Text List

Prev

How to Cite

Next

Angelica Hierarchia, Caput decimum

Repetitio et congregatio angelice bone ordinationis.
1

Collectum est igitur a nobis quod dignissimus, circa Deum, mentium ornatus a teletarchica illuminatione ierarchice gubernatus, eo quod ad ipsam inmediate extenditur, occultiore et clariore thearchie luminis donatione purgatur, illuminatur et perficitur: occultiore quidem sicut intelligibiliore et magis simplificativa; clariore autem sicut prius data et prius apparente et magis tota et magis ad ipsum sicut clarum effusa. Ab isto vero rursus iuxta proportionem secundus et a secundo tertius et a tertio nostra Ierarchia secundum eandem beate ordinationis ordinati principatus legem in convenientia divina et proportione, ad universi boni ornatus superprincipale principium et terminationem, ierarchice sursumagitur. Manifestativi autem omnes sunt, et angeli ante ipsos existentium, dignissimi quidem Dei moventis; iuxta proportionem autem et reliqui a Deo motorum. Tantum enim emnium supersubstantialis convenientia uniuscuiusque et intellectualium et rationalium sanctum bonum ornatum et ordinatam sursumactionem providit quod et ipsi Ierarchiarum unicuique ordinem sanctitatem decentem posuit.

2

Et omnem Ierarchiam videmus in primas et medias et ultimas virtutes distributam. Sed et ipsum unumquemque, ut specialiter dicatur, ornatum eiusdem divinis convenientiis discrevit. Quocirca et ipsos divinissimos seraphin theologi dicunt alterum ad alterum clamavisse, plane in hoc, sicut arbitror, monstrantes quod de divinis et rationalibus cognitionibus primi secundis distribuunt. Addam autem et hoc non inconvenienter quod et secundum se ipsam unaqueque et celestis et humana mens speciales habet primas et medias et ultimas ordinationes et virtutes addictas secundum unumquemque ierarchicarum illuminationum sursumactiones iuxta proportionem manifestatas. Secundum quas unusquisque in participatione fit secundum hoc quod ipsi est fas et possibile, supercastissime purgationis superpleni luminis preperfecte perfectionis. Etenim nichil per se perfectum aut non indigens universaliter perfectionis, nisi vere per se perfectum et preperfectum.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput Decimus