Table of Contents
De causa dei
Liber 1
Caput 2 : Quod Deus est omnium aliorum necessarius conseruator
Caput 3 : Quod Deus est necessaria causa efficiens cuiuslibet rei factae
Caput 4 : Quod qualibet creatura mouente, Deus necessario commouet
Caput 5 : Quod Deus non est mutabilis ullo modo
Caput 6 : Quod Deus habet distinctam scientiam omnium
Caput 7 : Obiicit contra sextum et soluit.
Caput 8 : Quod Deus habet volutionem et amorem communiter et specialiter ad quaecunque.
Liber 2
Liber 3
Caput 19
CAP. XIX. Castigat octauam & nonam opiniones, credentes nulla inferioris munĀ¬ di sub diuina prouidentia contineri, & quod nulla voluntaria sen libera per Dei prouidentiam disponantur.
SVnt & aliae multae opiniunculae praeter istas, quas, quia omnes & singulae per prius ostensa refelluntur plenarie, proposui sub silentio praeterijsse; sed ne omnino intactas se iactent, & vt appareat qualia errorum phantasmata multorum phantasiae parturiunt, breuiter illas tangam; vt etiam sic tandem apud peritos, qui me in plurimis praeostensis quia quasi notorijs possent velut superfluum condemnare, excusari mereat nota causa. Prima igitur istarum opinionum & octaua cum caeteris recitatis, affirmat quod nulla inferioris mundi sub diuina prouiuidentia continentur. Opinio vero nona dicit, quod nulla voluntaria seu libera diuina prouidentia disponuntur; & haec est ratio communis ambarum quia diuina prouidentia imponit necessitatem prouisis, & illa remota, omnis necessitas remouetur, quia nulla, vt dicunt, est causa // necessitatis si non illa. Has autem ambas coniunctim redarguunt vicesimum septimum, vicesimum octauum, & vicesimum nonum primi, secundam vero diuisim, tricesimum, tricesimum primum, & tricesimum secundum eiusdem. Item specialiter contra istam, Tunc saltem haec habet concedere, quod omnia naturalia euenient de necessitate penitus absoluta, quia de hac sola loquitur, vt videtur: Concedit enim omnia naturalia sub diuina prouidentia contineri; ergo Deus quicquid prouidet aut agit in hoc mundo inferiori, hoc facit de necessitate penitus absoluta; ergo quilibet homo, etiam seruus & ancilla in omnibus prouidentijs suis & factis est liberior Domino Deo suo in suis, quod prima suppositio primi vetat. Item tunc Deus necessario & non libere prouidet atque facit quicquid prouidetur & immediate fit ab eo; est ergo illeberior & seruilior omni seruos per quod & prior opinio confutatur. Quare & Stephanus Parisiensis Episcopus damnauit quendam articulum asserentem, "quod Deum necesse est facere quicquid immediate sit ab ipso; Error, // inquit, siue intelligatur de necessitate coactionis, quia tollit libertatem, siue de necessitate immutabilitatis, quia ponit impossibilitatem aliter faciendi". Idemque damnauit alium articulum sub hac forma, quod aliqua possunt casualiter euenire respectu primae causae, & quod falsum est, omnia esse praeordinata a prima causa, quia tunc euenirent ex necessitate: & iterum alium sub his verbis, quod humani actus non reguntur prouidentia diuina. Haec etiam eadem insensata sententia diuante quasi haeretica fuerat iudicata Iob. 22. An cogitas, inquit, quod Deus excelsior coelo sit, & super stellarum verticem sublenetur, & dicis quod non nouit Deus, & quasi per caliginem iudicat? Nubes latibulum eius, nec nostra considerat, & per cardines coeliperambulat. Et Exech. 9. Dixerunt, dereliquit Dominus terram.
On this page