Caput 1
Capitulum 1
EXPEDITO SECUNDO LIBRO, in quo Sanctus Thomas de processu creaturarum a Deo determinavit, nunc Tertius explanandus. est Liber, in quo de ordine creaturarum in Deum sicut in finem determinatur.
Prooemium in duas dividitur partes : primo enim ostenditur Deum habere regimen creaturarum ; secundo, divisio huius libri concluditur.
I. Quantum ad primum, supposito ex praecedentibus Deum esse primum entium, et omnium esse primum principium, duas ponit conclusiones Sanctus Thomas. Prima est : Deus habet dominium perfectum super res ab ipso productas.
Probatur quoad primam partem sic. Deus tribuit esse alis per arbitrium suae voluntatis, Ergo habet omnium factorum suorum dominium. — Probatur consequentia. Quia super ea quae nostrae voluntati subduntur, dominamur.
Quoad secundam vero partem probatur, quia non indiget exterioris agentis adminiculo, nec materiae fundamento, cum sit totius [esse] universalis effector, idest, productor omnium quae sunt in re.
2. Circa istam propositionem, Super ea quae nostrae voluntati subduntur, dominamur, attendendum quod intelligitur quantum ad illud secundum quod nostrae voluntati subduntur. Contingit enim quod aliqua subduntur nostrae voluntati. quantum ad unum, non autem quantum ad aliud. Puta, domus aliqua subest voluntati alicuius quantum ad usum, non autem quantum ad ipsam substantiam domus : quia in libertate sua est habitare domum aut non habitare, et concedere usum alteri aut non concedere, unde est dominus domus quantum ad usum, non autem quantum ad substantiam. Eodem modo, si. aliquis sit voluntati alicuius subditus quantum ad directionem et gubernationem ipsius, ille est dominus eius quantum ad directionem et gubernationem : non autem quantum ad alia, utpote non se extendens universaliter ad omnia quae sunt in re. Unde hoc dominium est incompletum et. imperfectum. Quia autem omnia voluntati divinae subduntur universaliter, quantum ad omnia quae sunt in re; et sic illi subduntur quod per solam voluntatem, absque alterius adminiculo, produci possunt: ideo Deus plenum et per- fectum dominium super omnia creata habet, ut videlicet omnia secundum ipsius dispositionem in re eveniant.
II. Secunda conclusio est: Deus est omnium creaturarum rector perfectus. Hanc conclusionem primo probat; secundo, manifestat diversos modos regiminis Dei.
Probat autem primam partem hac ratione. Deus ordinat res in finem, et earum actiones dirigit. Ergo est earum rector. - Probatur antecedens quoad res: quia ea quae per voluntatem agentis producuntur, unumquodque . ab agente in finem aliquem ordinatur; cum bonum et finis sit proprium obiectum voluntatis. Quo vero ad actiones: quia unumquodque et per suam actionem finem ultimum consequitur, et eam oportet dirigi ab eo qui principia rebus dedit per quae agunt.
Secundam vero partem probat, Deus est perfectus in essendo et causando, Ergo: est et in regendo perfectus.
Ad evidentiam eorum quae circa hanc conclusionem dicuntur, advertendum quod supponit Sanctus Thomas quod ordinare res in finem dirigendo operationes ad finem et dando eis principia per quae operantur, sit ipsas res regere et gubernare. Hoc enim tanquam manifestum supponit, et tanquam nominis rationem dicens, ut patet Prima, q. cri, a. 1. Unde et ibidem articulo 4, inquit quod duo sunt effectus generales gubernationis divinae, scilicet conservatio rerum in bono, et motio earum ad bonum. Et ideo ex eo quod Deus res a se productas ordinat in finem, concludit immediate ipsum esse rectorem omnium, suppressa maiore, quam veluti manifestam praetermittit.
III. Secundo loco ostendit quam diversus sit huius regiminis effectus . Et ponit quod diversimode in diversis ostenditur, Quia quaedam non solum diriguntur, sed etiam seipsa in finem dirigunt, secundum proprias actiones; et ad consecutionem ultimi finis admittuntur si in sua directione divino regimini subdantur; repelluntur autem si secus egerint. - Quaedam vero ab alio tantum diriguntur. Sed haec in duplici genere sunt. Nam quaedam, sicut in esse naturali defectum pati non possunt, ita in propriis actionibus indeficienter regimini primi regentis subiiciuntur, et a suo ordine nunquam exorbitant: — supple, nisi aliquid in. eis praeter naturam aut supra naturam Deus operetur. Huiusmodi sunt corpora caelestia, quorum motus semper uniformiter procedant. - Quaedam. vero, sicut in esse naturae pati possunt defectum, ita et in actibus propriis: qui tamen defectus per aliquod bonum inde proveniens compensatur. Talia autem sunt corpora corruptibilia: haec enim, sicut ab ipso Deo condita sunt, ita potestati eius perfecte subduntur, quamvis videantur ab ordine etm regiminis. exorbitare.
2. Hic duo. sunt attendenda. Primum est, quod res ordinata in finem ab alio, ex motione ipsius habet consequi finem, quandiu sub ordine illius moventis perseverat: sed quando ab intentione et motione primi moventis digreditur, tunc finem ad quem ab agente movetur, non consequitur. Quandiu enim sagitta subditur motioni recte sagittantis, finem ad quem a sagittante dirigitur consequitur: sed si ex aliquo impellente non substet ordini motionis a sagittante, sed alio deflectatur, finem consequi non poterit. Idemque eveniret.si sagitta esset aliquod movens seipsum, et seipsam moveret non secundum impetum et motionem sagittantis, sed contra talem motionem, aut aliquo motu ab illo deviante. Oportet enim quod ad aliquem finem ab aliquo dirigitur, subdi motioni dirigentis et illam sequi, si finem talem assequi debeat: non enim in finem superioris agentis aliquid pervenire potest nisi ex motione talis agentis, cum finem et agentem oporteat proportionari; nam nunquam puer finem ad quem eum paedagogus dirigit, ex tali directione consequitur, nisi directioni tali subiiciatur. Propterea bene inquit Sanctus Thomas quod ea quae se dirigunt in finem, si in sua directione divino regimini subdantur, ad ultimum finem consequendum ex divino regimine admittuntur, repelluntur autem si secus egerint.
Secundum est, quod corruptibilia, quamvis ab ordine sibi dato a primo regente exorbitent, puta cuin arbor statuto tempore non floret, non tamen. propter hoc a divino regimine subtrahuntur. Tum quia sic reguntur ut deficere possint. et impediri. Tum quia etiam ex tali exorbitantia aliquid a Deo elicitur: et sic, etiam dum talia corpora a naturali ordine exorbitant, ipsam exorbitantiam Deus ordinat, loco illius bonum aliquod substituendo. — Sed de iis omnibus inferius, cum de divina agetur providentia, amplior sermo erit ,
Postremo, utramque conclusionem simul auctoritate Psalmi, Deus Magnus Dominus etc., quam diligenter . explanat, confirmat.
IV. Quantum ad secundum , concludit intentionem huius Tertii Libri, eiusque generalem divisionem. Et ait quod, cum. in antecedentibus determinatum sit de perfectione divinae naturae ac etiam de perfectione potestatis ipsius, in hoc Tertio Libro de perfecta auctoritate sive dignitate ipsius, secundum quod est omnium rector et finis; agendum est.
On this page