Table of Contents
De causa dei
Liber 1
Caput 2 : Quod Deus est omnium aliorum necessarius conseruator
Caput 3 : Quod Deus est necessaria causa efficiens cuiuslibet rei factae
Caput 4 : Quod qualibet creatura mouente, Deus necessario commouet
Caput 5 : Quod Deus non est mutabilis ullo modo
Caput 6 : Quod Deus habet distinctam scientiam omnium
Caput 7 : Obiicit contra sextum et soluit.
Caput 8 : Quod Deus habet volutionem et amorem communiter et specialiter ad quaecunque.
Liber 2
Liber 3
Caput 22
CAP. XXII. Castioat decimamquartam opinionem, quod Deus non vult aliquid libere futurum absolute, sed tantum conditionaliter, & decimamquintam, quod nulla mala, sed tantum bona sunt absoluteprouisa, voluta, aut facta a Deo,
DEcimaquarta vero ponit, quod Deus non vult libera futura absolute, sed & tantum conditionaliter, scilicet, si actiua libera ipsa velint. Decimaquingo ta asserit quod nulla mala, sed tantum bona sunt absolute, immediate, & les proprie prouisa a Deo, voluta, atque facta. Sed hae ambae peccant duA pliciter: primo, quia falsum supponunt; secundo, quia difficultatem pro¬ blematis non euadunt. Prima falsum supponit, sicut monstrat corollarium tricesimi in secundo, Nec difficultatem euadit, quia postquam Deus absolute volendo fecerit aliquid liberum praesens vel praeteritum, neces¬ se est Deum in praesenti & semper in futuro hoc velle, vt per 23. primi claret, & non magis necesse tunc quam ante, sicut per idem 23. potest ostendi, & quia aliter res voluta, praesens, vel praeterita necessitaret voluntatem diuinam, & ei adimeret pristinam libertatem; ergo de quocunque futuro Deus nunc vult, & semper voluit necessario ipsum fore; ergo & per deci mum (primiIomnia futura de necessitate euenient. Secunda similiter falsum supponit, sicut probant adducta contra 6. opiniones capitulis proximis recitatas. Hanc etiam reprimit 26. primi, ostendens quod nihil est per se malum, sed quod omnis actus malus, secundum id quod est, bonus est & a Deo; quod & 20. secundi demonstrat: hanc quoque eandem conuincit 33. 34. primi. Quare & Stephanus Parisiensis Episcopus damnauit articulum affirmantem, "quod omnes motus voluntarij reducuntur in motorem primum; Error, inquiens, nisi intelligatur in primum motorem simpliciter non causatum, & intelligendo de motusecundum substantiam, non secundum deformitatem". Haec etiam opinio ita dicit, tantum vt hanc vniuersalem euitet, Omnia quae euenient, de necessitate euenient, per hoc, quod non omnia, quia non mala sunt a Deo prouisa, voluta, // neque facta: omnia tamen bona concedit esse a Deo prouisa, voluta, atque facta. Quare & consequenter habet concedere, quod omnia bona quae euenient, de necessitate euenient, quod etiam satis magnum videtur absurdum, & non multo minus impugnabile, quam illa vniuersalior supradicta.
On this page