Text List

Prev

How to Cite

Next

Angelical Hierarchia, Caput quartum

Quid significat angelorum nominatio
1

Igitur Ierarchia, quodcumque est, ut estimo, bene a nobis est diffinita. Angelica Ierarchia deinceps est laudanda et sancte ipsius in eloquiis formationes supermundanis oculis inspiciende, quatenus sursumagamur ad deiformissimam ipsarum simplicitatem per misticas reformationes et universe ierarchice principium scientie laudemus et Deum decente veneratione et teletarchicis gratiarum actionibus. Primum universorum illud dicere verum, quod cum bonitate omni supersubstantialis thearchia existentium essentias subsistere fecit, ad esse deduxit. Est enim omnium cause et super omnia bonitatis proprium ad communionem sui ipsius existentia vocare, sicut unicuique existentium diffinitum est a propria proportione.

2

Ergo cuncta quidem existentia participant providentia ex supersubstantiali et omnium causa deitate emanante. Non enim essent nisi existentium essentia et principio participavissent. Igitur inanimata per esse ipsa participant. Etenim esse omnium est, que super esse est deitas. Viventia autem eiusdem super omnem vitam vivifica virtute. Rationalia vero et intellectualia eiusdem super omnem et rationem et mentem, per se perfecta et preperfecta sapientia. Manifestum autem quod circa ipsam ille substantiarum sunt, quecumque in pluribus ipsa participaverunt. Igitur sancti celestium substantiarum ornatus, super solum existentia et irrationabiliter viventia, et ea que, secundum nos, rationalia, thearchice traditionis in participatione sunt. Etenim intelligibiliter ad Dei inmitationem se ipsos reformantes, et ad thearchicam comparabilitatem supermundane videntes et formare desiderantes intellectualem suam speciem, copiosiores convenienter habent et ad ipsam communiones, attenti manentes et semper ad superius, sicut est fas, in fortitudine divini et indeclinabilis amoris extenti, et principales illuminationes et inmaterialiter et munde intus suscipientes, et ad ipsas ordinati, et intellectualem habentes omnem vitam.

3

Igitur ipsi sunt qui et primo et in pluribus in participatione divini sunt facti, et in primo et in pluribus manifestativi thearchici occulti. Quapropter et preter omnia angelica nominatione excellenter sunt digni habiti, idcirco quod primo ad ipsos ingignitur thearchica illuminatio et per ipsos ad nos deferuntur ille que super nos sunt, manifestationes. Ita igitur lex, sicut theologia dicit, per angelos donata est nobis. Gloriosos autem et ante legem et post legem patres nostros angeli ad divinum sursumagebant, aut ad id quod est agendum, ducentes, et ad rectam veritatis viam ex errore et vita inmunda reducentes, aut ordines sanctos aut misteriorum supermundanorum occultas visiones aut divinas quasdam prenuntiationes, ypothethice manifestationes. Docet autem hoc sapienter theologia per angelos ipsam ad nos pervenire, sicut ex Deo nominato ordine illud lege reponente per prima secunda ad divinum sursumagi.

4

Si autem aliquis dicat, per se sine medio fieri quibusdam sanctorum Dei apparitiones, discat et hoc sapienter ex sanctissimis eloquiis quod ipsum quidem quodcumque est Dei occultum, nullus vidit neque videbit. Dei autem apparitiones sanctis facte sunt secundum convenientes Deo per quasdam quidem sanctas et videntibus proportionales visionum manifestationes. Omnisapiens autem theologia visionem illam, que in ipsa descripta est, manifestavit divinam sicut in formatione non formabilium similitudinem, ex videntium ad divinum sursumactione, convenienter vocat Dei apparitionem sicut per ipsam videntibus divina facta illuminatione et aliquid divinorum ipsis sancte edoctis. Has autem divinas visiones gloriosi patres nostri docebantur per medias celestes virtutes. Aut numquam non et sanctam legislationem eloquiorum traditio sicut per se quidem dicit ex Deo Moysi datam, quatenus nos vere doceat, divine ipsam esse et facte subformationem.

5

Etenim non solum in superpositis et subiectis mentibus sed et in his que sunt eiusdem ordinis, ista lex diffinita ab omnium supersubstantiali ordinationis principatu secundum unamquamque Ierarchiam primos et medios et ultimos esse et ordines et virtutes et minorum esse diviniores magistros et manuductores in divinam adductionem et illuminationem et communionem. Video autem quod et divinum Ihesu benignitatis misterium angeli primum docti sunt, postea per ipsum ad nos cognitionis gratia transivit. Sic ergo divinissimus Gabriel Zachariam quidem ierarcham docebat prophetam futurum esse ex ipso preter spem gratia divina gignendum puerum, eius que, ut decet bonos, et salvatorie mundo erat manifestanda virilis Ihesu Dei formationis misterium. Alter autem angelorum Ioseph docuit quod vere adimpleta sunt divinitus promissa progenitori David. Alius autem pastoribus sicut a multis recessione et silentio purgatis evangelizavit, et cum ipso multitudo exercitus celestis multum laudabilem illam tradidit existentibus in terra glorificationem.

6

Respiciam autem et ad supremas eloquiorum luminis apparitiones. Video enim quod et ipse Ihesus supercelestium substantiarum supersubstantialis substantia, ad nostrum intransmutabiliter veniens, non resilit ab ordinata et electa hominibus conveniente bona ordinatione, sed obedienter subicitur patris et Dei per angelos formationibus, et per medios ipsos nuntiatur Ioseph a patre dispensata Ihesu ad Egyptum recessio, et rursus ad Iudeam ex Egypto manuductio, et per angelos ipsum videmus sub paternis legislationibus ordinatum. Dimitto enim dicere, sicut scienti sacerdotalibus nostris traditionibus manifestata et de angelo qui confortavit Ihesum aut quod et ipse Ihesus secundum nostram salutarem boni operationem ad manifestativum veniens ordinem, angelus magni consilii est appellatus. Etenim, sicut ipse dicit, ut decet angelum: quecumque audivit a patre, annuntiavit nobis.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput Quartus