Text List

Prev

How to Cite

Next

Angelica Hierarchia, Caput undecimum

Quare omnes celestes substantie communiter virtutes celestes vocantur.
1

Hiis autem determinatis, illud dignum attendere, propter quam causam universas simul angelicas substantias virtutes celestes vocare consuevimus. Non enim est dicere, sicut in angelis, quod omnium est ultimus ornatus sanctarum virtutum. Et ea quidem, que est ultimorum, sanctos decente illuminatione superpositarum substantiarum ornatus participant; ultimi autem primorum nunquam. Huius gratia et celestes virtutes quidem nominantur. Seraphin autem et throni et dominationes nunquam. Non participabiles enim ultimi supremorum totalium proprietatum. Etenim angeli et ante angelos archangeli et principatus et potestates, et hii post virtutes a theologia ordinati et communiter multotiens a nobis simul cum aliis substantiis celestes virtutes appellantur. Dicimus autem quod communiter in omnibus usi celestium nominatione virtutum, non confusionem quandam uniuscuiusque ornatus proprietatum inducimus. Sed quoniam in tria divise sunt ea que secundum ipsas est supermundana ratione omnes divine mentes in substantiam et virtutem et operationem, quando universas ut quasdam ipsarum sine observatione celestes substantias aut celestes virtutes vocamus, ipsas per periphrasim, de quibus est sermo, significare nos est arbitrandum, ex ea que secundum unamquamque ipsarum est substantia aut virtute. Neque enim superpositam proprietatem facile est iam bene nobis discretarum sanctarum virtutum et subiectis totaliter adiungere substantiis, in conversione inconfusi angelicorum ornatuum ordinationis principatus. Etenim secundum multotiens a nobis recte assignatam rationem, supereminentes quidem ornatus habundanter habent et subiectorum sanctas proprietates. Ultimi autem dignorum superpositas totalitates non habent, particulariter ad ipsas prius apparentibus illuminationibus, per primas iuxta proportionem suam delatis.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput Undecimum