Text List

Prev

How to Cite

Next

De hominis viribus adeoque de libero arbitrio

De hominis viribus adeoque de libero arbitrio
1

DE HOMTNIS VIRIBVS adeoque de libero arbitrio.

2

⁋ Scripsere de libero arbitrio Augustinus & Bernardus, & ille quidem sua posterioribus libris quos aduersus Pelagianos edidit multipliciter retractauit. Sernardus non est similis sui, Sunt hac de re etiam apud graecos quaedam sed sparsim. Ego, quando quidem non sequar hominum opiniones, & simplicissime, & planissime rem exponam, quam fere obscuratunt autores tum ueteres tum noui, quia sic interpretabantur scripturas, ut simul uellent tamen rationis humanae iuditio satisfieti. Parum ciuile uidebatur docere, necessario peccare hominem, crudele uidebatur, reprehendi uoluntatem, si non posset se a uicio ad uirtutem conuertere. Ideo & plura uiribus humanis, quam par erat, tribuere, & mite uariarunt cum rationis iuditio uiderent ubique refragari scripturas. Et in hoc quidem loco, cum prorsus Christia na doctrina a philosophia, & humana ratione dissentiat, tamen sensim irrepsit philosophia in Christianismum, & receptum est impium de libero arbitrio dogma, & obscurata Christi beneficentia per prophanam illam & animalem rationis nostrae sapientiam. Vsurpata est uox liberi arbitrii, a diuinis literis, a sensu & iuditio spiritus alienissima, qua uidemus sanctos uiros non raro offensos esse. Additum est e Platonis philosophia uocabulum Rationis aeque perniciosum. Nam perinde atque his posterioribus ecclesiae temporibus Aristotelem pro Christo sumus amplexi, ita statim post ecclesiae auspicia per Platonicam philosophiam Christiana doctrina labefactata est. lta factum est, ut praeter Canonicas scriptu ras nullae sint in ecclesia sincerae literae. Redolet philosophiam, quidquid omnino commentariis proditum est.

3

Ac primum quidem in describenda hominis natura non habemus opus multipli cibus philosophorum particionibus. Sed paucis in duo partimur hominem. Est eni in eo uis cognoscendi, est & uis qua uel per sequitur, uel refugit, quae cognouit. Vis cog noscendi, est qua sentimus, aut intelligi¬ mus, ratiocinamur, alia cum aliis comparaimus, aliud ex alio colligimus. Vis e qui adfectus oriuntur, est qua aut auersamur, aut per seqmur cognita, hac uim alias uoluntatem, alias adfectum, alias appetitum nominant. Non puto magnopere referre, hoc loco separare sensus ab intellectu, quem uocant, & adpetitum sensuum, ab adpetitu superiore. Nos enim de su periore loqmur, hoc em, non mon de eo i quo fames, sitis, & similes brutorum adfectus sut, sed de eo i quo amor, odium, spes, mets, tristi cia, ira & qui ex his nascuntur affectus insunt, ipi uoluntatem uocant. Cognitio seruit uoluntati, ita lib. arbitrium nouo uocabulo uocant coniumctam uoluntatem cum cognitioe, seu consilio intel lectus. Nam perinde, ut in repub. tyrannus, ita in hoie uoluntas est, & ut senatus tyranno obnoxius est, ita uoluntati cognitio, ita ut, quiqu bona moneat cognitio, respuat tumn eam uolum tas, feraturque adfectu suo, ut posthac claris ex plicabims. Rursum intellectum cum uolumtate con iunctum, uocant rationem. Nos neque ratonis, neque liberi arbitrii uoce utemur, sed hois partes noiabims uim cognoscendi, & uim obnoxiam adfectibus, hoc em amori, odio, spei, metui, & silibs. Haec oportuit monere quo facilis postea indicari posset legis ac grae discrimem Imo quo certisetiam cognosci posset, num qui sit penes hominem libertas. Et in hac re mitum est, quam operose uersati sint tum ueteres, tum no ui. Nos, si quies haec calunniabitur, libenter & fortiter tuebimur nia. Volui enim mon pinguissime delineare hominem, & uideor mihi, quam tum oino retulit, de hominis partibs dixisse.

4

Pertinet autem ad uim cognoscendi lex idest cognitio faciendoge. Ad uim affectui uittus, peccatum. Ribertas non dicitur proprie cadere in partem cognoscentem, uerum ea uoluntati obtemperans, huc aut illuc rapitur. Est autem libertas, posse agere, aut non agere, posse uic aut aliter agere. Itaque in questionem uocatr sit ne libera uoluntas, & quatenus libera sit.

5

REoPON. Quando quidem omia quae eueniunt, necessario iuxta diuinam praedestinationem eueniunt, nulla est uoluntatis nostrae libertas. Paul. ad Ro. xi. Quoniam ex ipso, & in ipo &c. Ad Ephe.i. Qui operatur ona secundum consilium uoluntatis suae. Mat. x. None duo passeres asse ueneunt, & unus ex illis non cadet super terram sine patre uestro. Obsecro quid hac sententia clarius dici po tuit? Prouerb. xvi. Vniuersa propter semet ipsum operatus est dominus, impium quoque ad diem malum. Et tursus. xx. A domino diriguntur gressus uiri, quis autem hominum potest intelligere uiam suam. Rursum xvi. Cor hominis disponit uiam suam, do minus autem dirigit gressus eius. Hiere. x. Scio domine, que non est hominis uia eius, nec uiri est, ut dirigat gressus suos, Praeterea idem docent diuinae historiae. Gene. xv. Nec dum completae sunt iniquitates amorreorum. in secundo capite primi libri Regum. Et non audierunt uocem patris sui, quia uoluit do minus occidere eos. Quid similius casui for tuito, quam que Saul abit, quaesiturus asinas, & ungitur a Samuele, inauguraturque regno. Rursum in primo regnorum, cap. x. abiit cum Saule pars exercitus, quorum tetigerat corda deus. In tertio regnorum, cap. xii. non acquieuit rex populo, quoniam auersatus fuerat eum dominus, ut suscitaret uer bum suum, quod locutus fuerat in manu Ahiae Silonitae ad Hieroboam filium Nabath. Et quid aliud in nono capite, & xi. ad Romanos Paulus agit, quam ut omnia quae fiunt in destinationem diuinam referat. Ab horret ab hac sententia iudicium camis, seu rationis humanae, contra amplectitur eam iudicium spiritus. Neque enim uel timorem dei, uel fiduciam in deum certius aliunde disces, quam, ubi imbueris animum hac de praedestinatione sententia. An non eam ubique in prouerbiis inculcat Solomon? ut alias. timorem, alias fidem doceat. An non inculcat eam in eo libello cui Ecclesiastae titulus est? Multum enim omnino refert ad premendam, damnandamque humanae rationis tum sapientiam tum prudentiam, con stanter credere, que a deo fiant omnia. An non hoc uno loco efficacissime consolatur discipulos Christus, cum inquit, Omnes capilli capitis uestri numerati sunt. Quid igitur inquies nulla ne est in rebus, ut istorum uocabulo utar, contingentia, nihil casus, nihil fortuna? Onnia necessario euenire scripturae docent. Esto, uideatur tibi esse in rebus humanis contingentia, iudicio ratio¬ nis hic imperandum est. Sic Solomon, cum in praedestinationis cogitatione uersatus esset, inquit, Et intellexi, que omnium operum dei nullam possit homo inuenire rationem eog quae sub sole fiunt. Sed ineptus uidear, qui statim intio operis de asperrimo loco, de praedestinatione disseram. Quanquam quid attinet in Compendiosprimo, an postremo loco id agam, quod in omnes disputationis nostrae partes incidet? Et cum de libe ro arbitrio omnino primo loco agendum esset, qui potui dissimulare sententiam scripturae de praedestinatione, quando uoluntati nostrae libertatem, per praedestinationis necessitatem adimit scriptura. Quanquam non omnino nihil puto referre, statim pueriles mentes hac sententia imbui, que omnia eue niant, non iuxta hominum consilia & conatus, sed iuxta dei uoluntatem. An non hoc So lomon in illis gnomis suis, quas puericiae scripsit, statim a principio monet. Et quod asperior paulo sententia de praedestinatione uulgo uidetur, debemus illi impiae Sophistarum theologiae, quae sic inculcauit nobis rerum contingentiam & libertatem uolunta tis nostrae, ut a ueritate scripturae molliculae aures abhorreant. Proinde ut iis etiam con sulamus, quibus haec duriora uidentur, quae de praedestinatione diximus, ipsam uolun tatis humanae naturam propius contemplabimur, ut intellegant studiosi, non modo in re theologica falsos Sophistas, sed & in naturae iudicio. Dicemus autem de praedestinatione paulo post suo loco, reuellemusque quam licebit breuissime quae hac de re impie commenti sunt Sophistae. Vallam ait Eccius, que scholarum sententiam de libero arbitrio confutarit, plura uoluisse scire quam didicisset, scilicet egregie festiuus nugator. Quod si idem nobis obiecerint istae lamiae uersari hominem grammatistam in re theologica, Quid responderimus, nisi, ut ne ab auctore rem aestiment. Nunc enim non referre quid profiteamur, sed utrum uera sint quae docemus an contra. Neque uero a nobis aliena censeri debet rerum sacrarum professio, nisi non sumus Christiani, quandoqdem commu nis omnium esse debet Christiana disciplina.

6

⁋ Quod si uoluntatis humanae uim, pro naturae captu aestimes, negari non potest iux ta rationem humanam, quin sit in ea libertas quaedam externorum operum, ut ipse experiris in potestate tua esse, salutare hominem, aut non salutare, indui hac ueste, uel non indui. uesci camibus aut non uesci. Et in hanc externorum operum contingentiam defixerunt oculos philosophastri, qui libertatem uoluntati tribuerte. Verum quia deus non respicit opera externa, sed internos cordis motus, ideo scriptura nihil prodidit de ista libertare. Qui externa & personata quadam ciuilitate mores fingunt, huis modi libertatem docent, nempe philosophi ac recentiores theologistae.

7

⁋ Contra, interni adfectus, non sunt in potestate nostra, Experientiam eni usuque compe rimus non posse uoluntatem sua sponte ponere amorem, odium, aut similes adfectus, sed adfectus adfectu uincitur, utquia lesus es ab eo quem amabas, amare desinis. Nam te ardentius, quam quenuis alium, amas. Nec audiam Sophistas, si negent pertinere ad uoluntatem adfectus humanos, amorem, odium, gau¬ dium, moerorem, inuidentiam, ambitionem, & similes, nihil enim nunc de fame, aut siti dicitur. Quid enim est uoluntas, si non adfectuum fons est? Et cur non pro uolun tatis uocabulo cordis nomen usurpamus? Siquidem scriptura potissimam hominis par tem cor uocat, adeoque eam in qua nascuntur adfectus. Fallunt autem scholae cum fingunt uoluntatem per naturam suam aduersari adfectibus, aut posse ponere adfectum, quoties hoc monet consulitue intellectus.

8

Qui fit igitur, cur saepe diuersum ab adfectu hominens eligamus? Principio, que non nunquam aliud in opere externo eligimus, quam quod cupit cor seu uoluntas, fieri potest ut adfectu uincatur adfectus, ut negari non potest quin uoluptatum amans sit Alex ander Macedo, tamen quia gloriam magis ardet, deligit laborem, uoluptates adpernatur, non quod eas non amet, sed quod uehementius amet gloriam. Videmus enim in aliis ingeniis alios regnare adfectus, sua quenque cupidine trahi. In sordidisingeniis dominatur habendi cupiditas. In liberalioribus, iuxta hominum iudicium, famae ac popularis gratiae studium.

9

⁋ Deinde fieri fortasse potest, ut prorsus con tra omnes adfectus deligatur aliquid. Quod cum fit per simulationem fit, ut cum quispiam eum, quem ex animo odit, cui ex animo male uult, benigne, comiter, blande tractat, nulla fortasse certa causa. Is etiam si non sentiat ali quo alio se adfectu uinci, sunt eni ingenia quaedam adeo blanda, ut etiam eos, quos odetunt, palpent. Is, inquam, simulat comitatem in externo opere, in quo secundum naturam uidetur esse quaedam libertas. Atque haec est illa uoluntas quam nobis stulti scholastici finxeunt, Scilicet uim talem, quae utcunque sis adfectus, possit tamen adfectum moderari temperareque. ut quom fictitias suas poenitem tias docent. Vt ut sis adfectus, censent uoluntati uim esse eliciendi, sic ipsi loquuntur, actus bonos. Si quem odio habeas, posse uoluntatem statuere, que hunc porro nolit odisse. Sic, quom natura simus impii, deique non dico non amantes, sed prorsus contemptores, docent isti, posse uoluntatem elicere, qui deum porro sit amatura. Quaeso te mi lector, an non putas insanire, qui talem nobis uoluntatem finxerint. Atque utinam contingat mihi Sophista, qui haec calumnietur, ut possim illam impiam, stultam, male philosophicam de uoluntate sententiam iusto uolumine, & integra disputatione confutate. Nam cum is qui odit, statuit ponere odium, nisi reuera fuerit uehementiore adfectu uictus, plane est fictitia quaedam intel lectus cogitatio, non uoluntatis opus. Si statuat Paris, ponete Oenones amotem, nisi fuerit uictus reuera uehementiore adfectu, fucata fallaxque cogitatio intellectus est. Fieri potest ut diuersum imperet cum intel lectu cor tuum membris exterioribus, linguae, manibus, oculis, atque est adfectus animus, quia natura mendaces sumus, ueluti linguae oculisque imperabat Ioab, ut quam blandis. uideretur compellare Amasan, cordi uero imperare non potest, ut ponat adfectum quem concepit. Ponit autem cum uehementiori cupiditate uictus fuerit hic adfectus quo occupatur.

10

Non negant adfectus scholae, sed uocant infirmitatem naturae, satis esse si actus elicitos diuersos habeat uoluntas. At ego nego uim esse ullam in homine, quae serio adfectibus aduersari possit. Censeoque actus illos licitos, non nisi fictitiam cogitationem intellectus esse. Nam cum corda deus iudicet, necesse est cor cum suis adfectibus summam ac potissimam hominis partem esse. Alioqui cur hominem ab imbecilliore parte deus aesti maret, & non potius a meliore, si qua uoluntas est alia a corde, & adfectuum parte melior ac fortior. Quid hic Sophistae respondebunt? Quod si uocabulo cordis, quod usur pat scriptura, uti maluissemus, quam Aristotelico uocabulo uoluntatis, facile cauissemus hos tam pingues tam crassos ertores. Vocabat quidem Aristoteles uoluntatem, delectum illum rerum in extenis operibus, qui fere mendax est, sed quid ad Christia nam disciplinam externa opera, si cor sit insincerum? Praeterea ipse etiam Aristoteles non prodidit actus illos licitos, quos Scotus confinxit. Sed nunc non tam ago ut illos confutem, quam ut doceam te Christiane lector quid sequi tu debeas. Fateor in externo rerum delectu esse quandam libertatem, internos uero adfectus prorsus nego in potestate nostra esse, Nec permitto aliquam esse uolun tatem quae adfectibus aduersari serio possit. atque haec qidem de hominis natura dico, Nam qui spiritu iustificati sunt, in iis adfectus boni cum malis pugnant, sicut infra docebimus.

11

⁋ Praeterea quid attinet iactare externorum operum libertatem, cum cordis puritatem deus requitat. Pharisaica prorsus traditio est, quidquid de libero arbitrio, de iustitia operum stulti homines & impii conscripse tunt. Iam ubi adfectus paulo uehementior fuerit, fieri non potest quin erumpat, id qd dici solet. Naturam licet expellas furca, tamem usque recurtet. Iam & quam multa fiunt a nobis & in speciem optima, & qui nos ipsi pro bonis iudicamus, que turpem adfectum non uidemus unde proficiscitur opus. Est enim uia quae uidetur, inqt Solomon, homini bona, cuius extrema ducunt ad mortem. Et cor homis prauum & inscrutabile esse dicit Hieremias propheta. Et Dauid. Delicta quis intelligit. Et ignoram tias meas ne memineris. Adeo ad multa ad fectus rapit coecos homines, quae iudicare plane non possumus. Proinde Christianam mentem oportet spectare, non quale sit opus in speciem, sed qualis apud animum adfectus sit. Non qualis est operum libertas, sed nun qua sit adfectuum libertas. Praedicent lieberi arbitrii uim Pharisaei scholastici. Christianus agnoscet nihil minus in potestate sua esse, quam cor suum. Atque utinam uiderent. stulti scholastici quot animarum millia enecarint pharisaica sua deuterosi de libero arbitrio. Dicemus autem de adfectibus plura mox, ubi de peccato originali agemus.

PrevBack to TopNext