Liber IV, d. 7, q. 4
Librum IV, Distinctio 7, Quaestio 4
Quarto queritur vtrum caracter qui in sacramento confirmationis imprimitur praesupponat caracterem baptismalem.
Arguitur primo quod confirmatio non imprimat caracterem quia, ut dictum est distinctione 6ta : - Caracter est signum distinctiuum, sed pugna spiritualis omnibus indicitur - . Cum ergo sacramentum confirmationis detur ad roborandum in pugna spirituali, videtur quod in ipsa non fiat aliqua distinctio alius ab altero : igitur non sit ibi impressio caracteris distingwentis .
Secundo arguitur quod caracter confirmacionis non praesupponat caracterem baptismalem, quia caracter confirmacionis ad hoc datur ut homo fortiter Christum confiteatur. Sed aliqui ante baptismum Christum fortiter confessi sunt etiam ad martiry palmam pervenientes, igitur quis patet ante baptismum accipere caracterem confirmacionis ?
3°, idem 2m essenciam est caracter baptismi et confirmationis, igitur vnus non praesupponit alterum : idem enim non praesupponit seipsum. Antecendens probatur quia ad vnam formam non potest esse nisi vna assimilacio, igitur, cum caracter sit signum assimilans Trinitati, videtur quod caracter confirmacionis non potest esse alius a caractere baptismi.
4To, ad omnia que necessario se consecuntur quis eodem caractere adscribitur , sicut idem est caracter in sacerdote ad conficendum et absoluendum ? Sed confessio fidei cuius sacramentum est confirmacio consequitur de necessitate ad fidem cuius sacramentum est baptismus, quia "CORDE CREDITUR AD IUSTITIAM, ORE AUTEM CONFESSIO AD SALUTEM" ( Romanorum 1°). Igitur idem caracter est in baptismo et confirmacione.
In oppositum arguitur et primo quod in confirmacione imprimatur caracter : dictum est distinctione sexta. Sed quod caracter confirmacionis praesupponat caracterem baptismalem, patet per Dyonisium in De Ecclesiastica Ierarchia, vbi dicit : - Nichil diuinitus traditum operari potest qui non est regeneratus per baptismum -. Sed caracter confirmacionis est quoddam traditum diuinitus , igitur nullus potest eum recipere nisi baptizatus.
Respondeo 2m S anctum > T homam: dicitur primo quod in sacramento confirmacionis imprimatur caracter ei qui confirmatur. Declarat S anctus T homas sic, quia ut dictum fuit praeuius, caracter est signum distinctum quo quis ab alys distingwitur ad aliquid spirituale deputatur . Sed ad spirituale potest vnus deputari vno modo, ut in se spirituale participet. Et ad hoc deputatus est homo in baptismo quia baptizatus potest iam particeps esse omnis spiritualis receptionis.
Alio modo deputatur quis ad spirituale, aut ut spiritualia in noticiam aliorum ducat per Christi fortem confessionem. Et ad hoc deputatur homo per confirmationem unde eis, tempore persecutionis Ecclesiae, eligebantur aliqui qui debent in loco persecutionis remanere ad publice, non Christi confitendum alys occulte credentibus, ut patet in legendo sancti Sebastiani.
3° modo deputatur ut etiam spiritualia alys credentibus tradat et ad hoc deputatur homo per sacramentum ordinis. Et ideo, sicut in baptismo confertur caracter et in ordine, ita etiam in confirmatione. Secundo caracter est etiam signum conformans nos sanctae Trinitati, sed sicut oportet nos ei conformari in sapiencia et potentia, ita etiam in bonitate.
Cum ergo in baptismo imprimatur caracter fidei conformans nos diuinae sapiencie, et in ordine imprimatur caracter potestatis conformans nos diuinae potentie, sequitur quod in confirmacione imprimatur caracter plenitudinis Spiritus sancti, scilicet conformans nos diuinae bonitati. 3° per caracterem, quasi adscribimur familie Christi. Sed sicut Christus est pater, mater et est sacerdos, ita est et rex noster. Cum ergo per caracterem baptismalem adscribimur ei quasi patri, fily regenerati per baptismum, et per caracterem ordinis adscribimur ei quasi ministri summo sacerdoti, sequitur quod simili racione in confirmatione debeat imprimi caracter quo conformamur ei quasi milites regi. Hec S anctus T homas. Et etiam superius fuit declaratum quod in confirmatione imprimatur caracterem .
Secundo dicitur quod caracter confirmacionis est alius a caractere baptismali. Probatur, quia diuersarum causarum debent esse diuersi propry et immediati effectus. Sed baptismus et confirmacio sunt distincte causae et distincta sacramenta, et propry ac immediati effectus sunt eorum caracteres, igitur etiam isti caracteres sunt inter se distincti. Confirmatur caracter confirmationis ad aliud, ordinatur ab eo ad quod caracter baptismalis ordinatur, ut patet ex iam dictis et etiam ex dictis in fine distinctionis sexte. Igitur caracter ille est distinctus a caractere altero.
3° dicitur quod caracter confirmationis praesupponit caracterem baptismalem in eo qui confirmatur ; patet per racionalem.
In oppositum argumenta confirmatur item, quia baptismus est principium vite spiritualis secundum Dyonisium et Damascenum, sed remoto principium aufertur quod est post principium ; igitur qui non est baptizatus non potest accipere caracterem confirmationis.
Ad primam racionem dicit S anctus Thomas quod pugna spiritualis, qua quis pugnat contra impedientes salutem sui ipsius illa indicitur omnibus, sed ad hoc non datur sacramentum confirmacionis, sed datur ad persistendum fortiter in pugna contra eos qui nomen Christi inpugnant, et ut invitus Christi confessor permaneat et huic pugne non omnes ex officio exponunt, sed solum confirmati.
Ad 2m dicit quod ad ea quae sunt necessitatis homo admittitur etiam si illud non competat ei ex officio sicut patet quia, eciam non habens ordinem in necessitate baptizare, potest licite, quamuis hoc non congruat, scilicet ex officio, sic etiam quia confiteri nomen Christi, vbi confessio requiritur, est necessitatis. Igitur etiam non baptizatis fidelibus hoc conuenit, quamuis hoc non habeant ex officio caracteris, in sacramento confirmacionis suscepti.
Ad 3m dicit idem, quod ad vnam formam quam aliquod perfecte repraesentat non potest esse nec vna assimilacio et Dei Patris non est nec vna ymago perfecta, scilicet Deus filius. Sed si non est perfecta repraesentacio, tunc possunt esse diuerse assimilationes ad vsum simplex et ideo diuerse creaturae diuersimode 2m suum modum diuersam ad Deum similitudinem habent, et propter hoc non est mencione mens, quod sunt diuersi caracteres in anima Trinitati 2m diuersa conformantes.
Ad 4m dicit quod, licet cuiuslibet baptizati et credentis sit confiteri Christum quando confessio ab eo expetitur, non tamen cuiuslibet est se libere exponere, sed tantum confirmatis. Et hoc patet in apostolis quia ante adventum Spiritus sancti confirmantis eos erant clause fores cenaculi propter metum Iudeorum. Postea, repleti Spiritu sancto, ceperunt loqui cum fiducia et publice verbum Dei, ut patet in libro Actuum.
On this page