Liber IV, d. 7, q. 5
Librum IV, Distinctio 7, Quaestio 5
Quinto queritur vtrum in susceptione sacramenti confirmationis conferatur gratia gratum faciens distincta a gratia baptismali.
Arguitur quod huiusmodi gratia per hoc sacramentum non conferatur, quia ad illud quod potest fieri in peccato mortali non requiritur gratia gratum faciens, sed in peccato mortali existentes possunt fortiter confiteri Christum. Igitur, cum confirmatio sit sacramentum confessionis Christi, videtur quod non detur ibi gracia gratum faciens : et si nulla ibi datur, tunc non erit distincta a gracia baptismali.
In oppositum arguitur quia sacramentum Noue Legis efficit quod figurat, sed per vnctionem crismatis exterius significatur vnctio gratiae interius, igitur talis datur in confirmatione, sicut in baptismo confertur.
Respondetur quod cuilibet qui rite suscipit confirmationem et digne confertur gratia gratum faciens probatur, cuicumque datur Spiritus sanctus, illi datur simul gratia gratum faciens, ut docetur in libro primo distinctione 17. Sed in confirmatione rite et digne suscipienti datur Spiritus sanctus. Igitur datur, scilicet gratia, igitur minor probatur per Hugonem dicentem: - Im- posicio manus debetur Episcopis apostolorum vicarys ut christianum signent Spiritum, Paraclitum tradant. Patet etiam per Rabanum dicentem quod per imposicionem manuum summi sacerdotis Spiritus sanctus traditur confirmato. Patet etiam in littera per Magistrum. Et nota quod baptizato et praeuius existenti in gracia datur in confirmacione gratia gratum faciens non ut de ingrato fiat, sed ut de grato primus fiat, scilicet nunc magis gratus. 2° dicitur quod gratia que confertur in confirmatione est alia essentialiter et secundum numerum a gracia quae confertur in baptismo. Patet quia praesupponit illam et baptismalis est prior tempore igitur, etcetera. Et ex illis duobus gradibus gratiae gratum facientis collatis in baptismo et in confirmatione fit vna gracia aucta et intensa, sicut est vna anima quae gratificat Deo et per vnum peccatum mortale tollitur tota. Sunt enim illi gradus gratiae eiusdem speciei ; igitur in eodem subiecto, scilicet in eadem anima indiuisibili puniuntur constituentes vnam totalem intensiorem quam fiunt sola baptismalis gratia. Et hoc wult Rabanus et aly , dicentes quod in confirmatione detur plenitudo gratiae, etcetera, et hoc est verum cum praesupposicione et in conclusione gratiae baptismalis, illa enim totalis ex ambabus resultans. Si autem loquamur 2m praecisionem, tunc gratia in baptismo collata est maior et maioris efficacie quam gradus ille collatus per solam confirmationem.
Ad argumentum ante oppositum dicit S anctus T homas quod, quamuis possit aliquis existens immortali constanter fidem Christi confiteri, non tamen est ydonea illa confessio, quia non est speciosa laus in ore peccatoris, nec etiam est meritoria ad salutem. Sacramentum autem non solum ordinatur ad hoc, quod aliquid fiat qualitercumque, sed ad hoc, quod ydoneo fiat, nec sit defectus ex parte suscipientis sacramentum.
On this page