Text List

Prev

How to Cite

Next

Angelica Hierarchia, Caput decimum tertium

Quare a seraphin dicitur purgatus fuisse propheta Isaias.
1

Age igitur et hoc secundum virtutem inspiciamus, cuius gratia ad unum theologorum seraphin mitti dicitur. Etenim dubitare possit aliquis quod non subiectorum aliquis angelorum, sed ipse qui dignissimis substantiis connumeratur, purgat prophetam. Igitur quidam quidem dicunt quod secundum preassignatam omnium existentium communionis diffinitionem, non unam circa Deum primarum mentium nominat eloquium ad theologi purgationem venisse. Quendam vero nobis presidentium angelorum, sicut operatorem sanctum prophete purgationis, seraphin equivocatione vocatum fuisse propter incensivam et celestem dictorum ablationem et purgati ad divinissimam obedientiam susceptionem. Et eloquium unum ex seraphin simpliciter dixisse dicunt, non ex hiis que circa Deum collocantur, sed ex hiis que nobis president purgativis virtutibus.

2

Alius autem non valde inconvenientem mihi prebuit excusationem pro presenti instantia. Dixit enim quod propriam purgativam sanctam operationem magnus ille quicumque erat qui visionem formavit, angelus ad docendum divina theologum ad Deum et post Deum ad primam Ierarchiam reposuit. Et numquid iste sermo verus est? Dicebat enim qui hoc dixit, quod thearchica virtus ad omnia veniens capit et per omnia non valens teneri transit et omnibus rursus est non apparens, non solum sicut ab omnibus supersubstantialiter segregata, sed et sicut occulte ad omnia dimittens provisivas ipsius operationes. At vero et omnibus intellectualibus iuxta proportionem suam superapparet et propriam luminis donationem tradens divinissimis substantiis per ipsas sicut primas et subiectas ipsa bene ornate distribuit secundum uniuscuiusque ornatus conspectivam conmensurationem.

3

Aut, ut planius dicam, et per propria exempla, quamvis indigentia Deo ab omnibus segregato, sed nobis manifestiora, solaris radii distributio ad primam materiam bene distributive vadit omnibus clariorem et per ipsam manifestius resplendere facit proprios splendores. Accedens autem ad grossiores materias obscuriorem habet manifestationem ex illuminatarum materiarum ad luminis donationis delativum habitum inportunitate; et paulatim ex hoc ad perfecte non distributivum contrahitur. Rursus ignis calor magis se ipsum distribuit ad magis susceptiva et ad ipsius assimilationem facile euntia et duci facilia. Ad substantias autem contraformatas aut contrarias aut nullum aut obscurum quoddam ignificative operationis vestigium manifestatur. Et isto est amplius quod ad non cognata perfamiliariter ad ipsum se habentia, accedit primum, si contingat, ignea faciens ad ignificationem facile imitabilia et per ipsa aut aquam aut aliud quidem eorum que non facile ignificantur, iuxta proportionem calefaciens.

4

Igitur secundum eandem bone fisice ordinationis rationem, supernaturalis omnis boni ornatus visibilis, et invisibilis ordinationis principatus, proprie luminis donationis fulgorem prima apparitione in ditissimis effusionibus supremis substantiis manifestat, et per istas que post ipsas sunt substantie, divino radio participant. Ipse enim cognoscentes prime Deum et divinam virtutem superposite desiderantes, et primi operatores fieri, sicut est possibile, Dei immitative virtutis et operationis digne sunt habite. Et que sunt post ipsas substantias, ipse ad concertationem secundum virtutem boniformiter extendunt, copiose ipsis tradentes de illa que in ipsis supervenit claritate. Et rursus ille subiectis. Et secundum unamquamque prima illi que est post ipsam, tradit de dato et ad omnes iuxta proportionem providentia transeunte divino lumine.

5

Est igitur universis illuminatis principium illuminationis Deus quidem natura et proprie vere, sicut luminis substantia et ipsius esse et videndi causa. Postea autem et Dei imitatione particulariter superposita post ipsam, unicuique eo quod lumina divina per ipsam ad illam supervehuntur. Igitur supremum celestium ornatum, reliquorum universorum angelorum substantie, secundum hoc quod est conveniens post Deum, principium ducunt omnes sancte et Dei cognitionis et Dei imitationis, sicut per illas ad omnes et nos thearchica illuminatione distributa. Quamobrem et omnem sanctam et Dei imitatricem operationem ad Deum quidem sicut causam referunt. Ad primas autem et deiformes mentes, sicut primos operatores divinorum et magistros. Igitur primus sanctorum angelorum ornatus, magis universis habet incensivam proprietatem et effusam thearchice sapientie traditionem et cognitionem supreme divinarum illuminationum scientie et thronorum proprietatem apertam Deum recipiendi oportunitatem significantem. Subiectarum autem substantiarum ornatus, ignea, sapiente, cognitiva Dei receptiva virtute participant quidem, sed subiecte, et ad primos videntes, et per ipsas, sicut Dei imitatione, prima operatione dignas habitas ad deiformis possibile sursumacti. Dictas ergo sanctas proprietates in quarum participatione per primas hee que sunt post ipsas, substantie facte sunt ipsis post Deum sicut ierarchis reponunt.

6

Dicebat igitur, qui ista dixit, visionem quidem illam fuisse monstratam theologo per unum presidentium nobis sanctorum et bonorum angelorum, et ab illuminativa ipsius manuductione ad illam sanctam contemplationem fuisse suscitatum secundum quam videbat supremas substantias, sicut in signis indicatur, sub Deo et cum Deo et circa Deum collocatas et ab universis et ipsis superineffabiliter segregatam superprincipalem summitatem in medio subiectarum virtutum supercollacatio. Discebat igitur visis theologus quod super omnem supersubstantialem eminentiam inconparabiliter erat collocatum divinum super universam visibilem et invisibilem virtutem. Et quidem quod ab omnibus est segregatum, sicut universaliter, neque primis existentibus substantiis conparabile. Amplius et ipsum omnium et principium et causam substantificam esse et existentium indissolubilis mansionis inavariabilem collocationem, a qua et esse et bene esse et ipsis supereminentibus est virtutibus.

7

Postea ipsorum sanctissimorum seraphin docebatur deiformes virtutes. Sancta quidem ipsorum nominatione, igneum significante, de quo paulo post dicemus, sicut nobis est possibile recitare ad deiforme ignee virtutis sursumactiones. Alarum autem sextupla sancta formatione ad divinum in primis, mediis et in postremis intellectualibus absolutam et supremam superscitationem. Sed infinitatem pedum ipsorum et pluralitatem facierum videns intellectualiter theologus et alis distingui existentem sub pedibus et sub faciebus et contemplationem et in mediis alis sempiternam motionem et ad intelligibilem visorum sursumagebatur cognitionem, manifesta ipsi supremarum mentium multum ambulandi et multum videndi virtute et sancta ipsarum reverentia quam habent supermundane ad altiorum et profundiorum superbam et temerariam et inpossibilem perscrutationem et in conmensuratione Dei inmitativarum operationum indesinente et alta petente sempiterna motione. Sed et thearchicam illam et multum honorabilem ymnodiam docebatur formante visionem angelo secundum virtutem theologo tradente de propria sanctorum cognitione.

8

Docebat igitur ipsum et hoc quod purgatio est quocumque modo mundis thearchice splendide claritatis, sicut est possibile, participatio. Ipsa autem ab ipsa thearchia excellentibus causis ad omnes sanctas mentes, supersubstantiali occulto perfecta, hiis que sunt circa ipsam, sicut supremis virtutibus, manifestior quodam modo est et magis se ipsam manifestat et distribuit. In secundis autem aut postremis aut nobis intellectualibus virtutibus, sicut ab ipsa unaqueque secundum deiforme distat, ita apparentem ipsius illuminationem congregat ad proprii occulti unitivum ignotum. Illucet autem singulis secundis per primas. Et si oportet compendiose dicere, primum ex occulto ad apparens agitur per primas virtutes. Hoc igitur theologus docebatur ab illuminante ipsum angelo purgationem et omnes thearchicas operationes per primas substantias resplendentes ad omnes reliquas distribui secundum uniuscuiusque ad deificas participationes proportionem. Quapropter et ignis purgativam proprietatem seraphin post Deum convenienter reposuit. Nichil igitur inconveniens si purgare dicitur theologum seraphin. Nam sicut Deus purgat omnes, eo quod omnis purgationis est causa.

9

Magis autem, ut propinquo utar exemplo, quemadmodum, qui secundum nos est ierarcha, per ipsius diaconos aut sacerdotes purgans aut illuminans, ipse dicitur purgare aut illuminare per ipsum sanctificatis ordinibus que fiunt per ipsos ad ipsum reponentibus proprias sanctas operationes, ita et propriam purgativam scientiam, purgationem perficiens angelus, ad Deum quidem sicut causam, ad seraphin autem sicut prius operantem ierarcham reponit. Sicut si aliquis dicat cum reverentia angelica ab ipso purgatum docens, quod in te a me perfecte purgationis principium quidem exaltatum et substantia et creator et causa est qui et primas substantias ad esse deduxit et circa ipsum collocatione continet et conservat et conversibiles et cadere inpossibiles et ipse est movens ad primas propriarum provisivarum operationum participationes. Hoc enim ista me docens dixit seraphin significare visionem.

10

Ierarcha autem et post Deum dux primarum substantiarum ornatus, a quo purgare ego sum deiformiter edoctus. Iste igitur est per me te purgans, per quem proprias provisivas operationes ex occulto et ad nos adducit, cuncte ipsa totius causa et creator purgationis. Ista quidem ille docebat me. Tibi autem ego trado. Tue autem sit intellectualis et discretive scientie aut alteram dictarum absolutam esse a dubitatione et hanc honorare aut alteram sicut conveniens et rationabile et forsitan verum habentem aut a te ipso aliquid vere vero magis cognatum invenire aut ab alio discere: Deo videlicet dante verbum et conciliantibus angelis et amatoribus angelorum nobis revelare splendidam magis, si possibile est, et mihi magis amabilem contemplationem.

PrevBack to TopNext