Text List

Caput 21

Caput 21

CAP. XXI. Refellit duodecimam opinionem, putantem quod nulla inferiora fiant ADeo, & decimam tertiam aestimantem, quod nulla voluntaria seu libera immediate & proprie fiant ab eo.

REstant adhuc aliae duae similes his praedictis. Duodecima namque dicit, quod nulla inferiora fiunt a Deo, Decima tertia vero fingit, quod nulla voluntaria seu libera fiunt proprie saltem & immediate ab eo, & hoc per similem rationem; quia sic & non aliter omnia necessario euenirent. Sed hae possunt reprobari coniunctim per quae priores harum similes reprobantur, decimo primi iuncto; quas & coniunctim tertium primi damnat. Secunda vero istarum per vicesimum secundi specialiter condemnatur, omnia quoque ipsius diuerticula cauillosa per vicesimum primum eiusdem & sequentia obstruuntur.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 21