Text List

Caput 20

Caput 20

CAP. XX. Corrioit decimam opinionem, quod Deus non habet volutionem re¬ spectu alicuius effectus mundi inferioris, & vndecimam, quod non vult aliquem effectum voluntarium, seu liberum

DEcima vero dicit, quod nulla inferioris mundi voluta sunt a Deo; & vndecima asserit, quod nulla voluntaria seu libera voluta sunt ab eoEt haec est communis ratio vtriusque, quia voluntas diuina est necessaria, & causa necessitatis in volutis, nec est aliqua alia causa necessaria, nec necessitatem causatis imponens: quare ista sublata, nulla erit necessitas, sed libertas. Sed hae ambae faciliter conuincuntur. Nam si ista non sunt a Deo voluta, non sunt ab eo prouisa sicut per vicesimum septimum primi patet: sed hoc eratiam proximo redargutum. Secundam etiam istarum specialiter reprobat octauum, & nonum, vicesimum secundum, ac quadragesimum quintum primi, vicesimumque secundi, potestque reprobari per easdem rationes, per quas nona opinio reprobatur.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 20