Text List

Prev

How to Cite

Next

Angelica Hierarchia, Caput duodecimum

Quare hominum ierarche angeli vocantur.
1

Queritur autem et hoc intelligibilia eloquia videndi ab amatoribus. Si enim non apta participare supremis totalitatibus sunt postrema, propter quam causam noster ierarcha angelus Dei omnitenentis ab eloquiis nominatus est? Est autem non contrarius sermo, sicut arbitror, prediffinitis. Dicimus enim quod totalem et superpositam divinorum ornatuum virtutem non habent postremi. Etenim particulari et iuxta proportionem existente participant secundum unam universorum convenientem et coniunctam communionem et ordinationem, sicut cherubin sanctorum ordo participat sapientia et cognitione altiore. Illarum autem, que post ipsos sunt, substantiarum ornatus participant quidem et ipsi sapientia et cognitione, particulari autem sicut tantum ad illos et subiecta. Et totaliter quidem in participatione sapientie esse et cognitionis commune est omnibus deiformibus intellectualium. Continue autem et primo et secundario et subiecte non est commune sed sicut unicuique a propria proportione diffinitum est.

2

Hoc autem et de divinis mentibus aliquis sine delicto diffiniat. Etenim sicut prime habundanter habent subiectarum sanctos decentes proprietates, ita habent postreme priorum, non quidem similiter, sed subiecte. Nichil igitur inconveniens, ut reor, et nostrum ierarcham angelum theologia vocat qui secundum virtutem propriam participat angelorum in prophetica proprietate, et ad manifestativam ipsorum similitudinem, sicut est possibile hominibus, extenditur. Invenies autem quod et deos theologia vocat et celestes et super nos substantias et apud nos Dei amicissimos et sanctos viros, quamvis thearchico occulto supersubstantialiter ab universis segregato et totaliter supercollocato. Et cum nichil existentium proprie et totaliter ipsi conparabile valeat nominari. Ceterum quecumque et intellectualium et rationabilium ad unitionem ipsius secundum virtutem totaliter sunt conversa, et ad divinas ipsius illuminationes, sicut est possibile, incomprehensibiliter extenduntur secundum virtutem, si fas est dicere, Dei inmitatione et divina equivocatione digna sunt habita.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput Duodecimum