Text List

Prev

How to Cite

Next

Angelica Hierarchia, Caput sextum

Quis primus celestium substantiarum ornatus, quis medius, quis ultimus.
1

Quot quidem sunt et quales supercelestium substantiarum ornatus et qualiter secundum ipsas Ierarchie perficiuntur, solum manifeste scire dico deificam ipsarum teletarchiam. Preterea et ipsos cognovisse proprias virtutes et illuminationes et ipsorum sanctam et supermundanam bonam ordinationem. Impossibile est enim nos scire supercelestium mentium misteria et sanctissimas ipsarum perfectiones nisi dicat aliquis quecumque per ipsas sicut et propria bene scientes nos thearchia erudivit. Igitur nos quidem nichil proprio motu dicemus. Quascumque autem angelicarum visionum sancti theologi contemplati sunt istas docti nos, sicut possumus, exponemus.

2

Omnis theologia celestes substantias novem vocavit manifestativis nominationibus. Istas divinus noster sanctitatis perfector in tres separat trinos ornatus. Et primum quidem esse dicit circa Dei substantiam semper et attente ipsi et ante alios sine medio unitum esse traditum. Sanctissimos enim thronos et multorum oculorum et multarum alarum ordines cherubin, hebreorum voce, et seraphin nominatos secundum omnibus superpositam propinquitatem circa Deum medio collocari dicunt tradere sanctorum eloquiorum manifestationes. Trinum igitur hunc ornatum, sicut unum et coordinatum et vere primam Ierarchiam, gloriosus noster dixit dux, quia non est altera deiformior et prius operantibus divine Ierarchie illuminationibus sine medio attentior. Secundum autem esse dicit ex dominationibus et virtutibus et potestatibus. Et tertium postreme celestium Ierarchiarum et angelorum et archangelorum. et principatuum ornatum.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput Sextus