Text List

How to Cite

Next

Epistola

1

IVXTA PIO ATQVE ERVDIto uito D. Tilomano Plettenero Ph. Mel. S. NNO superiore, a Paulinam Epistolam quae Romanis inscripta est, enarraturi, communissimos rerum theologicarum locos, adeoque illius Epistolae farraginem ceu methodica ratione digessimus. Quae lucubratiuncula, cum in hoc tantum esset parata, ut Paulinae dispu tationis argumentum και ἔλεγχον quam pinguissime iis indicaret, quos priuatim docebamus, tamen nescio a quibus euulgari cepit, quorum mihi, quicunque tandem publicauetunt, studium magis, quam iudicium probatur, nempeque ita scripsissem ut sine Pauli Epistola, non satis intelligi posset, quid in toto opere secutus essem. Nunc, quia mihi non est in manu libellum, prope mo dum publici iuris factum premere, uisum est recognoscere ac sub incudem reuocare, desidetabant enim pleraque accuratiorem disputationem, pleraque etiam, limam. Porro, quod ad argumenti summam attinet, indicantur hic Christianae disciplinae praecipui loci, ut intelligat iuuentus, & quae sint in scripturis potissimum requirenda, & quam foede hallucinati sint ubique in re theologica qui nobis pro Christi doctrina Aristotelicas argutias prodidere. Parce uero ac breuiter omnia tractamus, que indicis magis, quam commentarii uice fungimur, dum nomen claturam tantum facimus locorum, ad quos ueluti diuertendum est erranti per diuina uolumina, dum paucis tantum uerbis mo nemus e quibus summa Christianae doctri nae pendeat. Non hoc ago, ut ad obscuras aliquas & impeditas disputationes a scripturis auocem studiosos, sed ut, si quos queam, ad scripturas inuitem. Nam in uniuersum non admodum aequus sum commentariis, ne ueterum quidem, tantum abest, ut ullo meo longiore scripto uelim quenquam a canonicae scripturae studio retraherte. Immo nihil perinde optarim atque si fieri possit, Christianos omneis in solis diuinis literis li bertime uersari, & in illarum indolem plane tranfformati. Nam cum in illis absolutissimam sui imaginem expresserit diuinitas, non poterit aliunde, neque certius, neque ppius cognosci. Fallitur quisquis aliunde christianismi formam petit, quam e scriptura Canonica. Quantum eni ab huis puritate absunt commentariit? In hac nihil reperias non augustum, in illis, quam mul ta quae a philosophia, ab humanae rationis aestimatoe pendent, qui cum iudicio spirits pror sus ex diametro pugnant. Non sic detriuerant. o Iuxntos scriptores, ut nihil nisi gα uxα¬ &t& spitatent. Ex Origene, si tollas, inconcin nas allegorias, & philosophicarum sententiarum syluam, quantulum erit reliquum? Et tum hunc auctorem magno consensu sequuntur Oraeci, & ex latinis, qui uidentur esse columnae, Ambrosius & Hieronymus. Post hos fere quo quisque recentior est, eo est insincerior, degenerauitque tandem disciplina Christiana in schola sticas nugas, de qbus dubites, impiae magis sint, an stultae. Preuiterifieri neqt, quin cau to etiam lectori saepe imponant humana scrip ta. Qd si oino prophetia & adssatus quidam est, cognitio sacrarum rex, cur non hoc literape genus amplectimur, per quod illabitur spiri¬ tus. An non onia sui sermonis opera deus effi cit? Multa enim docebit scripturarum usu spiritus, seu ut lohannes ait, unctio, qui quantauis humani ingenii industria, non queat adsequi. Nos certe non aliud agimus, quam ut eorum qui in scripturis uersari uolent, studia utcumque iu uemus, Id si non uidebitur praestare libellus, pereat sane, nihil enim mea referre censeo, qd de publico opere publice iudicetur.

Back to TopNext

On this page

Epistola