Table of Contents
De causa dei
Liber 1
Caput 2 : Quod Deus est omnium aliorum necessarius conseruator
Caput 3 : Quod Deus est necessaria causa efficiens cuiuslibet rei factae
Caput 4 : Quod qualibet creatura mouente, Deus necessario commouet
Caput 5 : Quod Deus non est mutabilis ullo modo
Caput 6 : Quod Deus habet distinctam scientiam omnium
Caput 7 : Obiicit contra sextum et soluit.
Caput 8 : Quod Deus habet volutionem et amorem communiter et specialiter ad quaecunque.
Liber 2
Liber 3
Caput 23
CAP. XXIII. Arguit 16. opinionem ponentem quod Deus non vult actum liberum creaturae voluntate antecedente, sed tantummodo consequente, & quod Deus cum creatura coefficit omnem actum liberum creaturae, sed posterius ordine naturali, & 17. arbitrantem quod licet Deus semper de facto agat & peragat actum quemlibet creaturae, est tamen absolute possibile aliqua creatura agere per se sola.
DEcima sexta vero credit, quod Deus non vult actum liberum creaturae vo¬ luntate antecedente, sed tantummodo consequente, i. non prius, sed posterius naturaliter creatura, & quod sic agit omnem actum liberum creaturae. Decima septima autem fingit, quod semper de facto Deus agit immediate & proprie, ac prius naturaliter omnem actum cuiuslibet creaturae, sed quod est absolute possibile aliqua creatura agere per se solam, sine Deo taliter coagente. Sed 16. peccat dupliciter: primo, quia falsum supponit, sicut 30. secundi demonstrat; secundo, quia hoc dato, non tollitur difficultas. Nam postquam Deus cooperatus est quicquam cum homine, necesse est eum sic cooperatum fuisse, sicut & illam rem fuisse, & cum nihil operetur exterius nisi volendo, sicut corol. 10. primi docet, necesse est eum hoc voluisse; & cum per 23. primi voluntas sua sit immutabilis omniquaque, necesse est eum semper in futurum sic velle, & semper in praeterito voluisse; & cum voluntas diuina non sit minus libera, nec magis necessaria in productione rei, vel post, quam ante, sicut 5. & 23. primi monstrant, & quia aliter res voluta adimeret libertatem voluntatis diuinae, & ei necessitatem imponeret ad volendum, quae tamen hoc non facit in voluntate humana, sicque voluntas diuina esset illiberior & seruilior quam humana: cum, inquam, haec sint ita, Deus necessario vult de futuro quodlibet ipsum fore; quare per 10. primi, de futuro quocunque est necessarium ipsum fore. Decima septima vero peccat in tribus: primo, quia falsum affirmat; secundo, quia sibi ipsi repugnat; tertio, quia difficultatem non vitat. Quod autem falsum affirmet, ex 3. & 4. primi, ex 20. & 22. secundi perspicue demonstratur. Item vt breuiter aliquas breues rationes contra opiniunculam istam tangam; Si hoc esset possibile, esset consequenter possibile creaturam producere aliquid sine Deo proprie coagente, quare & conseruare producti sine Deo proprie conseruante, contra 2. primi, essetque vltra possibile, quod aliquid fieret nunc vel in futuro, quod Deus non vellet, contra 22. primi: corollarium quoque eius, & si hoc esset possibile, teste 18. primi, vlterius esset possibile quod aliquid esset praesens vel futurum quod Deus nesciret, contra 6. primi: quare & esset possibile quod aliquid causaliter eueniret respectu Dei & voluntatis diuine, contra 29. primi. Quare & Steph. Paris. Episcopus damna uit articulum asserentem, quod aliqua possunt casualiter euenire respectu primae causae. Haec etiam sibi ipsi repugnat. Sit enim secundum eam A. creatura potens mouere & agere sine Deo per se solam; aut ergo A. creatura, eo ipso est necessario virtualiter infinita, vel cum hoc potest esse finita. Si dicatur quod est necessario infinita, hoc esse non potest, sicut primo primi fuerat demonstratum, cum etiam omnis creatura praesens vel futura sit vel erit, tantum finita, nulla talis potest nec poterit quicquam facere per seipsam; haec ergo positio nihil adiuuat opinantes, sed eis repugnat, cum tantum loquantur de creaturis praesentibus vel futuris, sicut & tantum de talibus est problema. Si vero dicatur, quod A. creatura possit esse finita; ponatur tunc A. excedit quamlibet aliam creaturam actiuam tantum in proportione finita, quare & actio actionem, sicut demonstrat scientia naturalis: si ergo A. potentia per se sola potest in B. motum vel actum, & quaelibet aliapotentia actiua potest nunc de facto in proportionalem motum vel actum; vnde ergo scit opinans quod non est ita de facto? Cur ergo oppositum huius affirmat? Tertio peccat, quia difficultatem quaestionis non vitat. Si enim ita est, & semper erit de facto, quod voluntas diuina in omni motione & actione praeueniet, & est efficax & necessario in causando per 10. primi, nec in alicuius alterius potestate per octauum huius, & omnino immutabilis in seipsa per 23. primi, videtur quod de facto omnia, quae eueniunt, de necessitate eueniunt in praesenti, & omnia, quae euenient, similiter euenient in futuro; quomodo ergo per istud potest difficultas problematis euitari?,¬
On this page