Liber IV, d. 6, q. 9
Librum IV, Distinctio 6, Quaestio 9
Arguitur quod non, sed quod omni tempore liceat baptizare quia periculo quanto citius succurrendum est - sed homo propter fragilitatem necessarie semper est in periculo vite sue - igitur non debet expectare tempus aliquod determinatum ad baptismum, sed debet statim baptizari.
Secundo arguitur quod sint plura quia vigilia Pasce et pari ratione etiam vigilia natiuitatis Christi, etcetera. Patet, quia per baptismum homo generatur in filium Dei ad ymaginem Christi cuius natiuitas tunc celebratur. Igitur debet tunc potissime baptismus celebrari, videtur etiam quod in die Epiphanie deberet baptismum potissime celebrare quia Dominus eodem die legitur baptizatus.
In oppositum est quod Magister in littera dicit : - In baptizatis electis duo tempora sunt seruanda ut in sabato Pasce et in vigilia Penthecostes baptismum sacramenti celebretur.
Respondet S anctus T homas quod in baptismo duo considerantur, scilicet substantia sacramenti et solempnitas. Quantum ad substanciam sacramenti non est aliquod tempus determinatum ad baptismum, ymo quolibet die et etiam quaelibet hora baptismus celebrari potest et habet suam efficaciam. Sed solempnis celebratio baptismi in Ecclesia habet duo tempora determinate, scilicet duplex sabbatum Pasce et Penthecostes, et huius ratio est, ut dicit, quia baptismus efficaciam habet ex duobus, scilicet ex virtute Spiritus sancti et ideo in vigilia Spiritus sancti aut Penthecostes celebratur solempniter. Baptismus etiam habet efficaciam ex passione Christi, cuius morti configuratur homo per baptismum, quasi consepultus Christo in mortem - ut dicitur ad Romanos 6° - et ideo celebratur solempniter in die. Celebratur solemniter in die sepulturae Christi, scilicet in vigilia Pasce.
Ad primum argumentum dicit S anctus T homas quod in necessitate non oportet expectare illa duo tempora, vnde dicitur de consecratione distinctione 4ta de cathecumenis baptizandis . Id decretum est ut pascali festiuitate uel Penthecostes veniant ad baptismum, ceteris autem solempnitatis infirmi tantum dicunt baptizari et quia pueri inter infirmos computantur propter naturae imbecillitatem et propter periculum dampnationis a quo non possunt aliter liberari. Et ideo nunc ipsi pueri baptizantur et ut in pluribus non expectantur hec duo tempora, sicut in adultis solebant antiquitus expectare.
Ad 2m dicit quod in festo natiuitatis Christi retollitur natiuitas Christi. 2m carnem nos autem per baptismum non efficimur fratres eius natiuitate carnis, sed spiritus, ideo non oportuit illud tempus instituere ad baptismi solempnem celebrationem. Et quod dicebatur de die Epiphanie, responditur quod non est institutum baptismum celebrare in die Epiphanie ut excluderetur quorundam error qui dicebant numquam posse baptismum offerri nec in illa die qua Dominus baptizatus est, scilicet Epiphanie.
On this page