Text List

Prev

How to Cite

Next

De Ecclesiastica Hierarchia, Caput quintum

1

Titulus huius capituli est de sacerdotalibus perfectionibus. Perfectio hie sonat non tantum in passionem set etiam in actionem. Quoniam omnis sacerdos sicut a Deo habet et recipit gratiam ut perficiatur, ita et ut perficiat. Unde ipse perfectus est in se et aliorum est perfectivus. Est autem vel esse debet perfectus in scientia et virtute, ut videlicet perficiat alios ad divinorum intelligentiam et ad boni operis efficatiam. Iuxta illud summi nostri Ierarche exemplum, quo dicitur: Cepit Ihesus facere et docere. Perfectio igitur sacerdotum in hiis consistit precipue videlicet in virtute purgativa per revocationem a malo, illuminativa per instructionem in bono et perfectiva per collocationem et sursumactionem in summo. Vel perfectio sacerdotalis est inferioris gradus ad Christi conformitatem adductio.

2

Hec quidem est, etc. usque ad illud: Igitur sanctissima, etc. talis est sensus: Postquam tractavimus de divinis operationibus in consecratione crismatis, opportunum est exponere sacerdotales ordines et participationes et virtutes ipsorum et operationes et perfectiones et trinitatem ordinum sub ipsis constitutorum, ut ostendatur nostra Ierarchia expellere a se inordinationem et confusionem et in ordinibus suis servare bene ornatam et stabilem ordinationem iuxta singulorum ordinum congruentiam. Et cum de Ierarchiis generaliter tractaremus trinam eis divisionem attribuimus dicendo omne ierarchicum negotium in sanctas operationes dividi et divinos magistros et eos qui ab ipsis perficiuntur.

3

Igitur sanctissima, etc. usque ad illud: Huic autem, etc. talis est sensus: Celestis Ierarchia perfectionem habet secundum virtutem propriam, idest intellectum Dei et invisibilium divinorum conprehensivum et integram secundum eandem suam virtutem Dei conformitatem et Dei inmitationem, sicut est homini possibile, firmam. Et habet primas substantias illuminatores et duces inferiorum ad sanctam perfectionem. Ipse enim prime substantie ad subiectos ordines secundum proportionem deferunt deificas cognitiones sibi donatas a deifica Ierarchia, que sapientes facit divinas mentes. Primis autem substantiis subiecti sunt et dicuntur perfecti ordines tanquam ab illis sursumacti ad divinam illuminationem. Post angelicam vero Ierarchiam que est super omnem affectum humanum collocata, divina bonitas ad nos proferens dona sua antiquo populo sub lege tanquam pueris secundum scripturam legalem Ierarchiam tradidit, obscuris et remotis ymaginibus verorum archityporum, idest spiritualium intelligentiarum et difficilibus enigmatibus ad contemplandum propter figurarum obscuritatem habentibus contemplationem spiritualis intelligentie non clare expressam sed coopertam in ipsis secundum capacitatem antiqui populi tanquam infirmis oculis sine lesione supersplendens.

4

Huic autem, etc. usque ad illud: Igitur sanctissima, etc. talis est sensus: Huic autem legali Ierarchie perfectio est sursumactio ad spirituale Dei occultum. Manuductores vero ad istam, qui a primo legis magistro Moyse docti sunt de hiis que ad tabernaculum Domini pertinebant. Qui Moyses ad introductoriam notitiam tabernaculi cum suis pertinentiis scribens Ierarchiam legalem et ymaginem figure sibi in monte Syna ostense vocabat omnia secundum legem sanctificata. In hac autem legali Ierarchia perfecti erant qui a dictis manuductoribus proportionaliter sursumagebantur ad doctrinam perfectiorem per signa legalia. Perfectiorem vero doctrinam theologia dicit nostram Ierarchiam, vocans ipsam adimpletionem et sanctum finem legalis Ierarchie. Nostra autem Ierarchia media est inter legalem et celestem, tanquam utrique secundum aliquid conmunicans, videlicet celesti Ierarchie in intellectualibus contemplationibus et legali in eo quod variatur signis sensibilibus et per illa in deum sursumagitur. Et similiter trinam habet divisionem videlicet: inperfectorum, perfectorum et perfectionum. Unaqueque vero harum trium divisionum nostre Ierarchie ordinatur, sicut in legali et celesti Ierarchia, scilicet prima, media et ultima, providens sanctis in se contentis virtutem et convenientem singulis proportionem et universorum ordinatam coniunctivam conmunionem.

5

Igitur sanctissima, etc. usque ad illud: Igitur sancte, etc. talis est sensus: Perfectionum sanctissima sanctificatio primam habet virtutem inperfectorum mnndationem; mediam autem doctrinam mundatorum illuminativam; ultimam vero et priorum conplexivam perfectionem doctorum in scientia propriarum doctrinarum. Ordo autem sanctificantium in prima virtute mundat inperfectos per perfectiones. In media illuminat mundatos. In ultima vero et summa virtutum sanctificantium perficit eos qui divino lumini conmunicaverunt in scientificis perfectionibus illuminationum, quas contemplati sunt. Eorum autem qui perficiuntur, prima virtus est mundativa. Media illuminativa et quorumdam contemplativa. Ultima autem divinorum aliis illuminativa per perfectivam scientiam sanctarum illuminationum. Quarum est effecta contemplatrix.

6

Igitur sancte quidem, etc. usque ad illud: Istorum igitur, etc., talis est sensus: Nos laudavimus triplicem virtutem sanctificationis perfectionum: In baptismo scilicet duplicem, videlicet mundationem et illuminationem, unam vero in eucharistia et sacro crismate vel unguento, videlicet, dei- ficam cognitionem vel sciendam, per quam perficiuntur vivifica deductio et beatissima conmunio nostri ad ipsam deitatem. Restat autem deinceps tractare de ordine sacerdotali, per quern ista administrantur. Qui ordo dividitur in ordinationem mundativam, illuminativam et perfectivam. Est autem generalis sanctissima lex Ierarchie, ut inferiores per suos superiores sursumagantur ad divinos splendores illis illucentes sicut est videre in rebus sensibilibus et elementis, quia cognatiora et propinquiora sibi primo adeunt vel inmutant secundum suam similitudinem. Et illis mediantibus extendunt operadoties suas ad ulteriora. Convenienter igitur Deus qui est principium et firmamentum omnis visibilis et invisibilis ordinationis primo influit radios suos vitales et deificos primis et superioribus, sicut sibi conformioribus, et per illos tanquam ydoneos ad lumen divinum hauriendum et aliis influendum elucet et apparet inferioribus iuxta propriam capacitatem.

7

Istorum igitur, etc. usque ad illud: Est igitur, etc., talis est sensus: Primarum substantiarum celestium que Deum sublimius contemplantur, est copiose demonstrare suis inferioribus secundum ipsorum capacitatem visiones divinas quas ipsi inspiciunt. Et eorumdem est docere que ierarchica sunt scientia perfectiva, cum ipsi bene didicerint divina universe Ierarchie, et pre aliis acceperint perfectivam virtutem docendi. Et ipsorum est tradere divina hiis qui sacerdotali perfectione integre participant secundum ipsorum dignitatem. Ordo autem episcopalis pre ceteris omnibus ordinibus ecclesiasticis proximus est Deo, scilicet per caritatem, et summus per dignitatem. Et ultimus per humilitatem, vel ultimus, idest consummativus aliorum, quia in ordine episcopali consummatur et adimpletur omnis ornatus ecclesiastice Ierarchie. Sicut enim universa Ierarchia, angelica scilicet et humana, in domino Ihesu consummatur, ita et quelibet specialis Ierarchia terminat in proprio Ierarcha. Virtus autem ordinis ierarchici continet omnes virtutes et operationes angelicas, quamvis per inferiores fiat subministratio et ipsa operatur misteria sibi appropriata per singulos alios ordines. Lex autem divina excellenter attribuit ordini episcopali super reliquos ordines diviniores sanctificationes ad operationem sibi appropriatam. Iste autem sanctificationes episcopales sunt perfective ymagines divine virtutis perficientes omnia signa divina et ornatus ecclesiasticos. Quamvis enim a sacerdotibus quedam misteria symbolica impleantur, ut baptismus et confectio eucharistie cum quibusdam pertinentiis, tamen baptismus non celebratur sollempniter sine crismate et eucharistia solum conficitur in altari. Crisma autem et altare non nisi ab episcopo consecrantur sed nec aliquis fit sacierdos nisi sit ab episcopo consecratus. Unde divinitus ordinatum est ad solum episcopum pertinere sacerdotum, crismatis et altarium consecratio.

8

Est igitur, etc. usque ad illud: Est igitur, etc. talis est sensus: Ordo episcopalis adimpletus est virtute perfectiva, perficiens excellenter ea que perficiunt sacerdotium et manifeste edoctus est spirituales scientias et virtutes. Ordo autem sacerdotum illuminativus eos qui a sanctis episcopis perficiuntur, manuducit, ad inspiciendum sanctas misteriorum perfectiones. In quibus etiam operatur divinas operationes, quas et demonstrat per signa sensibilia, accedentes faciens contemplativos et sanctarum perfectionum conmunicatores, et ad episcopum mittit eos qui desiderant scientiam sanctificationum, quas sunt contemplati. Dyaconorum autem ordo qui mundativus et separativus est dissimilium, mundat accedentes antequam accedant ad sanctificationem, que fit per sacerdotes. Mundat autem eos a contrariis et ydoneos eos facit ad sanctificationem, inspectionem et conmunionem: ad sanctificationem que est in consecrando, ad inspectionem que est in videndo, ad conmunionem que est in participando. Unde et in baptismo dyaconi illum qui accedit, exuunt vestem veterem. Insuper et ipsum discalciant et ad occidentem statuunt ad faciendam abrenuntiationem et iterum transducunt ad orientem. Et nonne ordinis mundativi sunt et virtutis mundative qui precipiunt accedentes abicere omnino vestes prioris vite et obscuritatem prioris vite, ostendentes et docentes illos abrenuntiare obscuris ad illuminativa transducti? Ordo igitur dyaconorum est mundativus sursumagens mundatos ad manifestas sanctorum sanctificationes et mundans inperfectiores et inflanmans doctrinis scripturarum illuminativis et exhortativis. Mundos etiam segregat ab inmundis. Et ideo constitutio sancta ecclesiastica statuit ordinem dyaconorum ad portas, per inperfectas mundationes significans introitum ad sancta, et per virtutes mundativas insinuans adductionem ad sanctas inspectiones et conmuniones sanctorum et per istas inspectiones et conmuniones suscipiens inmaculatos et demonstrans perfectos.

9

Est igitur, etc. usque ad illud: Ierarcha, etc. talis est sensus: Ostensum est quod ordo episcopalis perfectissimus est et perfecta operans. Sacerdotalis autem lucidus in se et aliorum illuminativus. Ordo vero dyaconorum purgativus est et discretivus, episcopali ordine non solum sciente perficere sed illuminare et mundare et habente in se virtutem illuminativam et scientiam mundativam, nam minores nequeunt maiorum operationes implere, nec eis licet ad talem conari presumptionem. Sublimiores vero ordines, quamvis primas et subiectorum scientias cognoscant, tamen, quia typum gerunt divinarum operationum sacerdotalis ordinis bene et inconfuse ordinati, ostendentes in se ordinatas divinarum operationum illuminationes divisi sunt ecclesiastici gradus in primas et medias et ultimas sanctas operationes et ordines secundum ierarchicas discretiones, per hoc manifestantes in seipsis, ut dixi, inconfusam ordinationem divinarum operationum. Nam, quoniam dictos celestes animos divina bonitas prius mundat, post illuminates perficit ad operationem perfectionis Deo confermem, convenienter ecclesiastica Ierarchia diligenter imitans divinam, se ipsam dividit in discretos ordines et virtutes, per hoc manifeste ostendens operationes ecclesiastice Ierarchie in sanctis et mundis ordinibus firmiter collocatas. Quoniam autem sacerdotales ordines et ordinum partitiones et virtutes et operationes tetigimus secundum nostram facultatem, consideremus ipsorum perfectiones.

10

Ierarcha quidem, etc. usque ad illud: Communia quidem, etc. talis est sensus: Episcopus quando consecrandus est, ambo genua flectens ante altare, super caput habet sanctas scripturas et episcopus ipsum consecrans ponit manum super caput eius. Et premissis invocationibus ad Deum sic eum consecrat. Sacerdos autem qui consecrandus est, utrumque genu flectens, episcopo eum consecrante et manum capiti eius imponente sanctis invocationibus consecratur. Minister vero, idest dyaconus, flectens unum genu ante altare, ab episcopo imponenti manum dexteram capiti eius ordinatur sanctis ab episcopo invocationibus ad dyaconorum perfectionem pertinentibus. Cuilibet autem eorum qui perficiuntur, imprimitur signum crucis ab episcopo eos perficiente et quilibet eorum specialiter edocetur et omnes qui presentes sunt in sacrario recipiunt eum in osculo sancto. Et ipse Ierarcha similiter eum osculatur qui ab ipso perfectus est in sacerdotem.

11

Conmunia quidem, etc. usque ad illud; Ierarchice autem, etc. talis est sensus: Ex predictis colligitur quod episcopis et sacerdotibus et diaconibus conmunia sunt ante altare introductio, inclinatio, appositio manus episcopalis, signatio cruciformis, predicatio, osculum. Episcopis autem singulare et precipuum est quod liber sacre scripture super caput eorum imponitur, quod non fit aliis. Sacerdotes autem ambo genua flectunt, cum ministri tantum unum genu flectant. Adductio vero ad altare et inclinatio significat eos qui sacerdotaliter perficiuntur, universaliter Deo supponere vitam suam et intellectum totum in spiritualibus occupare et intellectuales suas operationes omnino divine maiestati presentare et secundum facultatem suam se divina presentia dignum exhibere et celesti sanctuario mentes Deo dignas offerre.

12

Ierarchice autem, etc. usque ad illud: Sanctam autem, etc. talis est sensus: Impositio vero manuum episcopi significat quod episcopus eos quos perficit, principaliter protegit tanquam pueros et custodit paterne ipsis inpertiens habitum et virtutem sacerdotalem et contrarias virtutes conterit. Docet etiam eos perficere sacerdotales operationes tanquam Deo subditos, ipsum nichilominus habentes ducem in omni propria operatione. Cruciformis vero signatio significat abstinentiam ab omnibus carnalibus appetitibus et vitam Deo conformem semper intentam ad conversationem salvatoris nostri in carne vel potius ad ipsius divinam vitam qui usque ad crucem et mortem cum peccati inmunitate plenissima pervenit et ad sui inmitationem viventes insigniat propria cruciformi ymagine inmunitatis peccati.

13

Sanctam, etc. usque ad illud: Et quidem, etc. talis est sensus: Sanctam autem perfectionem eorum qui perficiuntur, episcopus pronuntiat. In quo mistice ostendit quod ipse sanctitatis perfector in Dei amore manifestativus est divine electionis. Nec propria voluntate eos ad culmen gradus sacerdotalis agit sed a Deo motus ad omnes sacerdotales sanctificationes. Ita Moyses legis sanctitatis perfector etiam Aaron fratrem suum carnalem non consecravit in Ierarcham propria gratia. Sed Deus qui principalis actor est sanctitatis, ipsius ierarchicam perfectionem consummavit. Nam et ipse dominus Ihesus qui primus est sanctitatis perfector propter nos homo factus, non se ipsum glorificavit, ut dicit Apostolus ad Hebreos, sed qui locutus est ad ipsum: Tu es sacerdos in eternum secundum ordinem Melchisedech. Unde et ipse dominus Ihesus discipulos suos in episcopos consecrans, quamvis ipsemet secnndum deitatem princeps sit omnis perfectionis, tamen perfectionem ipsorum reponit ad patrem suum Deum et Spiritum Sanctum, annuntians eis, sicut scriptum est in actibus Apostolarum, ab Ierosolimis ne discedite sed expectate promissionem Patris quam audistis per os meum quia vos baptizabimini Spiritu Sancto.

14

Et quidem, etc. usque ad illud: Osculum autem, etc. talis est sensus: Beatus etiam Petrus Apostolorum princeps cum aliis decem condiscipulis conpleturus duodenarium apostolicum Deo conmisit electionem, dicens: Ostende quem elegeris. Et eum qui divina sorte demonstratus est, in numerum duodenarii apostolici suscepit. De sorte autem illa que Deo agente cecidit super Mathiam, aliqui non recte dixerunt. Michi autem videtur quod sors ibi dicatur aliquod divinum donum demonstrans apostolice congregationi quem Deus in apostolum elegisset. Demonstrans etiam quod episcopum non oportet primo motu aliquos promovere ad ordinem sacerdotalem sed instinctu divino et operatione celesti.

15

Osculum autem, etc. usque ad illud: Igitur hec quidem, etc. talis est sensus: Osculum autem quod post consecrationem percipit tam ab episcopo quam ab aliis sacerdotibus qui presentes sunt, significat quod mens sancta scientiis et virtutibus et divina vocatione ad sacerdotalem perfectionem perveniens alias sanctas mentes amat et ab illis amatur. Unde mutuum sacerdotum osculum ostendit conmunionem conformium mentium et mutuo amabilem exultationem sicut integre servantem deiformem pulchritudinem per gradum sacerdotalem.

16

Igitur hec quidem, etc. usque ad illud: Igitur inclinatio, etc. talis est sensus: Illa que diximus superius, conmunia sunt totius ordinis sacerdotalis. Ad solum autem Ierarcham vel Episcopum pertinet, ut sancta evangelia ponantur super caput eius qui consecratur. In quo significatur quod divina bonitas tribuit episcopis tam virtutem quam scientiam perfectivam omnis sanctificationis. Iuxta quod sacre scripture continent et declarant divinas operationes, apparitiones, locutiones et uno verbo omnia divina opera donata nostre Ierarchie a benefica divina operatione. Ideo autem scriptura sacra superponitur capiti episcopi consecrandi tanquam Deo conformis et omni sacerdotali virtute integraliter participaturi. Nec tantum illuminandis vera et divina scientia omnium ierarchicarum locutionum et operationum a Deo traditur sed et aliis secundum singulorum capacitatem et gradum hoc ipsum dispensaturis et perfecturis aliis ierarchice in divinissimis cognitionibus et summis sursumactionibus in omnibus perfectissimis totius Ierarchie. Sacerdotibus autem speciale est preter ministros utrumque genu flectere. Ministri autem tantum unum genu flectunt et sic in hiis perficitur universa figuratio Ierarchie.

17

Igitur inclinatio etc. usque in finem capituli talis est sensus: Genuflexio sive inclinatio ante altare significat quod tam adducentis adductio quam ipse qui adducitur, Deo supponitur. Quoniam autem tres sunt ornatus perficientium, scilicet purgatores, illuminatores et perfectores et ipsi president tribus ordinibus qui perficiuntur, videlicet purgandis, illuminandis et perficiendis per tres perficiendi virtutes, scilicet purgativam, illuminativam et perfectivam vel purgationem, illuminationem et perfectionem et eorum adductionem Deo supponunt, convenit ut ministri qui purgant tantum adductionem unam sanctificent coram sancto altari unum tantum genu flectendo. Sacerdotes vero qui duplicem accedentibus impendunt adductionem Deo suppositam, duo genua flectunt, videlicet pro purgatorum illuminatione et illuminatorum perfectione. Episcopus vero ambo genua flectit et super caput habet evangelia. Quia a ministris purgatos et a sacerdotibus illuminatos et perfectos ad contemplationem et conmunionem sacrorum secundum singulorum proportionem ierarchice adducens, per ista perficit adductos ad integram secundum ipsos sanctificationem.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput quintum