Text List

Caput 2

Capitulum 2

Commentaria Ferrariensis

POSITO prooemio, accedit Sanctus Thomas ad primam partem propositi sui, scilicet iuxta divisionem ab eo positam; scilicet ad determinandum de Deo secundum quod. est rerum omnium finis .

Circa hoc autem duo facit: primo, ostendit finem cuiuslibet rei esse bonum; secundo, omnia ordinari in Deum sicut in finem, cap. xvi. '

Circa primum duo facit: primo, ostendit omnia agere propter aliquid; secundo, cuiuslibet rei finem esse bonum, cap. xvr.

Circa primum duo facit: primo, ostendit omnia agere propter finem; secundo, omnia agere propter bonum, capite sequenti. — Circa primum duo facit: primo, probat propositum; secundo removet unum dubium .

Advertendum autem quod, cum finis habeat rationem ultimi et rationem causae, in hoc capite non agitur de fine ut habet rationem causae, sed ut habet rationem ultimi.

I. Arguit igitur primo sic, ad probandum quod omnia agunt propter finem.

Omnis agentis impetus ad aliquid certum tendit: quandoque quidem ad actionem ipsam; quandoque vero ad aliquid factum per actionem. Ergo omne agens in agendo intendit finem: aut actionem, quando actio non terminatur ad aliquod factum; aut operatum per PER si SHiquid per ipsam efficiatur.

Probatur antecedens. Tum quia.non ex quacumque virtute quaevis actio procedit: ut- patet in calore et frigore. Tum quia actiones specie. differunt secundum diversitatem activorum. — Consequentia quoque probatur. Quia in manifeste agentibus propter finem hoc dicimus esse finem in quod tendit impetus, idest actualis inclinatio et motio, agentis: quia dum agens illud adipiscitur, dicitur adipisci finem, et dum ab eo deficit, dicitur deficere a fine intento, sive cognoscat finem sive non cognoscat; ut patet in medico. sanante, et homine currente. -

Adverte, cum. dicitur quandoque terminari actionem ad aliquod factum, ut. domificationem ad domum et sanationem ad sanitatem, quandoque vero non, ut intelligere et sentire: quod intelligitur de facto ad cuius perfectionem ordinatur operatio; non autem de facto quod propter perfectionem operationis efficitur. Intelligere enim non habet aliquid factum per ipsam ad cuius perfectionem ordinetur: sed bene habet aliquid: factum quod est ad complementum et perfectionem ipsius intellectionis ordinatum. Ideo dicitur absolute intellectionem non habere aliquod factum per ipsam: domificatio autem dicitur habere aliquod per ipsam factum, quia terminatur ad aliquid per ipsam productum, non tanquam ad id quod producatur propter perfectionem operationis, sed tanquam ad id ad quod perficiendum ordinatur operatio. Unde bene dicitur quod in iis quae habent aliquod tale factum, ipsum factum est finis; in iis autem quae non habent aliquod tale factum, ipsa operatio est finis: quia videlicet in illis operatio intenditur propter factum ad cuius perfectionem ordinatur; in istisautem operatum intenditur propter ipsam operationem, propter cuius complementum et perfectionem intenditur.

II. Secundo. In actione cuiuslibet agentis est venire ad aliquid ultra quod agens non quaerit aliquid. Ergo etc.

Probatur consequentia. Quia in omnibus agentibus propter finem, hoc esse ultimum finem dicimus ultra: quod agens non quaerit aliquid, ut sanitas respectu medici. — Probatur etiam antecedens. Quia alias procederent in infinitum actiones. Quod est. impossibile: quia agens non inciperet agere, cum nihil moveatur ad id ad quod est impossibile pervenire; infinita autem: non contingit pertransire.

III. Tertio: et est confirmatio praecedentis. Impossibile est ut actiones in infinitum procedant. Ergo oportet esse aliquid quo habito conatus agentis quiescat. Ergo etc.

Probatur antecedens. Si actiones agentis procedant in infinitum, aut ex illis sequitur aliquod. factum, aut non. Non primum. Quia impossibile est ut agens incipiat facere aliquod factum ad quod praeexiguntur actiones infinitae: tale enim impossibile est esse, et per consequens impossibile est fieri, et sic illud facere est impossibile. — Non etiam secundum. Quia si accipiatur ordo huiusmodi actionum secundum ordinem virtutum activarum, ut est ordo inter sentire, imaginari, intelligere et velle, inquantum unum est propter aliud, patet quod non est possibile procedere in infinitum in virtutibus activis, sicut neque in formis rerum, ex II Metaph., text. 10, cum forma sit agendi principium. Si etiam accipiatur ordo ipsarum secundum ordinem obiectorum, sicut est ordo in consideTatione corporis, animae, substantiae separatae, et Dei, incipiendo a corpore, ut scilicet consideratio unius sit ut deveniatur ad alterius considerationem: sic non est pro'essus in infinitum; quia neque in obiectis est processus in infinitum, sicut neque in entibus, cum sit unum priTum ens, ut supra probatum est.

2. Circa istam rationem dubium occurrit. Posset enim aliquis dicere quod, licet non sit processus in infinitum in obiectis per se ordinatis, sicut nec in entibus, tamen nihil prohibet esse processum in infinitum in accidentaliter ordinatis, Et sic operationes possunt procedere in infinitum: sicut, posita aeternitate mundi, generarentur res in infinitum, et generationes sibi in infinitum. succederent. Et sic unum agens potest producere unam actionem propter aliam, et illam propter aliam, in infinitum.

Respondetur quod aliud est loqui de. actionibus per quas aliquod factum producitur: et aliud de actionibus ex quibus nullum factum sequitur, cuiusmodi sunt intelligere et sentire. Ubi enim sequitur aliquod factum, sicut in generationibus, est quidem processus in infinitum respectu diversorum genitorum, quia in infinitum singularia generari possunt: sed respectu unius obiecti producendi non potest esse processus in infinitum in actionibus, quia nunquam compleretur eius productio. — Ubi autem ex actionibus non sequitur aliquod factum, non potest esse processus in infinitum ex processu obiectorum formalium in infinitum: quia formalia obiecta non sunt infinita. Sed bene posset esse processus in infinitum absolute circa materialia obiecta, quae sibi invicem in infinitum: succedunt, si agens in infinitum duraret. Sed non potest esse processus in infinitum ordinatus, ita quod una operatio. sit propter aliam intenta, et illa propter aliam, in infinitum. Et hoc modo intelligitur quod hic dicit Sanctus "Thomas de processu in infinitum actionum ex quibus nullum factum sequitur. Talem enim ordinem non habent considerationes diversorum singularium unius naturae: quia cognitio unius illorum non potest esse ratio cognitionis alterius in infinitum procedendo, quia non omnia individua sic sunt ordinata ut unum, quantum est ex se, sit nobis notius quam. alterum quoad intellectum. Et similiter est in omnibus aliis huiusmodi operationibus.

IV. Quarto. Sequeretur principia activa in infinitum procedere. Hoc est falsum, ut est ostensum: scilicet in praecedenti ratione. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia in iis quae agunt propter finem, omnia intermedia inter agens et ultimum finem sunt fines respectu priorum, et principia activa respectu sequentium.

2. Circa hanc rationem duplex occurrit dubium. Primum. est, quia non videtur distingui a praecedenti ratione. Probatum est enim etiam per illam non esse processum in infinitum in actionibus quia non proceditur in infinitum in virtutibus activis.

Secundum est, quia videtur supponere Sanctua "Thomas quod habet probare, scilicet quod sit aliquis ultimus finis agentis. Hoc enim probandum est.

3. Ad primum dicitur quod non est eadem haec ratio cum praecedente, licet ad eam dependentiam habeat. Quia in praecedenti ratione probatum est quod non est propter infinitatem virtutum activarum ut actiones in infinitum procedant, quia in ilis non proceditur in infinitum: hic autem arguitur quod, si in actionibus proceditur in infinitum, oportet ut ipsae virtutes in infinitum procedant, quod falsum esse ostensum est.

Ad secundum dicitur quod non supponit quod habet probare. Intendit enim hanc universalem probare: Omne agens agit. propter finem. Hoc autem non supponit, sed supponitur in aliquibus quae manifeste propter finem agunt, inveniri ultimum finem: sanans enim, ut sic, habet pro ultimo fine sanitatem. Deinde, ex eo quod invenitur in illis quae manifeste propter finem agunt, vult propositum deducere universaliter. In illis enim manifestum est quod intermedia sunt fines respectu priorum, et principia activa respectu posteriorum: sicut medicina ab artifice facta est causa sanitatis. Et ex hoc habetur quod, si procedatur in infinitum in actionibus, ita quod conatus agentis non sit ad aliquid determinatum, priora facta erunt productiva posteriorum in infinitum, supposito quod agens agat unum propter aliud et illud propter aliud in infinitum, et sic erunt infinita principia activa et productiva.

V. Quinto. Tam agens per intellectum, quam per naturam, agit propter finem. Ergo omne agens.

Probatur antecedens. Quoad agentia quidem per intellectum, quia agunt praeconcipientia in intellectu id quod per actionem consequuntur, et ex tali praeconceptione agunt. Hoc est enim agere per intellectum, — Quo vero ad agentia naturalia, quia sicut in intellectu. praeconcipiente praeexistit tota similitudo effectus ad. quem per actiones intelligentis pervenitur, ita in agente naturali praeexistit similitudo naturalis effectus, ex qua actio ad hunc effectum determinatur, ut patet in productione ignis et olivae.

Ad evidentiam huius rationis, quantum ad id quod tangit de naturalibus agentibus, considerandum quod agens per intellectum in aliquod determinatum tendit secundum directionem ipsius conceptionis, quia agit per conceptionem, quae est similitudo alicuius determinati: conceptio enim agentis non dirigit nisi in illud cuius est similitudo, quia omne agens producit formam similem formae per quam agit, sicut domificator per conceptionem domus ad nihil aliud producendum ordinatur quam ad domum. Et quia ubi est eadem causa, debet idem effectus sequi, propterea, cum etiam in agente naturali sit similitudo effectus naturalis, ad quem actio agentis per talem similitudinem determinatur, sequitur ut etiam. agens naturale agat propter aliquid ultimum, et sic agat propter finem. Ultimum enim quod. per suam actionem intendit agens naturale, est similitudo: formae per quam agit; sicut ultimum quod intendit.agens per intellectum, est id cui per suam praeconceptionem- assimilatur: impetus enim agentis sequitur inclinationem formae per quam operatur. Et hoc est huius rationis fundamentum.

VI. Sexto. In agente per artem, et in agente per naturam, invenitur peccatum: sicut cum grammaticus non loquitur: recte, et: cum, monstruosi partus producuntur. Ergo etc.

Probatur consequentia. .Quia :peccatum : non invenitur nisi in iis quae sunt propter finem: non enim imputatur alicui-ad peccatum si deficiat ab eo ad quod non est; sicut non imputatur aedificatori aut grammatico si deficiat a sanando, sed bene medico imputatur.

Ad evidentiam fundamenti huius rationis, MaCHI etin ex doctrina Sancti Thomae I II^, q. xxr, a. 1; et Malo, q. 11, a. 1, quod peccatum, sive in naturalibus sive in artificialibus, secundum Aristotelem, II Physic. , consistit in actu qui agitur propter finem, non quidem ut peccatum agentis sit absolute non consequi finem, cum contingat aliquando ut agens non consequatur finem non propter defectum naturae aut artis, sed aliunde, sicut quod. natura non digerat ferrum in. stomacho, est quia est indigestibile, et quod medicus non inducat sanitatem, aliquando accidit quia aut infirmus habet aegritudinem incurabilem, aut aliquod contra sanitatem agit: sed contingit agens. peccare quando producit operationem non habentem debitum ordinem ad finem. Medico enim imputatur si deficiat a sanando, quando propter defectum suae operationis hoc evenit, quia scilicet non operatur secundum regulam artis: unde si etiam introduceret sanitatem non operando secundum regulas artis, nihilominus peccaret, propter inordinationem operationis. Propter quod, cum inquit Sanctus Thomas medicum peccare si deficiat a sanando, intelligendum est, si defectus sanationis proveniat ex eo quod a regulis medicinae divertit. Fundamentum ergo rationis huius est hoc solum, scilicet quod peccatum invenitur tantum in iis quae sunt propter finem; non autem hoc, quod consistat in non assecutione finis absolute. Sive enim quis assequatur finem operando sive non, satis est proposito quod ubicumque invenitur peccatum, ibi invenitur ordo ad finem.

VII. Septimo. Si agens non tenderet ad aliquem deterrninatum effectum, impossibile esset ut ageret. Quia omnes effectus essent illi indifferentes: quod autem indifferenter se habet ad multa, non magis unum eorum operatur quam aliud, nisi determinetur per aliquid ad unum.

Ad hanc rationem dici posset quod agens multis actionibus agit, et quod determinatur ad aliquid agendum una actione; sed quia illud ad aliud ordinat, et illud ad aliud in infinitum, ideo non tendit ad aliquod ultimum quod sit eius finis.

Sed haec responsio non est ad mentem rationis. Tum quia sufficit ad rationem quod unaquaeque actio habeat aliquem determinatum effectum ab agente intentum. Talis enim effectus erit finis agentis illa actione; et sic agens, inquantum agens, unaquaque actione agit propter finem, cum agat ad aliquid determinatum, non autem in incertum; quod erat intentum. — Tum quia ostensum est supra actiones agentis non posse in infinitum procedere secundum ordinem unius ad alterum.

Quomodo autem a causa contingente ad utrumlibet non sequatur effectus nisi per aliquid determinatur, declaratum est in primo libro .

VIIL. Quantum. ad. secundum, removet Sanctus Thomas dubium quoddam. Posset enim aliquis opinari quod sit agens aliquod non operans propter finem, quia actiones ludicrae et contemplatoriae, et quae absque intentione fiunt, ut confricatio barbae, non videntur propter finem aliquem esse.

Respondet Sanctus Thomas, et dicit tria. Primo, qd actiones contemplativae non sunt propter aliquem finem; sed ipsae sunt finis.. — Secundo, quod actiones ludicrae sunt finis quando quis ludit solum propter delectationem quae est in ludo: sunt autem propter. finem cum ludimus ut postmodum: fortius secundo agamus .: — "Tertio, quod actiones absque. attentione factae non sunt ab intellectu, sed aut ab aliqua subita imaginatione; aut a naturali principio, sicut inordinatio humorum pruritum excitans est causa illius confricationis barbae. Et hae actiones ad aliquos fines tendunt, licet praeter ordinem intellectus.

2. Circa primum. dictum, advertendum quod ex ipso habetur non oportere, ad hoc quod aliquid: agat: propter finem, ut eius operatio ad aliud. tanquam ad finem ordinetur, sed sufficit quod ipsa sit ultimum quod illa actione intenditur. Sive enim agens intendat aliquod aliud praeter operationem, sive ipsam tantum operationem, dicitur semper agere propter finem, idest propter aliquid ultimo in- - tentum.

3. Circa. secundum dictum dubitatur, quia videbur's implicari contradictio. Delectatio enim quae est in operatione, est aliud ab operatione ludicra: quia ipsa ad appetitum pertinet, operatio autem ad aliam potentiam. Si ergo aliquis ludat propter delectationem quae est. in ludo, ipsa.operatio ordinatur ad delectationem sicut ad finem; et per:consequens operatio. ipsa non est finis. Et sic implicat dicere quod operatio ludicra est finis quando quis ludit solum propter delectationem quae est in ludo.

Augetur dubitatio. Quia II I^, q. CLXXX, a. 1; et 7, ad i, dicitur quod contemplatio terminatur in affectu. Et hoc etiam contra primum dictum procedit.

Respondetur, ex doctrina Sancti Thomae IV-Sent.,d. xxix, q. rrt, a. 4, qu 3, quod delectatio consequens aliquam operationem et ipsa operatio non sunt consideranda tanquam duo bona, sed tanquam unum: quia ex ipsis fit una operatio perfecta, sicut ex perfectibili et sua perfectione. Et ideo loquitur hic Sanctus. Thomas de operatione et delectatione tanquam de uno intento ab agente: non autem tanquam sint duo intenta quorum unum propter aliud intendatur, contra quem sensum procedit obiectio. — Utrum autem, si considerentur tanquam duo intenta, delectatio sit finis, an magis operatio ad quam cstdeuiten, ostendetur inferius, capite xxvr.

Ad confirmationem dicitur, pro nunc, quod loqui ibidem Sanctus Thomas de operatione ut distinguitur a delectatione: secundum quem modum potest dici delectationem aliquo modo esse. finem, licet non sit simpliciter finis, ut inferius ostendetur. Hic autem loquitur de utroque tanquam de uno intento, ita quod delectatio et operatio simul intenta non ordinantur in contemplatione aut in tali operatione ludicra ad alium finem, sed ipsa tunc, cum sua delectatione coniuncta, est finis et ultimum intentum.

4. Circa tertium dictum, attendendum quod vult Sanctus Thomas per illud quod huiusmodi quae ex improviso eveniunt actiones, non sunt quidem per intellectum ad aliquem finem ordinatae, sed bene a natura aut imaginatione ad aliquid ordinantur, puta coniricatio barbae ad pruritus exclusionem.

Ex his excluditur error Naturalium antiquorum, causam finalem a rebus abstrahentium, omniaque ex necessitate materiae fieri ponentium.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 2