Text List

Prev

How to Cite

Next

Angelica Hierarchia, Caput septimum

De seraphin, et cherubin, et thronis.
1

Hanc nos recipientes sanctarum Ierarchiarum ordinationem dicimus quod omnis celestium nominatio manifestationem habet uniuscuiusque deiformis proprietatis. Et sanctam quidem seraphin nominationem dicunt ii qui hebreorum sunt scientes, aut incendentes significare aut calefacientes. Cherubin vero multitudinem cognitionis aut effusionem sapientie. Convenienter igitur prima celestium Ierarchiarum ex supernis substantiis sanctificatur, ordinem habens omnibus altiorem, eo quod circa Deum sine medio collocatur, et prius operantes Dei apparitiones et perfectiones ad ipsam sicut proximam principalius deferuntur.

2

Calefacientes igitur nominantur et throni et effusio sapientie, manifestativo deiformium habituum ipsorum nomine. Etenim semper mobile quidem ipsorum circa divina et indesinens et calidum et acutum et superfervens attente et irremisibilis et indeclinabilis sempiterne motionis et subiectorum sursumactive et operative assimilativum, sicut fervere faciens illa et resuscitans ad similem caliditatem et incensive et holocaustice purgativum et non circumvelatam et inextinguibilem habentem eodem modo semper luciformem et illuminativam proprietatem omnis obscure obtenebrationis expulsivam existentem et destructivam seraphin nominationis manifestatio docet.

3

Cherubin vero, cognitivum ipsorum, et Dei inspectivum, et luminis donationis susceptivum et contemplativum in prius operante virtute thearchici decoris, et sapientifica distributione repletum, et communicativum copiose ad secunda effusioni donate sapientie. Altissimorum autem thronorum et elevatorum, ab omni diligenter elevari pedestri subiectione, et ad superius supermundane sursumferens, et ab omni extremitate ineffabiliter sursum positum et circa vere altissimum totalibus virtutibus inconcusse et stabiliter collocatum thearchici superadventus in impassibilitate omni et inmaterialitate susceptivum, et deiferum, et familiariter ad divinas susceptiones aptum. Hec quidem nominum ipsorum, sicut secundum nos, manifestatio. Dicendum autem quam Ierarchiam ipsorum extimamus. Etenim universe Ierarchie intentionem a Dei inmitativa deiformitate dependentem ineffabiliter esse, et dividi omne ierarchicum negotium in participationem sanctam et traditionem purgationis munde, et divini luminis, et perfective scientie sufficienter iam a nobis dictum esse reor.

4

Nunc autem opto dicere digne de supremis mentibus quomodo secundum ipsas Ierarchia per eloquia manifestatur. In primis substantiis que post substantificam ipsarum thearchiam collocate sunt in vestibulis eius ordinate omnem invisibilem et visibilem supergresse sunt factam virtutem, primam arbitrandum est esse et secundum omnem conformem Ierarchiam. Igitur mundas quidem ipsas esse arbitrandum est, non sicut ab inmundis maculis et inquinationibus liberatas, neque sicut materialium susceptivas fantasiarum sed sicut omni subiectione munde altiores et omni subtusveniente sancto secundum supremam castitatem super omnes deiformissimas virtutes collocatas, et a proprio per se mobili, et eodem modo mobili secundum in amore Dei inconversibile ordinis ineffabiliter optentas et ad deteriora secundum aliquid minorationem neque totaliter scientes sed non occiduam semper et intransmutabilem propriam deiformis proprietatis mundissimam collocationem.

5

Contemplativas autem rursus, non sicut sensibilium signorum intelletuabiliter contemplatrices, neque sicut varietate sancte scripture contemplationis ad divinissimum sursumactas, sed sicut omnis inmaterialis cognitionis altiori lumine adimpletas, et pulchrifice et principalis pulchritudinis supersubstantialis et trine lucentis contemplatione, sicut est fas, repletas. Ihesu autem communione similiter dignas habitas, non ymaginibus sancte formationis, formative designantibus deificam similitudinem, sed sicut vere ipsi propinquantes in propria participatione cognitionis deificorum ipsius luminum, et quod quidem Dei inmitativum ipsis supreme datum est, et communicant secundum quod est ipsis possible, in prius operante virtute, deificis ipsius et benignis virtutibus.

6

Perfectas autem similiter, non sicut varietatis sancte resolutoria scientia illuminatas, sed sicut propria et excedente deificatione adimpletas secundum supremam in angelis Dei operationum scientiam. Non enim per alias sanctas substantias, sed ab ipsa thearchia sunt thearchice gubernate, eo quod ad ipsam sine medio extenduntur, omni excedente virtute et ordine et ad castissimum et secundum omne ineffabile collocantur et ad inmaterialem et intelligibilem decorem, sicut est fas, ad contemplationem adducuntur et divinarum operationum scientificas rationes, sicut prime, et circa Deum existentes, docentur ab ipsa teletarchia supreme ierarchice gubernate.

7

Hoc igitur plane theologi monstrant, subiectos quidem celestium substantiarum ornatus a supremis mentibus bene ornate doceri deificas scientias. Omnibus autem altiores ab ipsa thearchia, sicut est fas, doctrinis illuminari. Etenim quasdam quidem ipsarum inducunt a prioribus sancte doctas dominum esse celestium virtutum et regem glorie ad celos, ut decet hominem, assumptum. Quasdam autem ad ipsum Ihesum questionem facientes et pro nobis ipsius divine operationis scientiam discentes et ipsas ipsum Ihesum sine medio docentem et primo dono ipsis manifestantem ipsum benignum beneficium. Ego enim, dicit, disputo iustitiam et iudicium salutaris. Miror autem quod et celestium substantiarum prime et tantum universis supposite thearchicas illuminationes sicut medie volentes reverenter desiderant. Etenim non per se interrogant, quare tua rubra vestimenta, sed ad ipsas questionem faciunt prius, monstrantes quidem quod discunt, et deificam cognitionem desiderant, sed non prosilientes ab indita secundum divinum processum illuminatione.

8

Igitur prima celestium Ierarchia ab ipsa theletarchia ierarchice gubernata, eo quod ad ipsam sine medio extenditur, castissima purgatione multo lumine preperfecta purgationis operatione iuxta proportionem suam impleta purgatur et illuminatur et perficitur, ab omni quidem subiectione munda. Primo autem lumine plena et primo date cognitionis et scientie particeps perfecta. Comprehendens autem et hoc dicam non inconvenienter quod purgatio est illuminatio et perfectio thearchice assumptio scientie, ab ignorantia quidem quasi mundans, secundum ordinem indita cognitione perfectarum doctrinarum. Illuminans autem ipsa divina cognitione per quam purgat eam que prius non inspexit quecumque nunc manifestantur per altiorem illuminationem, et perficiens rursus ipso lumine secundum habitum scientia luculentarum doctrinarum.

9

Igitur hic quidem est, secundum meam scientiam, primus celestium substantiarum ornatus in circuitu Dei, et circa Deum sine medio stans, et simpliciter indesinenter ambiens eternam ipsius cognitionem, secundum supremam ut in angelis semper mobilem collocationem, multas quidem et beatas videns pure contemplationes, simplicibus autem et inmediatis splendoribus illuminatus et divino nutrimento adimpletus. Multa quidem primo data effusione, una autem invariabili et vivifica thearchie epulationis unitate. Multa autem communione Dei et cognitione et cooperatione dignus habitus ad ipsum, sicut est possibile, assimilatione bonorum habituum et operationum. Multa autem divinorum suprapositorum cognoscens et thearchice scientie et cognitionis in participatione, secundum quod est fas, sanctus. Quapropter et hymnos ipsius theologia existentibus in terra tradidit, in quibus sancte manifestatur supreme ipsius illuminationis excessus. Etenim hii quidem ipsius, ut sensibiliter dicatur, sicut vox aquarum clamant: Benedicta gloria Domini de loco isto. Alii autem multum laudabilem et venerabilissimam reclamant theologiam: Sanctus, Sanctus, Sanctus dominus Deus sabaoth, plena est omnis terra gloria ipsius.

10

Istas autem supremos supercelestium mentium hymnologias iam quidem in hiis que sunt de divinis hymnis, sicut est possibile, replicuimus. Et dictum est de istis in illis, sicut secundum nos, sufficienter. De quibus ad recordationem sufficit dicere tantum secundum presens tempus quod theologica scientia primus ornatus, sicut est fas, illuminatus thearchica bonitate, de hac sicut boniformis Ierarchia et hiis que sunt post ipsam deinde tradidit. Illud, ut breviter dicatur, subinducens venerabilem ipsam et superlaudabilem et omnino laudabilem thearchiam fas rationabiliter esse a Deum recipientibuus, sicut est possibile, cognosci et laudari mentibus. Iste enim sunt sicut deiformes divina loca thearchice, sicut eloquia dicunt, requiei. Et quidem quod monas est et unitas trium personarum, a celestibus substantiis usque ad ultima terre extendens optimam ipsius ad omnia existentia providentiam, sicut omnis substantie superprincipale principium et causa et cuncta supersubstantialiter inmensurabili continentia circumsumens.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput Septimus