Text List

Prev

How to Cite

Next

Angelical Hierarchia, Caput tertium

Quid est Ierarchia et que secundum Ierarchiam utilitas.
1

Est quidem Ierarchia, secundum me, ordinatio sancta et scientia et operatio ad deiformem, sicut possibile est, assimilata, et ad inditas ipsi a Deo illuminationes iuxta proportionem ad Dei inmitativum sursumacta. Deo autem conveniens pulchritudo, sicut simplex, sicut bona, sicut thelearchica, munda quidem est universaliter ab omni dissimilitudine; distributiva autem proprii luminis secundum dignitatem uniuscuiusque et perfectiva in perfectione divinissima secundum perfectorum convenienter ad ipsam intransmutabilem formationem.

2

Intentio igitur Ierarchie est ad Deum, sicut est possibile, assimilatio et unitio, ipsum habens omnis sancte et scientie et operationis ducem, et ad ipsius divinissimum decorem indeclinabiliter quidem videns, et, sicut est possibile, formata. Et ipsius chorum agentes insignia divina faciens, specula clarissima et inmaculata et susceptiva radii principis luminis et thearchici et indita quidem claritate sancte adimpleta. Hanc autem rursus copiose in ea que sequuntur cum splendore enitentia secundum thearchicas leges. Non enim fas est sanctorum perfectoribus aut sancte perfectis operari aliquid universaliter preter proprias perfectionis principis sanctas ordinationes. Sed neque existere aliter, nisi deificam ipsius claritatem desiderent, et ad ipsam, ut decet sanctos, respiciant, et reformentur secundum uniuscuiusque sanctarum mentium proportionem.

3

Est igitur Ierarchiam dicens, sanctum quendam universaliter monstrat ornatum, ymaginem pulchritudinis thearchie in ordinibus et scientiis ierarchicis proprie illuminationis sancte operantem misteria, et ad proprium principium, sicut est fas, assimiltatum. Est enim unicuique Ierarchiam sortitorum perfectio, secundum propriam proportionem, ad Dei imitativum esse reductum, et quod quidem omnibus est divinius, ut eloquia dicunt, Dei cooperatorem fieri et monstrare divinam operationem in se ipso sicut est possibile, manifestatam. Sicut quoniam ordo Ierarchie est alios quidem purgari, alios quidem purgare, et hos quidem illuminari, illos autem illuminare, et hos quidem perfici, illos autem perficere unicuique Dei inmitativum convenit secundum hunc modum. Divina beatitudo, sicut in hominibus dicitur, munda quidem est ab universa dissimilitudine, plena autem lumine sempiterno, perfecta, et non indigens universe perfectionis, purgans et illuminans et perficiens; magis autem purgatio sancta et illuminatio et perfectio super purgationem et super lumen, aut perfecta, per se perfectionis principatus. Et omnis quidem Ierarchie causa, ab omni sancto secundum excessum segregata.

4

Oportet igitur, sicut extimo, purgatos quidem mundos perfici universaliter, et ab omni liberari dissimili conmixtione; illuminatos autem adimpleri divino lumine ad contemplativum habitum et virtutem in castissimis mentis oculis sursumactos; perfectos vero ex imperfecto traductos participes fieri inspectorum sanctorum perfective scientie. Purgativos autem ex habundantia purgationis aliis tradere de propria castitate. Illuminativos vero, sicut clariores mentes ad participationem luminis et traditionem familiariter se habentes et ditissime sancta adimpletos claritate secundum omne ipsorum superfusum lumen supervehere. Perfectivos autem sicut scientes perfectivam traditionem, perficere eos qui perficiuntur sanctissima doctrina per inspectorum sanctorum scientiam. Igitur unusquisque ierarchici ornatus ordo secundum propriam proportionem sursumagitur ad divinam cooperationem, illa faciens gratia et a Deo data virtute quo thearchie naturaliter et supernaturaliter insunt, et ab ipsa supersubstantialiter fiunt, et ad possibilem amantium Deum mentium inmitationem ierarchice manifestantur.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput Tertius