Text List

Prev

How to Cite

Next

Angelica Hierarchia, Caput octavum

De dominationibus et virtutibus et potestatibus et de media eorum Ierarchia.
1

Transeundum autem nunc est ad medium celestium mentium ornatum, dominationes illas supermundanis oculis, sicut est possibile, inspicientibus, et vere potentes visiones divinarum potestatum et virtutum. Etenim unaqueque supersubstantiarum nominatio Dei inmitativas ipsarum significat deiformes proprietates. Igitur sanctarum quidem dominationum manifestativam nominationem arbitror monstrare non servilem quandam et ab omni pedestri subiectione liberam sursumactionem nulla tyrannicarum dissimilitudinum, nullo modo universaliter inclinatam, ipsam, ut decet, liberam sicut duram severam dominationem super omnem minoraturam servitutem positam, irremisibilem ad subiectionem omnem, segregatam ab universa dissimilitudine veram dominationem et dominationis principatum indesinenter desiderantem, et ad ipsius propriam comparabilitatem, sicut est possibile, et ad se ipsam et ea que sunt post ipsam, boniformiter formantem, ad nullum vane apparentium sed aliquid proprie existens totaliter conversam et deiformitate principis dominationis semper participante secundum quod est ipsi possibile.

2

Sanctarum autem virtutum virilem quandam et inconcussam fortitudinem ad omnes secundum deiforme ipsarum operationes, ad nullam susceptionem inditarum ipsi thearchicarum illuminationum debiliter infirmatam, potenter ad Dei inmitationem actam non derelinquentem ipsius timiditate deiformem motum, sed firme inspicientem ad supersubstantialem et virtutem facientem virtutem et eius ymaginem virtutiformem, secundum quod est possibile, factam, et ad ipsam quidem sicut principem virtutum fortiter conversam, ad secunda autem dono virtutis deiformiter procedentem.

3

Sanctarum autem potestatum coordinatam divinis dominationibus et virtutibus bene ornatam et incommixtam circa divinas susceptiones bonam ordinationem, et ordinatum supermundane et intellectualis potestatis, non tirannice ad deteriora potestativis virtutibus abutentis, sed potenter ad divina cum bona ordinatione et sursumacte et eas que sunt post ipsam, boniformiter sursumagentis et ad potestatem facientem potestatis principatum, sicut est fas, assimilate, et hunc, ut est possibile angelis, splendere facientis in bene ornatis secundum ipsum ordinibus potestative virtutis. Has habens deiformes proprietates, medius celestium mentium ornatus, purgatur quidem et illuminatur et perficitur secundum quem dictum est modum a thearchicis illuminationibus et inditis ipsi secundario per primum ierarchicum ornatum et per medium illum secunda luculentia delatis.

4

Igitur per alium dictum ire ad alium auditum, signum faciamus a longe misse et per processum obscurate ad secundationem perfectionis. Etenim sicut sapientes circa nostras sanctas perfectiones dicunt, per se apparentes divinorum adimpletiones, eis per alias Dei inspectivas participationes esse perfectiores, ita arbitror et angelicorum ordinum inmediatam participationem, qui primo ad eum extenduntur, manifestatiorem esse per medietatem perfectis. Quapropter et a sacerdotali nostra traditione perfective et illuminative et purgative virtutes proprie mentes nominantur subiectorum, sicut per ipsas ad omnem supersubstantialem principatum sursumactarum et teletarchiarum purgationum et illuminationum et perfectionum in participatione, secundum quod est ipsis fas, factarum. Hoc enim est universaliter divino principi ordinum, ut decet Deum, decretum per prima et secunda thearchicis participare illuminationibus. Invenies autem hoc in multis locis a theologis manifestatum.

5

Igitur quando divina et paterna benignitas, que Israel conversive ad sanctam ipsius salvationem castigavit, et punientibus et inhumanis gentibus ad correctionem dedit, universali provisorum ad melius traductione et a captivitate relaxavit, et ad priorem mansuete reduxit bonum affectum. Vidit theologorum unus Zacharias unum primorum, sicut arbitror, et circa Deum angelorum (commune enim est, ut dixi, omnibus angelis nominari), ab ipso Deo discentem de hoc consolatorios, ut dictum est, sermones. Alterum autem subiectorum angelorum ad obviationem primi preambulantem, sicut ad illuminationis susceptionem; postea vero ab ipso divinum consilium sicut ab ierarcha doctum et docere theologum conversum quod fructuose habitabitur Ierusalem a multitudine hominum.

6

Alius autem theologorum Ezechiel, et ab ipsa, dicit hoc sanctissime decretum esse quod supervenerat cherubin supergloriosa deitate. Etenim Israel, sicut dictum est, paterna benignitas per disciplinam ad melius transducens, iustitia Deum decente, a puniendis secerni non puniendos iudicavit. Hoc docetur primo post cherubin, qui lumbum saphyro erat cinctus, qui poderem iuxta signum ierarchicum erat indutus. Reliquos autem angelos, qui secures habebant, divinus ordinum principatus precipit a priori doceri de hoc divinum iudicium. Huic enim dixit quidam, ut transiret per mediam Ierusalem et daret signum in frontes non puniendorum virorum. Aliis autem: Ite in civitatem post illum et cedite et non parcite oculis vestris. Ad omnes autem in quibus est signum ne appropinquetis.

7

Quid dicat aliquis de angelo qui dixit Danieli: Exivit sermo? aut de ipso primo qui ignem ex medio cherubin accepit? aut, quod isto est habundantius ad bone ordinationis angelice demonstrationem, quod cherubin immittant ignem in manus sanctam stolam induti?, aut de illo qui vocavit divinissimum Gabrielem et dixit ipsi: Fac intelligere illum visionem? aut quecumque alia a senctis theologis sunt dicta de celestium Ierarchiarum deiformi bono ornatu? Ad quem Ierarchie nostre bona ordinatio est, secundum hoc quod est possibile, assimilata et angelico decore sicut ymaginibus formata et per ipsum sursumacta ad supersubstantialem universe ierarchice ordinationis principatum.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput Octavus