necessarius conseruator
Caput 3 : Quod Deus est necessaria causa efficiens cuiuslibet rei factae
Caput 4 : Quod qualibet creatura mouente, Deus necessario commouet
Caput 5 : Quod Deus non est mutabilis ullo modo
Caput 6 : Quod Deus habet distinctam scientiam omnium
Caput 7 : Obiicit contra sextum et soluit.
Caput 8 : Quod Deus habet volutionem et amorem communiter et specialiter ad quaecunque.
Liber 2
Liber 3
Caput 18
OPinio septima confiretur, quod aliquid potest incipere esse futurum, vo¬ lens per hoc vitare difficultatem praetactam. Hanc autem opinionem audiui a quodam famoso Doctore, qui & dixit illam fuisse communem & in quadam Vniuersitate solennissima, qua studebat. Sed haec opinio sse fallitur in duobus: Primo, quia fundatur in falso: Secundo, quia non iuuatur per illud: Si enim aliquid possit incipere esse futurum, ponatur quod A. incipiat in B. instanti futuro, esse futurum; ergo A. incipiet in B. esse futurum; ergo A. in B. vel immediate post B. erit futurum; ergo A. erit post B; ergo A. erit; ergo A. est futurum, cuius oppositum ponebatur. Si autem dicatur, quod ista de futuro A. incipiet in B. esse futurum, non est vera, nec vnquam erit, quia nec ante B. nec post B. nec in B; sed haec de praesenti, A. incipit esse futurum, erit vera in B. contradicetur hoc modo. Si haec, A. incipit esse futurum, erit vera in B. ergo ipsa est futura vera in B.; ergo futurum sic // est realiter in B. sicut ipsa significat, vel significabit in B. ergo futurum est in B. A. incipere esse futurum, ergo in B. A. incipiet esse futurum. Item ponatur B. praeseus, tunc haec est vera de praesenti, A. incipit esse futurum, & ista similiter, haec inceptio est, vel ergo haec inceptio fuit futura vel non: si fuit futura, ergo ante B. verum fuit hanc inceptionem esse futuram, & quod haec inceptio erit; ergo & tunc verum fuit, quod A. in B. incipiet esse futurum: Si non fuerit futura, ergo aliquid est praesens quod nunquam fuit futurum, quod est contrarium rationi, & capitulo proximo reprobatum. Si enim haec inceptio praesens nunquam fuit futura, nunquam fuit praescita a Deo; & si quis heri dixisset, quod haec inceptio erit, falsum dixisset; at si quis dixisset, quod haec inceptio nunquam erit, verum dixisset, cum tamen non sicut secundus, sed sicut primus praedixit, realiter nunc contingat: Imo sequitur, ambo contradictoria fuisse simul vera. Nam per hypothesin, haec semper fuit vera, Haec inceptio non erit, quia nunquam fuit futura; & haec fuit vera, Haec inceptio erit, quia si quis eam dixisset, verum dixisset, sicut exitus rei probat, & praescientia Dei monstrat: aliter enim nullam praescientiam huius habebat, vel falsam. Et si vnum aliquid sit praesens sine futuritione praemissa, quare non quodcunque? Sicque reconciliabitur opinio Sophistarum 15. huius perpetuo condemnata. Preterea hec responsio propriam hypothesin perimit vel perimetur ab ea. Si enim haec non est vera, A. incipiet in B. esse futurum; eadem ratione nulla talis est vera, nec etiam potest esse; quia si posset, ponatur inesse; reuertitur argumentum. Si ergo nulla talis potest esse vera, nihil potest incipere esse futurum in aliquo instanti futuro, quare nec vnquam: aut si quid quod nunc non est futurum potest incipere esse futurum in aliquo instanti futuro, ponatur in esse, & reuertitur difficultas. Si enim aliquid nunc non futurum, in aliquo instanti futuro incipiet esse futurum, ergo post aliquod instans futurum erit; ergo erit, ergo est futurum, ergo aliquid non futurum est futurum. Item nulla est causa possibilis assignari, quare aliquid incipiat potius esse futurum in vno instanti quam in quolibet alio; ergo in quolibet, vel in nullo. Si autem aliqua certa dispositio causae illius futuri assignetur pro causa diuersitatis praemissae, illa statim tolletur, supposito quod effectus futurus sit semper futurus contingenter aequaliter donec fiat, sicut est de actu libero voluntatis, quae longo tempore potest manere in aequali dispositione, in aequali indifferentia, in aequali indeterminatione per omnia inter duos actus contrarios omnino aequales, circa duo obiecta omnino aequalia, sicut quod comedat vel bibat, vel de duobus cibis aequalibus in compossibilibus quod capiat hunc vel illum, & tandem vtrumlibet eligere libere, scilicet hunc vel illum, sicut quartum huius cum sequentibus manifestat. Si autem dicatur quod nihil incipiet esse futurum priusquam determinetur per certam dispositionem in sua causa, quae sit necessaria respectu illius, sequetur quod omne futurum de necessitate eueniet, quod duodecimum huius damnat. Item si aliquid incipiat esse futurum per aliquod tempus, puta per annum, antequam fiat, eadem ratione aliquid potest incipere esse futurum per minus tempus antequam fiat, puta per mensem, & eadem ratione per septimanam & per diem, & sic tandem eadem ratione potest omne tempus auferri: eadem enim est ratio de toto & de parte: quare erit possibile aliquid esse praesens quod nunquam fuit futurum, quod est superius reprobatum. Item si vnum futurum inciperet esse futurum, ergo eadem ratione & aliud, & quodcunque; ergo tempus non est aeternum: aliquod enim est remotissimum instans futurum, illud scilicet quod // nondum incipit esse futurum; ergo post illud non est aliquod instans futurum, quia non incipit, nec incepit esse futurum; ergo &st post illud non est tempus futurum, ergo post illud instans non erit instans nec tempus. Item de quocunque futuro quandocunque dixisset quis illud esse vel fuisse futurum, verum dixisset, & dicens eius oppositum falsum dixisset; ergo omne futurum semper fuit vere futurum, vt capitulum proximum arguebat. Item si futura non semper fuerunt futura, non semper fuerunt praescita a Deo, nec aeternaliter praedestinata ab eo, contra 6. & 45. primi, imo de necessitate sequetur, quod aliquando incipit praescire & praedestinare futura, ergo est mutabilis, quod non patitur 5. primi, nec in principio mundi sciuit quid esset facturus in fine vol in medio tempore, quod non decet. Vnde Esaias 46. Redite praeuaricatores ad cor, & recordamini prioris saeculi, quoniam ego sum Dominus annuntians ab exordio nouissimum, & ab initio quae nondum facta sunt, dicens, Consilium meum stabit, & omnis voluntas mea fiet. Et Psalmo II8. initio, Cognoui de testimonijs tuis quod in aeternum fundasti ea. Et Psalmo 138. Intellexisti cogitationes meas de longe. Quam longe? Ecce, Domine, tu cognouisti omnia, nouissima & antiquaQuare & Augustinus 3. de libero arbitrio 3. ita dicit: Hodie praescit Deus quod post annum facturus est; Et sequitur; Semper hoc praesciuit: Dicitque Philosophus I. peri hermenias vlt. quod non differt, si aliquis affirmauerit vel negauerit aliquid in // 1000. annum magis quam in quantolibet tempore. Item si aliquid potest incipere esse futurum, eadem ratione aliquid futurum potest desinere esse futurum absque positione eius inesse. Si namque A. nunc incipiat esse futurum, hoc est propter aliquam causam seu dispositionem in causa nunc posita, quae prius non ponebatur, vel non sic ponebatur; ergo si causa vel dispositio illa tollatur, non posito A. in esse. A. desinit esse futurum absque positione eius in esse: sit ergo A. nunc futurum & in B. instanti futuro, desinat esse futurum sine positione eius in esse; tunc in B. sicut & semper ista consequentia erit bona, A. fuit futurum, & nunquam fuit, nec est; ergo A. est futurum, & antecedens erit verum in B. ergo & consequens; ergo in B. A. erit futurum post. B. Iterum sic ad idem A. est futurum; ergo A. erit, & non ante B. nec in B. ergo post B. ergo in B. A. erit futurum. Amplius ad hoc idem; Sit A. nunc futurum, & sine positione in esse & in B. instanti futuro desinat esse futurum, & maneat non futurum per aliquod certum tempus, quod sit C. adhuc post illud tempus Deus potest facere A. esse praesens, ergo & futurum: potest enim restituere omnes causas A. cum omnibus dispositionibus earum, propter quas A. fuit futurum ante B. ponatur ergo quod faciat, & sequetur quod A. incipiet esse futurum in aliquo instanti post C. tempus; ex quo vlterius consequetur quod A. erit vel fuit futurum duobus instantibus seu temporibus mediatis, & quolibet instanti seu tempore medio non futurum nec praesens, quod est irrationabile penitus & absurdum. Nec istud difficulta tem euitat. Postquam enim quicquam incepit esset futurum, & certitudinaliter praescitum a Deo, vel est possibile illud non euenire, & tunc Deus nequaquam certitudinaliter praescit illud, imo videtur consequenter possibile praescientiam Dei falli, sicut duodecimo huius erat argutum; vel illud de necessitate cueniret, & tunc necessario consequetur, quod omnia quae euenient, euenient de necessitate penitus absoluta, quod idem duodecimum condemnauit.
On this page