Loci communes seu hypotyposes theologicae
Loci communes seu hypotyposes theologicae
Requiri solent in singulis artibus loci quidam, qbus artis cuiusque summa comprehenditur, qui scopi uice, ad quem omnia studia dirigamus habentur. Qd in theologia ueteres quoque secutos uidemus, parce qdem ac sobrie. Ex recentioribus uero Damascenum ac Longobardum, inepte utrumque. Nimium enim philosophatur Damascenus, Longobardus congerere hominum opiniones qui scripturae sententiam referre maluit. Et quamquam nolim immorari studiosos, ut antea dixi, hoc genus summis, tamen prope necessarium duco indicare saltim e quibus locis rerum summa pendeat, ut quorsum dirigenda sunt stu dia intellegatur.
Sunt autem rerum theologicarum haec fere capita Deus Vnus Trinus Creatio Homo, Hominis uires. Peccatum fructus peccati, Vicia, Poenae Lex, Promissiones, instauratio per Christum Gratia Gratiae fructus Fides Spes Caritas Praedestinatio Signa sacramentalia Hominum status Magistratus Episcopi Condemnatio beatitudo, in his ut quidam prorsus incomprehensibiles sunt, ita rursus sunt quidam, quos uniuerso uulgo Christianorum compertissimos esse Christus uoluit. Mysteria diuinitatis rectius adorauerimus, quam uestigauerimus. Immo sine magno periculo tentari non possunt, id quod non raro sancti uiri etiam sunt experti. Et carne filium deus Opt. Max. induit ut nos a contemplatione maiestatis suae ad camis, adeoque fragilitatis nostrae contemplationem inuitaret. Sic & Paulus ad Corinthios scribit, deum per stultitiam praedicationis, nimirum noua ratione uelle cognosci, cum non potuerit cognosci in sapientia, per sapientiam. Proinde non est cur multum operae ponamus in locis illis supremis, de deo, de unitate, de trinitate dei, de mysterio creationis, de modo incanationis. Quaeso te quid adsecuti sunt iam tot seculis scholastici Theologistae cum in his locis solis uersarentur? Nonne in disceptationibus suis, ut ille ait, uani facti sunt, dum tota uita nugantur de uniuersalibus, formalitatibus, connotatis, & nescio quibus aliis inanibus uocabulis, & dissimulari eorum stultitia posset, nisi Euangelium interim & beneficia Christi obscurassent nobis illae stultae disputationes. Iam si libeat ingenioso mihi esse in re non necessaria, facile queam euertere quaecumque pro fidei dogmatis argumeta produxerunt, & in his qui multa rectius pro haeresibus quibusdam facere uidentur, quam pro catholicis dogmatis. Reliquos uero locos, peccati uim, legem, gratiam, qui ignorarit, non uideo quomodo Christianum uocem, nam ex his proprie Christus cognoscitur, siquidem hoc est Christum cognoscere, beneficia eius cognoscere, non, quod isti docent, eius naturas, modos in carnationis contueri, Ni scias in quem usum carnem induerit, & cruci adfixus sit Christus, quid proderit eis historiam nouisse? An uero medico satis est nouisse herbarum figuras, colores, liniamenta, uim scire natiuam nihil refert: Ita Christum, qui nobis remedii, & ut scripturae uerbo utat, salutaris uice donatus est, oportet alio quodam modo cognoscamus, quam exhibent scholastici. Haec demum Christiana cognitio est, scire qd lex poscat, unde faciendae legis uim, unde peccati gratiam petas, quomodo labascentem animum aduersus demonem, camem, & mundum erigas, quomodo adflictam conscientiam consoleris. Scilicet ista docent scholastici e Paulus in Epistola quam Romanis dicauit, cum doctrinae Christianae Compendium conscriberet, num de mysteriis trinitatis, de modo incarnationis, de creatione actiua, & creatione passiua philosophabatur? At quid agit? certe de lege, peccato, gratia, e quibus locis solis Christi cognitio pendet. Quoties Paulus optare se testatur fidelib. locupletem Christi cognitionem, Praeuidebat enim fore, ut relictis salutaribus locis, animos conuerteremus ad frigidas & alienas a Christo disputationes. Itaque nos aliquam delineabimus eorum locorum rationem qui Christum tibi commendent, qui conscientiam confirment, qui animum aduersus Satanam erigunt. Plerique locos uirtutum & uiciorum tantum in scripturis requirunt, sed ea obseruatio philosophica magis est, quam Christiana. Quod cur ita dicam, paulo post intelliges.
On this page