Text List

Prev

How to Cite

Next

Angelica Hierarchia, Caput nonum

De principatibus et archangelis et angelis et de postrema ipsorum Ierarchia.
1

Reliquus est nobis ad contemplationem sanctam ornatus, angelicas concludens Ierarchias, qui ex deiformibus principatibus et archangelis et angelis exornatur. Et primas quidem dicere necessarium reor, secundum quod est mihi possibile, sanctarum ipsorum nominationum manifestationes. Significat enim celestium quidem principatuum deiformiter principale et ducale in ordinatione sancta et principalibus convenientissima virtutibus et ad superprincipalem principatum et ipsas totaliter esse conversas et alias principaliter ducere, et ad illum ipsum, ut possibile est, formari, qui principatus facit principatum bono ornatu virtutum.

2

Sanctorum autem archangelorum coordinata quidem celestibus principatibus. Est enim et ipsorum et angelorum, sicut dixi, Ierarchia una et ornatus. Sed quoniam non est Ierarchia nisi et primas habens et medias et ultimas virtutes, archangelorum sanctus ordo communicative ierarchica medietate ab extremis circasumitur. Etenim sanctissimus principatus communicat sanctis angelis. Hiis quidem, quoniam ad supersubstantialem principatum principaliter est conversus, et ad ipsum, sicut est possibile, reformatur. Et angelos unum facit secundum bene ornatos ipsius et ordinatos et invisibiles ducatus. Illis autem, quoniam et ypotethice est ordinationis thearchicas illuminationes ierarchice per primas virtutes suscipiens, et angelis ipsas boniformiter nuntians, et per angelos nobis manifestans, secundum sanctam uniuscuiusque illuminatorum divinitus proportionem. Etenim angeli, sicut prediximus, completive terminant totos celestium mentium ornatus, secundum hoc quod ultimam, sicut in celestibus substantiis habent angelicam proprietatem, et magis a nobis angeli, quam priores manifestativi propriorum proprie nominati et manifestius ipsis est Ierarchia et magis circa mundana. Etenim supremum, sicut dictum est, ornatum, sicut occulto prima ordinatione propinquantem, occultius arbitrandum est ierarchice secundum regere. Secundum autem, qui completur ex sanctis dominationibus et virtutibus et potestatibus, principatuum et archangelorum et angelorum Ierarchiam ducere. Prima quidem Ierarchia manifestius. Illam autem que est post ipsam, occultius.

3

Principatuum vero et archangelorum et angelorum manifestativum ornatum humanis Ierarchiis per se invicem presidere, quatenus sit, secundum ordinem, ad Deum sursumactio et conversio et communio et unitio. Et quidem a Deo est omnibus Ierarchiis, ut decet bonos, inditus et communicative superveniens et cum bono ornatu sanctissimus processus. Inde theologia nostram Ierarchiam angelis attribuit principem populi Iudaici Michaelem nominans, et alios gentium aliarum. Statuit enim altissimus terminos gentium iuxta numerum angelorum Dei.

4

Si autem aliquis dicat: et quomodo hebreorum populus sursumagebatur solus ad thearchicas illuminationes? Etiam respondendum quod non angelorum rectos principatus accusari convenit de aliarum gentium ad non existentes deos aberratione, sed ipsos illos propriis motibus ex sursumactione recta ad divinum decidentes amore sui et superbia et eorum que ipsis apparebant Deum decentia, irrationabiliter veneratione. Affirmatur autem testimonio hoc et ipse hebreorum populo pertulisse. Cognitionem enim Dei, dicit, abiecisti et post cor tuum perrexisti. Neque enim coactam habemus vitam, neque propter provisorum liberam potestatem divina lumina provisive illuminationis hebetantur, sed intellectualium visionum dissimilitudo superplenam paterne bonitatis luminis donationem, aut omnino non participabilem facit, et ad ipsarum circumformationem distribui non valentem, aut participationes facit differentes parvas aut magnas, obscuras aut claras, unius et simplicis et semper eodem modo se habentis et supersimplificati fontani radii.

5

Etenim quod et aliis gentibus, ex quibus et nos respeximus, in illud ab omnibus paratum ad traditionem apertum thearchici luminis et infinitum et copiosum pelagus, non alienigene quidem presidebant dii. Unum autem omnium principium et ad hoc sursumagebant sequentes, qui secundum unamquamque gentem Ierarchiam obtinebant angeli. Melchisedech est attendendus, ierarcha existens Dei amantissimus, nequaquam non existentium sed vere existentis altissimi Dei. Etenim non simpliciter Melchisedech Deum sapientes, nec amicum Dei tantum, sed et sacerdotem Dei vocaverunt, vere ut habentibus Dei prudentiam aperte significent quod non solum ipse ad vere existentem Deum erat conversus sed et aliis sicut ierarcha ducatum prebebat ad veram et solam thearchicam reductionem.

6

Hoc autem et tue ierarchice prudentie rememorabimus quod et Pharaoni ab angelo Egyptiis presidente et babiloniorum principi proprie et omnium providentie et dominationis curativum et potestativum secundum visiones deferebatur, et gentibus illis veri Dei famulis duees erant constituti formatarum ab angelis visionum, manifestationis angelorum proximis sanctis viris Danieli et Ioseph ex Deo per angelos revelate. Unum enim est omnium principium et providentia, et nunquam arbitrandum est Iudeis quidem quasi sortis participatione principari thearchiam. Angelos autem proprie, aut equo honore, aut opposite, aut deos quosdam alios presidere aliis gentibus.

7

Sed et eloquium illud secundum hanc sanctam intentionem est accipiendum, non sicut partito Deo cum aliis diis aut angelis nostrum principatum, et ab Israel in gentis principem et gentis auctorem hereditate possesso, sed quod ipsa quidem una universorum altissimi providentia omnes homines salutarie propriorum angelorum suscitativis manuductionibus distribuit: solus autem pene preter omnes Israel ad veri Dei luminis donationem et cognitionem sit conversus. Unde theologia ipsum quidem hereditate possessum Israel, ad veri Dei famulatum manifestans, factus est pars domini, dicit. Monstrans autem et ipsum equaliter ut reliquas gentes attributum esse cuidam angelorum sanctorum, ad hoc quod per ipsum unum universorum principium cognosceret, Michaelem dixit iudeorum ducem esse populi plane nos docens unam esse totarum providentiam universam invisibilium et visibilium virtutum supersubstantialiter supercollocatam. Omnes autem secundum unamquamque gentem presidentes angelos, ad ipsam sicut proprium principium sequentes, voluntarie iuxta virtutem extendentes.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput Nonus