Table of Contents
De angelica hierarchia
Prologus
Caput secundus : Quod convenienter divina et celestia per dissimilia signa manifestantur
Caput Tertius : Quid est Ierarchia et que secundum Ierarchiam utilitas
Caput Quartus : Quid significat angelorum nominatio
Caput Quintus : Quod omnes celestes substantie communiter angeli dicuntur
Caput Sextus : Quis primus celestium substantiarum ornatus, quis medius, quis ultimus
Caput Septimus : De seraphin, et cherubin, et thronis
Caput Octavus : De dominationibus et virtutibus et potestatibus et de media eorum Ierarchia
Caput Nonus : De principatibus et archangelis et angelis et de postrema ipsorum Ierarchia
Caput Decimus : Repetitio et congregatio angelice bone ordinationis
Caput Undecimum : Quare omnes celestes substantie communiter virtutes celestes vocantur
Caput Duodecimum : Quare hominum ierarche angeli vocantur
Caput Decimum Tertium : Quare a seraphin dicitur purgatus fuisse propheta Isaias
Caput Decimum Quartum : Quid significat traditus angelicus numerus
Angelica Hierarchia, Caput quintum
Quod omnes celestes substantie communiter angeli dicuntur.Hec Igitur est, secundum nos, causa angelice in eloquiis nominationis. Scrutari autem, sicut reor, convenit propter quam causam theologi omnes quidem celestes substantias angelos vocant. Ceterum ad manifestationem venientes, supermundanorum ipsorum ornatuum ordinem angelicum proprie nominant completive terminantem divinos et celestes ordines. Ante hunc autem superposite ordinant archangelos ornatus et principatus et potestates et virtutes et quascumque alias supergressas substantias eloquiorum sciunt manifestative traditiones. Dicimus autem quod secundum sanctum ornatum ordines quidem supergressi habent et subiectorum ornatuum et illuminationes et virtutes, non participes autem superpositorum sunt postremi.
Igitur sanctissimos quidem supremarum substantiarum ordines et angelos vocant theologi. Etenim sunt manifestativi et ipsi thearchice illuminationis. Ordinem autem celestium mentium ultimum non habent rationem principatus aut thronos aut seraphin nominare. Neque enim est in participatione supremarum virtutum. Sed, sicut ipsa nostros divinos Ierarchas sursumagit ad cognitos sibi thearchie splendores, ita et ante ipsam substantiarum sanctissime virtutes sursumactive ad divinum sunt adimplentes angelicas Ierarchias. Nisi forsitan et hoc aliquis dicat communes esse omnes angelicas nominationes secundum omnium celestium virtutum ad deiforme, et ex Deo luminis donationem subiectam et prehabentem communionem. Sed, ut magis sermo nobis bene discretus sit, consideremus sancte in eloquiis manifestas, sanctas et convenientes proprietates uniuscuiusque celestis ornatus.
On this page